Principum et illustrium virorum epistolae, ex praecipuis scriptoribus, tam antiquis, quam recentioribus, collectae

발행: 1644년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

131쪽

cium, caussόm socii regis jure foederis defendere velles; neque interim me finem facturum populationibus atque incendiis, quamdiu Ludovicus abs te in Gallia vexabitur. Haec autem cujusmodi sint, pro tua prudentia videbis. Vale.

Henricus, angis Rex Iacob Stuar-do, Scotti Regi. N Ihil est, quod mirari debeam, te pro

vetere gentis instituto fidem nobis sallere. Novi enim jam pridem animi tui inconstantiam, consiliorum levitatem; quibus eo dementiae adductus es, ut alienam caussam proprio periculo tueri, florentes res tuas cum perditis Gallorum rebus permiscere contendas . Qiiod si, violare jusiuranduam fidem prodere, carestissimae nece stitudinis oblivisci, ae-Juum, regium putares, neque eo de-ecore permoveristi timere saltem Deos immortales deberes, qui turbatae pacis Vruptorum sederum vindices esse consueverunt. Adduci etiam exemplo regis Navarrae poteras, quem , Diis ita jubentibus , ex patrio regno in eas miserias praecipitatum, Ludovicus in Gallia sine regno tranquille regnare permittit. Proinde desine memorare atque obiicere,

quae

132쪽

quae ad violandam pacem ipse confinxisti rea enim jam pric.m, ut vetera cisana, literis degationibus dilui. Caeterum impudentissime agere videris, quod nihil

earum rerum , antequam mare trajicerem, commemorasti. Veruntamen scias iapud me, etiam absentem, non esse tantae existimationis Scotorum Regem , ut

ejus repentina atque insperata persidia

terreri postina Agas modo ut lubet; ego vero nulla denunciatione periculi destitutus sum a felici incepto, neque injuriam animo depositurus, Tu Interea, qua deceant regem nobilem , inprimis cogita Vale. Ad Teroa nam in Castris.

Constantinus, Imperator, Benedicto II, Romano Pontifici C Im usu receptum fuisset, ut nullus

Romanus Pontifex rite electus diceretur, nisi id nobis, vel exarcho nostro, ratum firmumque haberetur nosque animadvertamus , id minus pie accommode fieri consuevisse , nihilque exinde religioni sacrisque rebus emolumenti nasci placuit nobis, deinceps, quem sacerdotes exercitusque Romanus in Pontificem delegerint, eundem statim verum Christi vicaruim nulla expectata nomi

133쪽

r11 PRINCIPuM ET

in nostri aut laoritate judicari. Tu vero, beatissime pater, quae ad amplitudinem Clitistianae reipub pertinent, ita geras , ut eversis hominum moribus cura diligentiaque tua succurratur. Vale. Con stantinopoli.

Cardinalis Aracaeui, Duci Venetiarlim.

CVmme omnibus summis ac Princi- .pibus viris, quicunque mea hac in Cardinalium cooptatione mihi gratulati sunt , haud mediocriter obligatum esse intelligi, tum vobis singularia quaedam atque eximia studia debere confiteor.Ita enim amanter ad me scripsistis, atq; eam animi laetitiam ob meum summum honorem litaris vestris declarastis, eamque mihi voluntatis significationem demonstrastis, ut mirarer, in tanta rerum cois,

pia ac potentia, tamque florenti fortuna vestra, tantam humanitatem esse conjuvactam Indicia vero , qua de me ita praeelaxe facitis, etsi illud mihi expectationis onus imponunt quod nullo modo possim sustinere tamen ipsa quoque nou mihi non jucundissima esse potuerunt. Qui deni tam amplum mihi aut honorificum esse possit, quam a sanctissimo iapientis imo senatu, cujus prudentia in

tantis

134쪽

tantis Italiae, Christiani orbis tenebris quasi clarissimum lumen aliquod eluceat, probari Quare, cum Summi Pontificis erga me meritis divinum quendam prope cultum debeam et vos in studio ac observantia mea perpetuo proximos laabeo omnesque re , si quae ad me delatae erunt quas pertinere intelligam ad dignitatem atque amplitudinem praeclarae istius reipublica vestrae , in qua summus splendor ac tutela Italici nominis inprimis semper fuit constituta , omni mea cura, diligentia opera, studio denique

mni meo, ita complectar, ut vos tantam vestrae voluntatis propensionem non omnino male neque in ingratum hominem posuisse existimetis id quod pluribus verbis clarissimo viro legato vestro demonstravi i qui literarum vestrarum lium anitatem mihi fice sua lenitate est prosequutus. Datum Romae v Idus Aprilis, 1 SI T.

Damianus, Episcopus Ticinenin Af-chiepiscopi Mediolanensis nomine IZatribus ad VI Sy dum Constan

tinopolitanam congregatis. Nunquam mihi probati sunt quicunque unicam esse in Christo Deo vo- et lun-

135쪽

32 ' PRINCIPI ME T

lutriatem asseruerunt. Nam ea est vera Dei lona inis fides , ut duae credanturali eo voluntates, dilae operationes. Ego

inquit, quod ad divinitatem i, patertinum sumus. quantum vero adlium anitatem pertinet Pater major me est. Praeterea vero, quod ad humanitatem, eum in navi dormientem cernitis si divinitatem inspiciatis, ventis , Ssmari, imperat.' Alale igitur sentit quicumque ab hoc pio dogmate recedit. Haec eo scripsi potius, ut apud vos testatum rellinquerem quid sentirem, quam quod de sanctissimor unido elissimorumque Patrum sententia mi-arus confiderem. Sed haec eadem melius coram egissem , si mihi per adversam valetudinum licuisset. Valete. Deus Optimus Maximus vobis adsit Mediolani.

Ioam es VI, oivanus Pontifex, sura

pho Denerentano Duci. P Roximis fere diebus , Romani exercitus ac Exarchi dissidiis fretus, Campaniam invasisti, horam, Arpinum occupasti, villas incendisti, rusticos secora abegisti. Quae quam primum intelleximus, tanta admiratione affecti sumus, ut etiam dubitaverimus , nunquid tantum cladis a Christiano Principe in Chri-

136쪽

Christianos innocentissimos , vel potius in ipsam Romanam Ecclesiam, excogitari potuisset. His adducti su naus, ut ad te legatos cum literis mitteremus , deque

omnibus certiorem faceremuS; mandan

tes tibi, ut quam primum, omissis Campaniae Mernicorum oppidis , in Samnium Te dires. Quod si secus feceris, ut saque nostra aspernatus fueris, scias, brevi futurum , ut Deo optimo Maximos cujus res agitur pro illa talibi injuria poenas des. Vale Romae.

Beda Sacer os, Carolo Marcello Ga liarum Is egi, ac caeteri Regules.

Im bellum steritur inter Christianos acerrimum , tota Europa primum eversa est Saraceni, occupata Libya atque Africa , ex Septa solventes, Onanes Hispanias, praeter Asture si Cantabros occupavere Africa tetitur, quae a Bellifario egregio Duce recepta de hostibus, centu mi septuaginta annis Romano Imperio paruit, a demum a Saracenis cum Baetica Hispaniae nunc caprari eorum moribus xle bus, cum 'axima

Claristiani nominis ignominia , obtemperat. Quid magis egi egium, uid praestantius herbam excogitari potuic, cIuam II adver-

137쪽

adversus Dei hostes arma capessio Quid meruere Suevi, quid Germani homines quid reliqui Christiani nominis viri, quos tot cladibus affecistis Odsunt Trope, imminent cervicibus Saraceni, qui universo terrarum orbi jugum minitantur. Hic regna pulcherrima, opulentissimae urbes, opima spolia , praemia victoriae, vos morantur; sed inprimis incomparabilis glo-- ria ac merces penes Christum salvatorem nostrum; qui ad hoc facinus pium multis occultis apertisque acclamation bus vos hortatur ac impellit Valete.

e friberties, Longobardorum Rex , Ioanni VII, Romaim Pontifici.MUliis maximisq; rationibus tandem

in eam sententiam deveni, quod nihil nobis majori studio enitendum sit

quam divino cultui vacare, animiqUe nostri aliquando ex iis vinculis exituri alia quam rationem habere. Quare, cum mihi satis constitutum sit, ut obsequii etiam mei erga Romanam Ecclesiam pignus liquod habeatis ex hoc nostro latissimo decreto eidem Romanae Ecclesia liberaliter Alpes Cottia , in quibus Genua est, donamus cita ut in bonis beati Petri ipsae Alpes, a Taurinis montibus usque ad

138쪽

ad Ligusticum mare, censeantur. Quod eo libentius fecimus, quod de Romanorum Pontificum pietate justitia innocentiaque, nobis maxima polliceri soleamus loc quod nostri animi decretum a quibuscunque nostri Regni successoribus ratum firmumque haberi inprimis volumus. Tu autem , Sanctissime pater Deo optimo Maximo piis precibus me pluribus commendes. Vale. Papiae.

Una stafius, qui ct Arthrantis, Imperator Coii flamin plitatim , Ro-tnano Pontisci. Um Philippicus male de Ecclesia

sentiret, ac una cunt Ioanne Monacho urbem Constantinopolim ad perniciosam doctrinam concitasset, ad haec multas maximisque incommodis me a fecisset arreptis armis, deorum immortalium praesidio fretus, illum fregi, fugavi, ac imperio dejeci Tamen, pacatis Imperii rebus, nihil ant quius duxi, quam

te quam primum de omnibus certiorem facere , meaeque erga Romanam Ecclesiam propensae voluntatis aliquid literis testandum relinquere. Id itaque tibi velim persuadeas , nullum unquam majorum nostrorum sextae Synodi defenso vi retra

139쪽

i, PRINCIPu METrem me acriorem extitisse nialiumque cui ritus ceremoniaeque omnes Romanae

Ecclas probata magis fuerint. Adde. tiam, quod me tibi devinctissimum multis maximis ossiciis profitear. Pro quibus

omnia mea studia curam , diligentiam- clue pro tuendis Romanis rebus, digni-rateque tua, polliceor, ac devoveo.Vale.

meque ama.

Qiroliis Martelliss Eudoxi Aquitanta Duch NUllus est qui nesciat, quantis peri

culis rei Christianae Saraceni Hispaniam invasissent, in Galliamque evocati essent. Ollod cum nulla ratione ferendum censuissem, comparato exercitu, prope Turonem eorum copias profligavi Tanta autem hostium caedes facta est, ut trecenta sexaginta millia hominum c. esse sint, ex nostris vero mille tantum desiderati fuerint. Quae cum ita sint, erunt partes tuae, rem Christianam, Gal- licamque gloriam, quam maxime poteris, tueri, delere que illam labem , quam eorum adventu contraxisti. Ferunt enim, Saracenos nuper abs te in Galliam evocatos . Quod si paribus auspiciis gloriae Gallici nominis studueris, exinde tantum

140쪽

ILLuSTR. UIROR EPIST. Iryornamenti ac dignitatis tibi comparabis, cluantum dedecoris ex hac gravi suspicione contraxisti. Illud te denaum lior tox ac moneo, ut habita dignitatis tuae ratione , malis me amicunt quam hoste inexperiri. Vale.

Gregori BD, Romatim Pontifex, Leoni III, Imperatori.

SAepenumero per legatos ac literas te

monui actior tatus tum , ut aliquando resipisceres, atq; a comburendis imaginibus abstineres. Sed tantum abest , ii Umonitis nostris optemperaveris, ut etiam, innumerabiles viros ac innocentissimos,

ultimo supplicio affeceris , quod Romanae Ecclesiae ritus, sacras Sanctorum imagines venerarentur. Quo autem ania ni moerore haec exceperinius tibi nun-

ouam satis pro dignitate enarrare pos sum i cum prae dolore ac aegritudine animi id minime conari queam. Illud tamen adhuc te monitum velim, ut, si nul la alia ratio ad ferendas Divorum ima- sines te movet i saltem id meminisse velis, illorum naemoria ac pia recordationet homines ad virtutem imitationemque excitari qua in quibusdam minus eruditis hominum tantum viri uim habent, Ea c.

SEARCH

MENU NAVIGATION