Ad Aloysium Secundum Contarenum equitem, et d. Marci procuratorem gratulatio Joannis Baptistae Modolini Ecclesiae Cenetensis canonici

발행: 1778년

분량: 23페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Habuit illud etiam Senatores plurimos , strenuos Duces, Equites multos, ProcuratoreS, Principes. Atque ut alios praeteream monent scribentem Gaspar,& Aloysius Contarent, quorum ille, cum jam suam Reipub. operam naviter praestitisset, muneribus gestis, & Legatione ad Carolum V. Caesarem , libris etiam scriptis de Repub., & Magistratibus Venet rum; eo ipso tempore, quo inter Sapientes Magnos sedebat in Curia, a Paulo III. Romam arcesssitus , quem fama moverat tantarum virtutum, in Cardinalium Collegium adscriptus fuit, in gravissimis negotiis adhibitus , atque ad Ratisponensem Conventum legatus, ut discordias inter Carolum eumdem,& Franciscum Ι., Galliarum Regem, componeret illosque in foedus adversum Turcas conjungeret, qui multis elati victoriis serrum, flammamque ipsi Italiae minitabantur . Aloysiius vero apud suos valuit plurimum : sed laudem multo majorem ex Legati nibus acquisivit . Mitto caeteras : in summis enim viris non nisi summa memorantur. Venit ille Byrantium ad Amuralem IV., impotentis animi Principem , ac maxime propter Piratarum taedem , ad Aulonem factam, in Uenetos furentem. Hic quamvis in custodia teneretur, Caussie aequitatem , ac iura Patriae constanter defendit , neque Admini-- stro-

12쪽

strorum astu deceptus, aut fractus minis quicquam vel abjectum sensit, vel timide exposuit, atque dexteritate sua molitus est, ut nisi Amuratis ira deferbuisset , de nova adornanda Classe , auxiliis

aucta foederatorum, cogitaretur. Compositis tandem rebus reversus in Patriam mittitur ad Comitia, Μ

nasterii in Hestfalia habita, ad quae totius ferme

Europae Principum oratores convenerant, ubi cum multae , gravetque contentiones dirimendar essent ;Aloysius Contarenus aliquas cum Fabio Ghisio, Pontificis Legato, plures solus ita sedavit, ut nisi novi motus aliena fraude excitati suissent, tot, tantisque Nationibus tranquillitatem reddidisset. Ex hac tam illustri Familia ea tandem prodivit lectissima Matrona Paulina Contarena , in cujus nobilitatem non domesticus tantum splendor, sed ipsa etiam fata conspirarunt: ut conjugio suo Domum stabiliret multa sobole, quae antea per plures aetates in unius vita Filii, posthumi etiam aliquando, nitebatur. Contigit hoc certe in Marco Contareno Equite , cujus Mater Catharina Cornelia, nuptiali vix extincta face, ardere funebres vidit, solata tamen importunam viduitatem virili prole, praeter spem concepta. Paulina Contarena fuit , quae hanc ipsam Domum erexit , atque rursum ejus aditum pene interclusum libere aperuit

13쪽

Magistratuum insignibus, Ducum, Legatorum, Equitum, Procuratorum, Principum. Haec Matrona fuit, quam probatae vir 1anctitatiS tanto ante prospexerat, qui, ut ejus testantur litterae, atque constans fama, pnaenuntiavit : Familiam hanc ex paucitate successorum occasum 1 Epe minitantem , tunc esse Omnino reparandam, cum duae tantarenorum Stirpes copulatae nuptiis , in unam coaluistent. Reparavit haec fatalis Foemina : vivunt, vigentque Contarent Fratres Aloysius primus, & Aloysius secundus aetate jam virili, instaurata iterum in Natis praeclara indolis, Aloysio altero, & Hieronymo, quibus acce1sere elegantes Puellae. Neque hic constiterunt praestantissimae hujus Matronae promerita: fortunae ista suere, cetera sunt virtutis. Illa , illa Mariti Legationem, gravi, diuturnoque morbo impediti, Viennae sussul sit prudentia, laboribus, vigiliis, industria sua: illa jacentis lecto adsidebat, narrabat facta , excipiebar monita, mandata exsequebatur: in Aulam veniebat statis diebus, agebat cum Proceribus, cum aliis Legatis , explebatque partes, quae Viri fuissent, &suae. Illa tandem, ipsis e vivis sublato, onus subiit Familiae, educandos curavit diligenter liberos, arcesse sitis Magistris, qui domi docerent, qui ad externas

Regiones proficiscentes comitarentur; ut morum V

14쪽

rietatem cognoscerent, diversia instituta , cultum, ritus, artes; regimen aliarum Gentium, quarum re rum notitia magno cum fructu in loco uterentur .

Duas etiam Filias in matrimonium splendidissime collocavit, neque passa est, optima administratione , ac patrimonio suo, Familiam ex tantis impensis gravem facere jacturam. Nempe talis Matrona, Eques,& Procurator, fuit inter tua , quae sicuti magnam

praeterito tempore mercedem suorum meritorum ex

tuis retulit ornamentis ; ita maximam solemni hac die, qua Te videret in tam sublimi sede locatum, si vixisset , consequeretur . Illa Te talem genuit, talem educavit, talem instituit , ut fundamentum iecerit tantae tuae magnitudinis. Atque eo devenit oratio mea, quo haec potissimum spectabat Gratulatio. In hac tam inclyta P,

tria, in hac tam illustri Domo, inter tot Majorum monumenta natum Te fuisse, quid ad gloriam conduceret , nisi Tu ipse dotibus tuis magnus esses Quid agnatos habere Contarenos , cognatos Cornelios, & Pisauros uid junxisse amnitates cum Ueneriis , Grimanis, & Superantiis , cum Barbadicis, Maurocenis, & Legiis; si tanta nomina tuis virtutibus sustinere non posΙes Dedecus ista potius auxissent, si degenerasses a Tuis. Quam enim excusi

15쪽

tionem haberet obscuritas in tanto Patriae splendore, abjectio in tanta generis nobilitate , ' inertia inter tot gesta Tuorum Exempla tam illustria , quae

Tibi prompto, & alacri gloriae semitas Iuce sua indicarunt, atque fuere stimulus ad strenue progrediendum, inerti aut lento exprobrarent deformitatem . Nam jacere, oscitari , torpescere , vix damus iis, quos humili loco natos non excitat Patriae lumen , non erigit fama suorum , non urgent domestica facta. Fortunae quidem tuae fuit, Uenetiis Tenatum fuisse, ex Contarenorum sanguine, in domo tam multis honoribus decorata : fortunae fuit, experrectum habuisse ingenium, facilem indolem, aptam institutionem: fortunae fuit , opibus affluxisse , quibus longa itinera aggredi decenter postera, & Legationum impensias stibire fuit vero tuae virtutis , usu acuere ingenium, fovere indolem cultu, ex itineribus arripere documenta vitae, divitiis splendide uti: fuit virtutis, Patriae gloriam, & Generis nobilitatem, tanquam normam tuorum consiliorum tibi proponere, atque tua facta ad utriusque exemplum accomodare . Habent aetates ornamenta sua, sicuti habent & vitia , quae vitia vel aliena cura corriguntur , vel a natura ipsa vergente in honestatem .

Modestia, pudor, docilitas, mansuetudo, obsequium in

16쪽

in bene morata adolescentia esse selet: excipit hanc juventus, in qua conjungitur prudentia, magnanimitas, constantia, gravitas, quibus virtutibus praeparatur honestissima senectus. Haec Tibi subsidia adolescenti,& juveni natura largita est , quae cultus auxit, &usus, Patriae, & generis roborarunt exempla . Vix enim ex ephebis egressus, qualis esses adolestem, qualis vir futurus ostendisti. Nihil antiquitus Tibi erat pietate in Patriam: ad Patriam spectabant consilia, sermones, curae tuae . Iam tum Senator , S Vir, Legatus esse incipiebas, cum domi tuae Patriciorum adolescentium, Te auctore instituta Societas , qui parati ad dicendum frequenter convenie bant , magistratus creabant, argumenta offerebant in medium , quae ad Reipub. gubernationem pertinerent, de Commercio, de Uectigalibus, de annona, de re nummaria, de militari, de Clastibus, do Legationibus : disputabant alii in alias diversi sententias, probantibus reliquis suffragio suo, quae magis placuissent. Simulata Curia erat, umbratilis Se natus. Equidem scio, laudabilem istam consuetudinem apud Romanos etiam olim viguisse : non eam tamen, quae tam prope Rempub. attingeret. Dicendi facultas erat id temporis , quae viam facile pararet ad munera obtinenda: periculum faciebant ia

17쪽

foro, opibus, & Capite Civium defendendis r accusando etiam crevere multi: inde in Curiam, atque ad Rostra gradus fiebat: disputando persuadebant Patribus, aut Populo bellum gerendum, foedera ,

inducias, pacem, novam condendam legem, vel conditam antiquandam, aut alia, quaecumque e Repub. esse censuissent. Hac de caussa coibant studiosi Adolescentes apud egregium aliquem Oratorem, a quo bene dicendi artem perdiscerent ; ut privatis dispurationibus adsueti, ad forensem Palaestram primum transirent, & qui erant aptiores, nec obscuri nominis, candidati postea Quaesturam peterent, Pra, turam, Consulatum, quibus sibi liceret agere cum Populo, vel saltem in Curiam adscriberentur . Ex illa quidem institutione oratores reddebantur non Patres, artem dicendi percipiebant, non gerendi m gistratus, versandi ante subsellia Iudicum, non administrandi Rempub. quod, non nisi longo usu Senatus , adsequebantur. Ex hac vero Senator prodiisti,

antequam fieres, Civitatis noveras tractare guberna-Cula, antequam ad clavum sederes. Jam tum Cives tui Te designarant, cui committerent gravissima negotia, supremam militiae curam Navalium , publici AErarii Orbatus Avis, orbatus Patre adiisti Rempub. simul ac tulit ἔetas, inter Sapientes, qui Continentis

18쪽

vocantur, electus fuisti , in quo gerendo munere, quam prudentiam, fidem, sedulitatem ostenderis, j, dicio suo comprobavit Senatus, qui tibi pro tua moderatione insperanti, aliis tamen omnibus deserentibus, Seviratum contulit, hoc est inter Sapientes, qui Magni dicuntur, sedere Te jussit, quibus pars praecipua Reipub. concredita est, in quorum cura acqui scit Senatus, atque fere in ipsis ejus auctoritas apparet. Uix in eo loco positus fuisti, cum talia statim dedisti argumenta sapientiae, eloquentiae, Usus , ut novus Sevir cum veteribus; integritatis, assiduitatis, diligentiae, ut cum probatissimis posses comparari Virtuti tuae ipsa se sociam, in te augendo, fortuna

adjunxit. Multa enim evenerunt, in quibus tua exediceretur industria, pateret fides , prodiret consilium, emineret eloquentia, quae postrema non stipata erat laterum magna firmitate , nec Voce Valde robusta ,

sed soliditate Caussae, argumentorum pondere, & P cata oratione. Sevirum istud Collegium ferme est, ex quo vel iam cooptati, Vel qui prope sunt, ut cooptemtur, seligi solent, qui legentur ad summos Principes, atque hoc optimo instituto, ut res gravissimae a peritisIimis agerentur. Legationes honestissimae semper habitae fuerunt, illae maxime , quae sunt extra ordinem , ut hae plerumque ipsis Procuratoribus, qui a

19쪽

muneribus extra Urbem excusantur, committi soleant. Legatio extra ordinem decernenda erat ad Sardiniae Regem: nondum Procurator , nondum Eques totius Curiae suffragiis Aloysius Contarenus Legatus renuntiatur. Videamus, quibus adjumentis tantam dignitatem sicuti & ceteras, adeptus sit: adeptus est o namentis, meritisque sitis. Profecto si veteres revocamus aetates, Familia haec inter maxime honoratas Gentis suae enituit, Gens haec semper cum splendidioribus certavit generis antiquitate, gloria recte factorum, muneribus, dignitatibus, fastigio ipso Principatus. Sed quod per multoS annos Vix unuS fuerit, qui ante successorem datum non ipse decederet: Matre etiam sola tunc superstite ex domo sua, paucoS admodum ille habuit Propinquos, qui ambirent , qui prensarent, qui peterent, non Patruos, non Patrueles , non Avunculos, non Consobrinos ut parvus remaneret locus obsequiis, commendationi , gratiae. Memoria quidem Paternorum promeritorum , quae animis alte insidebant, Praetura Aloysii Fratris, quam Veronae summa integritate, ac magnificentia paucos ante annos gesserat, juvare poterant: ambituS, Prensatio, petitio non poterant: non illius qui multo ante mortem occubuerat, non hujus, qui, rerum publicarum deposita cura, intentus studiis sibi vivebat:

20쪽

patria tamen confidit, optima illius iam probata administratione, se ejusdem rursus opera usuram , &quos natura junxit claritate sanguinis, & gloria majorum, eos meritis pares, etiam honoribus aequaturam. Probitas tua Eques, & Procurator, fides, moderatio,

ingenium, industria, diligentia, quotidiani labores, nocturnae vigiliae, ista Tibi Senatoris gradum, Seviri

auctoritatem, Legati decus, Procuratoris dignitatem contulerunt . Legationem extra ordinem decretam ad Regem Sardum , sequuta est altera ad Caesarem, cujus licet acerba recordatio, promto tamen animo Senatus junibus obtemperasti: intri, atque Conjugi teneros Natos, rem familiarem, domum totam commendasti: brevi tempore paranda curasti omnia, quae digna essent Contarent nominis, digna Familiae tuae, digna paterni exempli. A sinu Tuorum divulsus Pa triae caritate, arripuisti iter, Parentis nondum deleta vestigia ingressius, cujus memoria non minus ex ore,& indole, quam ex dignitate, & splendore in omnium animis reviviscebat. Puerum Te in illa Lega tione cum Patre tuo viderat Caesar fere aequalis, de lectabatur pudore,. & suavitate, praesentiebat viri tes trahebatur in Tui benevolentiam . Legatus Tu

ipse ad illum rediisti. Invenisti Tu ibi, quae suspiceres, & venerareris in tanta Augusti Principis Ma

SEARCH

MENU NAVIGATION