Ad Aloysium Secundum Contarenum equitem, et d. Marci procuratorem gratulatio Joannis Baptistae Modolini Ecclesiae Cenetensis canonici

발행: 1778년

분량: 23페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

testate: invenit ille, quae diligeret, & commendaret in tanta Legati amplitudine . Statim enim prodire coepit prudentia tua in rebus tractandis ex ipsarum successu, studium erga Patriam ex cura , & assiduitate, indoles ex adspectu, moderatio ex moribus, &1ermone, magnitudo animi ex munificentia , Marci Contarent Filius ex omnibus. Testata ista ornamenta tua ipse reddidit Caesar, quo tempore Venetiis fuit, Uxoremque tuam, pnestantissimam Matronam invisit, moratus multa affabilitate, tuam illi valetudinem aflirmavit, commemoravit VirtuteS, quM an te coram aliis pnedicarat . Reversus tandem Gesar est ad Augustam Matrem , in conspectum suorum :Ea Te ille tunc recepit humanitate, qua ante consueverat, neque quicquam toto Legationis cursu desua erga Te benevolentia, & existimatione immutavit. Inter haec Ioannem Marcum Cilbum Procuratorem Mors Reipub. ademit. Dii boni, quem Virum i eum scilicet, in quo antiquae probitatis inerat imago, qui sua integritate , gravitate , constantia 'veteres illos Romanos, Curios, Fabricios, Papirios, Camillos revocabat in mentem, cujus in locum Maioris Consilii si ragiis, absenti etiam ratione habita, siniectus es, placuitque optimo seni ornatissimum Iuvenem subrogari. Ornatus tanta dignitate in P

triam

22쪽

triam tandem rediisti . Neque tunc Maiori Consilio cessit Senatus in Te ornando muneribus suis. Ianuariae aderant Calendae: novi erant adscribendi Seviri: nondum Procurator publice prodieras, nec Tibi per leges uti interea usitata veste licebat, non Collegium ingredi , non Curiam, ut Tibi rite Seviratus committeretur . Ancipites Patres movebat hinc legum auctoritas, hinc Reipub. utilitas: illorum providit Sapientia : ut nihil de legum gravitate, aut de tua dignitate diminueretur. Sevir electus es, singularis vestis decreta, qua, nisi per hoc tempus Collegium, vel Curiam ingredereris, quod lege vetitum erat Consultationibus, quod satis erat Reipub. interesses,

quae maxime consilium, & experientiam requirunt,& ex quibus praecipue optimus deliberatarum rerum eventus proficiscitur. Iam Procurator sedes inter nobilissimos Collegas, inter quos praecipue laetitia gestiens Te amplectitur Vir amplissimus, Hieronymus

Venerius, Socer tuus, qui non minus de tuis praeclaris virtutibus, quam de collato honore gaudet sibi, gaudet Natae suae, quam auspiciis adeo felicibus Tibi Conjugem dedit, pares conjunxit animos fide,

innocentia, pudore, suavitate, amore. Itaque gratulor Tibi, quod eam Dignitatem adsequutus es, qua solet Cives optime meritos remunerari Respub.: gra

23쪽

tutor Patriae, quae properantibus ad gloriae fastigium animum auget tam illustri liberalitatis exemplo: gratulor Fratri tuo, qui Familiae clarissima honorum insignia, adverso fato intercepta, per Te videt restituta: gratulor Uxori tuae, in quam, suis jam multis, magnisque dotibus ornatam , totus Viri splendor propter arcti1Iimam societatem derivatur : gratulor tandem Liberis tuis , quibus in spem Patriae natis, luculenta Patris Vestigia facile paraverunt , iter, ad subsequendum: atque ex his omnibus concludam : Usque dum suus Virtuti constabit honos,& Civium recte facta mercede tam splendida cumulabuntur ; ipsos etiam studio, cura , laboribus, impensis nunquam Reipub. defuturΟS. V E N E T I I S

EX TYPo GRAPHIA C. P A L E SE MDCCLXXVIII.

SEARCH

MENU NAVIGATION