Selecta numismata antiqua ex museo Petri Seguini, S. Germani Altissiodorensis Paris. decani. Eiusdem observationibus illustrata

발행: 1666년

분량: 258페이지

출처: archive.org

분류: 로마

101쪽

FAMILIARUM. Si medio Lunae falcatae, quale videre est in argente Augusti denario I V. gentis e tronia apud risinum. Hujus familia fuit,

ut opinor , C. Mae ius Centurio, quem M. Antonius Alexandriae obsessus a Carasare , captivum reduxit tum , cum eruptione facta ex urbe Alexandrina, Caesarianos equites obsidioni adventantes, imparatos itinere festas in fugam vertit. Is adductus in conspectum Cleopatrae, interrogatus ab Antonio, ecquid de se statui vellet, respondisse fertur Se neque alutis beneficio, neque mortis supplicio adduci posse, ut Caesaris miles esse desineret, Antonii esse inciperet. Cujus constantiae admiratione , incolumis abire permissus est. Quis inqualis fuerit L. Matius Pollio in

nummo scriptus, nondum comperi.

SEXTI. familia nummum :ereum se cunda magnitudinis explicandum sussis et i

ceperam, in quo visitur cum verbo, NAS NAsICA.

SICA, probi illius juvenis Nasica vultus quem unum ex omnibus dignum Senatus judicavit, qui matrem Idaeam ex Asia ad-

102쪽

81 SEL. NUM ISMATA

ventantem exciperet. Sed cum animadverti, quam id erudite o Faber, quamque copiose pVestiterit in libro imaginum ilia lustrium Ful Vrsini inutilis hic mihi, ac supervacaneus futurus labor visus est. Saxetius. Quia tamen avertam a capite partem scalpello non edidit , in qua C. Valerius cC. Sextius, Ediles Pleb ab ipso Fabro recensentur hic reponendum putavi nummum meum integrum , Ut Antiquariis facerem satis in hac parte , dum abro in eo exponcndo tam feliciter cessita simul ut familiam SEXTIAM, quam risinus in sui familiis Romanis non agnovit, X-

hiberem a Ici Tu ad ossi gentis nummum me Converto Areus est, secundae magnitudinis , habens in antica parte caput M. Antonii Triumviri , alacri Sc liberali vultu, sitne litteris. In postica, trophaeum cum duo-

103쪽

FAMILIARUM. Dbus captivis, ininscript SOSIUS IMP.

SOSIVS , Syriae, Ciliciae ab Antonio praefectus fuit , postquam P. Ventidius, devictis Parthis, Labieno, e provincia decessit. Ac primum quidem Sosius , Aradios, qui soli Ventidio restiterant, fame dc longa obsidione pressos, iii potestatem redegit. Deinde Antigonum Iudaeorum regem, ultimum ex stirpe As monaeorum, practio devichum, .Hierosolymis quo confugerat obsessum , unctis cum Herode Ascalonita copiis expugnavit, &: vivum captum misit ad Antonium: qui, ut Herodi gratificaretur , infelicem principem , noVO inaudito apud Romanos exemplo Antiochia capitali, servili supplicio affecit. Interim Sosius reli

estis Hierosolymis, ubi coronam auream Deo sacraverat in templo Romae ex Iudaea irriumphavit, A. V. C. DCCXIX.

VII.

104쪽

SEL. NUM ISMATA

quem triumphum, seu victoriam designat

troph:eum in aversa parte nummi Sequente anno cum Antonius in Syriam revertis

set, Sosius ab omni expeditione bellica quievit, ne suspectus esset Antonio

pro aemulo infestoque haberetur: Vt antea

Ventidio contigerat, cujus rebus fortiter feliciterque gestis, non modo non gratulatus est Antonius, sed etiam invidit etiaque, ut refert Dio imperium abrogavit: quamvis postea triumphaverit A. V. C. in C X XI. Sosius Consul factus cum C. Domitio Ahenobarbo, ipsis, A L. IAN. multa frequenti Senatu in Caesarem Octa vianum absentem dixit , Antonii partes magno studiore contentione fovit, etiam adversus Caesarem edictum propositurus ni Tribunus plebis intercessisset. Postea cum Collega, plurimis Senatoribus ad Antonium transiit, reverso Caesare, Caussatus, eo

praesente non licere Consulibus, libere de Republica agere Demum practio navali ab Ag ippa superatus est soccisus, cum Tarcondimoto Cilicia regeri paucis ante pugnam Actiacam diebus. Alii asserunt ab

105쪽

FAMILIARUM. 8s

Augusto vita donatum, recepta AEgypto. S O SI Antonianarum partium fautorisiubjiciendi sunt duo adversa factionis assertores, C. Trebonius 8c L. Statius Murcus. utrumque designat parvulus sed rariminus, nummus aereus, qui ab altera parte habet caput Vulcani, ab altera Victoriam in quadrigis, cum inscript STATI TREBO. Trebonius , L. Stati, Mureus. III,

C. Caesari Dictatori primum adhaeserunt. 'Ille Caesaris Legatus in Britannia , hostes

supervenientes, magno eorum numero cab

so in fugam compulit, Hegiones tres quae pabulatum verant, praesidio equitatus, cui praeerat, servavit. In Gallia Romanos in castello attica obsessos a Germanis, liberavit Bello civili Pompeiano, Massiliam, post arduam, diuturnam obsidionem, cepit. Cumque Sesar, omnibus bellis civiliabus confectis, Consul IV factus esset, Di-

106쪽

ta SEL. NUM ISMATAchaturae honore contentus, Consulatum deuposuisset sibi in tres vltimos anni menses, C. Trebonium cum Q Fabio Maximo su fecit, novo prorsus exemplo. Hinc enim suffecti sive honorari Consules, tum primum creari coepti sunt, A. V. C. DCCVIII. Nihilominus conjurationis Brutianae parti ceps fuit , ipsique negotium datum est, ut M. Antonium quaesita colloquii occasione

detineret ne cum Caesare curiam ingrederetur , illique suppetias ferret. Tandem cum Asiam decreto Senatus obtineret Smyrnae a Dolabella interceptus , biduo servilem in modum laceratus, ut pecunias publicas exhiberet , capite truncatus stride corpus omni ludibrio habitum, in mare projectum est. Ita primus percusso-L. STATI virum Caesaris interiit in L. STATIO Mum y' qui bello Pompeiano mesaris Legatus fuit,ac ipso caeso a partibus Cassii stetit, plura optime, ut solet, F. Vrsinus ingente Statia Sed quia dubitat de nomine Imperatoris, quod Murco tribuitur in epistola Cassii ad Ciceronem, Vin Ummo argenteo, quem exhibet ipse Ursinus non

107쪽

RAM ILLA RVM. 8 ab re forte videbitur, si illum merito adeptum fuisse nomen imperatorium demonstremus. Ac primo certum est, Dolabellam

cum classe AEgyptia, quae duce Serapione, ut ei suppetias ferret a Cleopatra missa fuerat, a Murco classis Cassianae priefecto fractum, fugatum, d Laodiceam compulsum, omnique commeatu maritimo intercluso

ad mortem adactum a Cassio, urbe capta. Duas postea retulit insignes victorias, etiam navales unam ex Rhodiis, ad Rhodum ipsam a Cassio obsessam alteram, ex Domitio Calvino, qui classi Caesarianaei crat, WBrundusio solverat, ut ad Caesarem dc Antonium, adversus Brutum, Cassium, in Macedonia militantes, supplementum exercitus deduceret. Cum videlicet Mur cus ipse, Domitius Ahenobarbus, qui ad

Corcyram in statione erant, ut mari portu

busque hostes suos prohiberent, unctis vi ribus classem Caesarianam partim depresse runt, partim incenderunt. In his praeliis ars militarisi virtus Murci maxime commendatur ut nil mirum, si tot victoriis auctus, a militibus Imperator fuerit saluta

108쪽

88 SEL. NVM ISMATA tu more antiquo inhoc nomine gaudeat in antiquis monumentis. Quod ad num naum nostrum pertinet busus videtur in Asia, a duobus commilitonibus Trebonio dc Statio, qui ambo legati Bruti dc Cassii, libertati, Reipublicae favebant ptaesertim a Treboni, cui Asia provincia fuerat ab ipso Caesare decreta, dc post ejus caedem

a Senatu confirmata.

rabimus , Quaestorem quondam Germanici Caesaris ac deinde, cum convictus eos et acceptae ob rem judicandam pecuniae in insulam imperante Tiberio deportatUm, Lib. . n. Vt e Tacito discimus. Ejus duplex nummus apud me reperitur: uterque GraecUS, aereus , dc secundae magnitudinis. Primus habet ab una parte caput Bacchi, seu Liberae, cum inscript M. TINA IOE . . . IEPAPO AIT QN. In altera, templum cum

inscriptione mutila dc lectu dissicillima.

109쪽

FAMILIARUM.

ALTER habet caput Claudii Imp. svi

in aversa , figuram muliebrem an ALTER.tem cum eadem inscriptione M. TIA-

Quamvis autem pramomen in ipsis legatur M, S in codice vero Taciti PVBLIVS: Vnum tamen eundemque S VILLIVM esse autumo Primo ex eo quod nummi Hierapoli in Asia cus sint, cujus provinciae rector extitit ut patet ex Taciti verbis: Spem v accusatores, direpto ocios, cum Sui 3M 'i lius provinciam sitam regeret, ac publicae pecunia peculatum detulere. Secundo ex imagine Claudii Imper in altero nummorum impressa , apud qucmvr potens ejusque principis amicitia diu pron ere, nunquam bene sus dicitur ab eodem Tacito Debetur igitur Suillio prienomen Marcus atque etiam duplex L. L. t in nummo, Capud

110쪽

so SEL. NUM ISMATA

Ub. AN.M. Carolum Sigonium, qui Suillios recenset inter eos qui a pecore nomen sumpserunt. Quod vero ad gesta Suilli pertinet dela toris vicem sepius cum maximo virorum illustrium detrimento sustinuit. Ejus enim opera Messallina Valerium Asiaticum bis Consulem , cujus hortis olim a Lucullo magnificentissime excultis inhiabat , subvertit, re ad necem voluntariam Ompulit totque aliis perniciem attulit, ut continuus suus accusandis reis Suillius dicatur a Tacito Immo cum magna perfidia

praevaricatione,advocationis Unere functus, tandem Nerone ad imperium evecto, multorum odia meritus reus factus, damnatus est incumbenteistaecipue cneca cum quo maximas simultates exercuit. Igitur adempta bonorum parte , in insulas

Baleares pulsus est in ipso tamen discrimi nerim post damnationem ipsam , animo

invictuS.

L A MILII finem imponet nummus M,kehi v, GVTcuc, a reus, secundo magnitudi nis , habens una in parte caput juvenile

SEARCH

MENU NAVIGATION