장음표시 사용
71쪽
ILL VS TRIVM. Dubitavi primo an esset symbolum Phthiae, primariae urbis Phthiotidis provinciae in Thessalia sed ejusmodi urbium, provinciarum icones ut plurimum cum turrita corona depinguntur. Secundo , an esset aliquis vultus effictus ad libitum monetarij, pro numine quod in iis locis celebretur ut Iunonis Reginae, quam simul cum Iove Dodonaeo in Epirotarum nummi videmus. Tandem, an certae alicujus mulieris esset e
figies. Quare audito, posse peritos pictores discernere, quae fictitiae sint imagines, quae ad verum aliquem vultum expresse consulendos mihi super ea re insignes nostrae pictum principes putavi. Hi porro su fragati sunt conjecturae meae , de vultu naturali PHTHI filiae Menonis Theses ali, qui in Lamiaco bello vir fuit magni nominis praesertim cum PHTHIA
72쪽
s1 SEL. NUM ISMATA fuerit uxor Eacidae regis Epiri, de mater Pyrrhi, qui in aversa denominatus, sententiae meae favere videtur. Neque absurdum etiam esset, hanc reginam sub imagine Iunonis , cum florida corona repraesentari cum non sit insolens in nummis, illustrium vultus sub Deorum iconismo delineari Antonia Drusi , Agrippina Claudii, Sabina
Hadriani, cum corona spicata in modum Cereris visuntur apud me, in aere, argento, auro atque ita delineatas reperies apud Eneam Vicum, in Augustarum imaginibuS. xvii VI Sc possideo nummum Vecum Aexibriu aereum primae magnitudinis, in quo CLAVDii caput AGRIPPINAE Claudii essictum est, sub icone Cybeles, cum inscriptione, AAT-AIOT THEPID CE BACTO T.
73쪽
ILLVS TRIVM. 3Quamvis enim desit illi nomen Agrippinae: abunde tamen suppleri creditum est ab Antiquariis nostris, tum per verba, AATA IOCCE BAC TOT quae in hoc casu regi non possunt nisi ab AGRIPPINA conjuge Claudii Augusti: tum per quamdam similitudinem vultus , qui principem istam
foeminam referre videtur in nummos cujus in aversia parte colossus capite radiato, coronam trophaeo imponit, cum verbo a IAPAX MON.SEm vix possum omittere eximium nummulum, tertiae magnitudinis , itidem meum percussum vultu Liviae, seu Iulii e Augustae, Wnomine Dianae sub inscript APT. EEBA. hoc est APTEM IE TE BAETH. In aversa videre est cervum Diana Ephesiae , ut in quibusdam Augusti nummis.
74쪽
Omitto plurimos alios tam superioris, quam inferioris aevi, ex quibus constat illustres persenas in nummis saepissime habitu Deorum repVesentari ac proinde nomen OIAE in nummo expressum, matrem Pyrrhi pos se designare , etiam Iunonis habitu , mihi persuadeo. Quod si non arrideat opinio nostra, rejiciatur nummus inter Dearum imagines superius exhibitas.
xi TNTERIM non ignoramus similem num-Accx,unc limum reperiri apud Parutam in sua Sici- Evi ROTA lia, sed sine explicatione ut solet fulmen in aversa fuit symbolum regum Epiri Patet ex Ummo aureo perraro didrachmo
ALEXANDRI fratris Olympiadis in Lucania occisi , quem plurimi facio re cujus ectypo praebeo. Habet in antica caput Iovis Dodonaei in aversa, fulmen cum spiculo astro, inscript AAEEANAPOT TOT
75쪽
ILLVS TRIVM. MIlle enim ALEXANDER EPIROTAaVunculus Alexandri Magni fuit filius
NEOPTOLE I. SECvNBus nummus habet caput re xx ginae cujusdam CLEOPA TRAE, orna e gob ATRA tum elephantina proboscide cum inscript PnvscoNis. BAEI AIΣΣHEAEAEOPAT PAE. In aversa visitur aquila expansis alis , fulmini supervolitans, cum inscript mutila BAΣIAED UT O. O T. scilicet UT O AE- MAIO T. Extra omnem controversiam esse debet
hanc CLEOPATRAM AEgypti reginam, fuisse , non selum ex Ptolemati regis nomi- . ne Agyptiis regibus familiari sed etiani ex insigni aquilae, eorum nummis insculpi solito Vnde sequitur, non esse Cleopa- tram illam Syriae reginam , quae ex Ptole-
meorum gente oriunda, primum Alexan-
76쪽
s6 SEL. NUM ISMATAdro Balae, dein Demetrio Nicarori, postea etiam ipsius fratri Antiocho Sideti nupsit: ac tot taedibus dras celeribus famosa fuit, ut nata exitio Syriae dicatur: in cujus nummis, dc legitur nomen Antiochi Syriae regis. Nec minus certum mihi est, vultum illum minime esse Cleopatrae M. Antonii,
e comparatione nummorum, quos possidemus aereos c argenteos. Reliquum est,
ut inter reginas Agyptias, quae plures sunt ejus nomenclaturae , inspiciamus quaenam nostra sit. Praecipua potest esse controversia
de Cleopatra Magni Antiochi Asiae regis filia, quae Ptolemaeo Epiphani AEgyptio
C. u. versiet nupsit. Hanc Daniel vocat Filiam foeminarum, id est formosissimam Sc ab ea deinceps omnes AEgypti reginas, Cleopatrae nomen sumpsisse quidam autumant. Dubitari etia in posset de Cleopatra ipsius filia , quae Ptolemaei Philometoris, Ac Ptolemaei Euergetae fratrum suorum deinceps conjux extitit. Sed neutra mihi videtur cum tanta potestate rerum potita , ut nummis vultum suum imprimeret, praeterito vultu regum, quorum aevo superstes fuit. At
77쪽
ILLVS TRIVM. At CLEOPATRA Philometoris, hujus postremae filia, Cleopatra regum Syriae conjugis soror natu minor, multis praerogativis aucta est quibus facile adducor, ut eam credam sibi nummorum cudendorum facultatem, neglectis regibus , arrogasse, ipsiusque esse nostrum nummum. Ptolemaeus enim Euergetes, alii Phiscon conjuc patruus, moriens ipsi regnum reliquit , mei ex liberis quem illa legisset:
in consulto sane testamento, majoris natus ure in regnum violato , ut mulieri ada blandienti gratum faceret cujus etiam a more percitus , priorem uxorem Cleopatram repudiarat, ejusdem matrem ex Phi
Cum ergo CLEOPATRA nostra, postrema vergetis seu Phisconis uxor, regnum in potestate haberet, Vin minorem filium Ptolemaeum Alexandrum pronior esset majorem tamen Ptolemaeum athurum eligere, a populo compulsa est. Sed illum regni socium non ferens, de novercali plusquam odio prosequens , turbare non destitit, donec elapsis annis pluribus,
78쪽
duabus ejus uxoribus tractu temporis abductis, populo concitato extorrem egit, accersito specie tenus in ejus locum, juniore fratre Alexandro . Nec filium expulisse con tenta, Cypri exulantem bello adegit, ut in Syriam confugeret. Interim Alexander, qui precario tantum nomine rex erat, adeo ut illum autores quidam ex albo regum Egyptiorum expungant , crudelitate mactis territus, ipsam deseruit scenico regno privatam si securam vitam anteponens
dum eadem pulsum Cypro Latiturum s que in Syriam , redintegrato bello , cui
praesens aderat, persequitur. Sed revocato iterum Alexandro, mox ipsius taedere coepit d extrema quaeque juniori filio parabat, nisi is insidiatricem pricverten S, periculum certum inimminens evasisset. Sic superba illa regina , quae filiis, filiabus illudebat regna connubia, viro S VXOres, pro arbitrio Sc tyrannica dominandi libidine commutans meritas scelerum poenas
luit, postquam annos amplius septem dc viginti , omnia usque deque miscuisset.
Itaque nil mirum, eam cum potestate re-
79쪽
ILLVS TRIVM sugi a jus monetae usurpasse, innUmmum nostrum vultu suo signasse Proboscis elephanti, qua insignitur, Africae imperium designat cujus partes praecipuas, AEgyptum
Cyrenaicam regionem obtinebat. TERTIus nummus habet ab una par XXI. te caput foemineum cum diademate, o TAPL.& inscriptione mutila BASIAIΣΣ LD-TANH. AEAL OT, hoc est, I 'TAPH*IAA AEA*O T. In altera videtur corona laurea, cujus in medio est gammarus, cum
Quatuor ejus nominis illustres foeminas comperi Prima fuit filia regis Emesenorum, apud Iosephum quae Aristobulo Herodis Ascalonitae nepoti nupsit, insecundam inscript ΚOMMATHNDN.
80쪽
norum filia connubio juncta cum Alexandro filio Tigranis, Armeniae regis a Nerone constituti. Denique istis antiquiorem quartam reperimus, filiam regis Medorum Artavasdae, quam M. Antonius Alexandro ex Cleopatra filio desponderat sed eo cCleopatra mortuis, ad patrem in Mediam ab Augusto est amandata De duabus prioribus non ambigori nil ad nostrum num inum De quarta dubitavi aliquandiu Tandem pro tertia standum esse censui tum quia Commagena est origine, Ut patet ex Commageno suo nummo, in quo mentionem fecit, sive patris Antiochi, sive conjugis Alexandri sub cognomine PHILA DELPHI , his gentibus familiari, quod adaptari utrique potestes tum etiam ex caelatura numismatis , quae convenit cum aevo Neronis, Vespasiani, a quo Iosephus asserit Alexandrum OT APES conjugern in Cilicia regem factum.
XXII. ED qua fiducia, quo titulo, quartum . . oeXhibebo nummum, signatum vultu