장음표시 사용
201쪽
IMPERATORUM. 18rstantem exhibeat Palladem Sed nec istum edidissemus, nisi impulisset raritas, inquorumdam opinio, nummum Stradae pro fictitio habentium. Ejus igitur sinceritati su fragabitur hic noster. At non multo , quam ipse plura super eo disseremus Extant enim de Marino pauca apud Romanae historiae scriptores qui etiam quasi ex incerto rumore asserunt , illum post Gordiani tertii obitum , regnantibus jam Philippis, ab Illyrico aut Moesico exercitu electum , cumbarmatico limiti praepossitus esset , ut Romanam ditionem, adversus Scythas irrumpenteS,tueretur tum a militibus ipsis rerum novarum cupidis interemptum , cum jam
Decius a Philippo missus adversus Marinum, cum ingentibus copiis adventabat. ed mire torquet studiosos nostros illa con
lecratio, & Divi nomen expressum in nummo. Qua de re nihil unquam a me, praeter meras conjecturas, auditum profiteor: quae quoniam vi nummorum explicatione non omnino despiciuntur, suum hic locum, vsque dum ab historia lux affulgeat major obtineant. Dubitatur scilicet, an relatus in
202쪽
18 SEL. NUM ISMATA ter Deos Marinus fuerit , a militibus ejus interempti poenitentibus , dc vindicem extimescentibus Philippum , qui post caesum Marinum , etiam eos qui a partibus sius ste terant , ad supplicium deposcebat an a Decio , qui ut reliquias fautorum Marini sibi conciliaret, hac arte praesus erit imperio ad quod ab exercitu Illyriciano assumptus 3 coactus dicitur. Aliquando etiam consecrationem hanc Philippo ipsi tribuimus, via se Marinianae caedis invidiam in rebelles converteret. Quin, ipsius nutu cusum hunc nummum, ex simili Philippi ipsius apud nos nummo suspicari licet cujus nummi parti aversae, Philippopolita similem omnino typum c inscriptionem apposuere , cum duabus istis icunculis. Dijudicent eruditi. Caeterum Romam, aquilam in hoc nummo , nihil aliud nisi Romanum imperium designare, mihi facile persuadeo. xxxvi. ALTER nummus argenteus est,mpar-
Stans et 1A-λ Vulus habens in anteriori parte caput Nus conserto ex gemmis cingulo redimitum cum epigraphe , D. N. SEBASTIANVS
203쪽
IMPERATORUM. 183 P. F. AN G. In posteriori, sedet figura muliebris Romae ut opinor , dextra victoriolam tenens Inscr. VICTORIA AVGG. Rarus est ille inter tyrannos Sebastianus in numinis , sed multo in historiarum monumentis rarior ex quibus vix didicimus suis. se illum fratrem Iovini, qui sub aevum Honorii, Galliarum imperium sibi vendicavit: cum quo etiam a Constantio Nobilissimo esare , ejusdem Honorii auspiciis , profligatus interemptus est. Illum Orosius ad O hoc solum arma sumpsi e ait , ut tyrannus
APPENDICI loco duos alios num XXXVII. mos , nuper me juris factos, hic ex P. VENT -hibebo Prior argenteus est denarius
204쪽
18 SEL. NUM ISMATA capiti tertio superius inter familias , quarum unam exhibet exquisitae raritatis , inserendus. Praefert pars altera barbatum caput M. Antonii Triumvir , cum lituo dc inscriptione mutila M. ANT. I ... OCest lis Antoniis D . Altera figuram stantem incognitam , quae dextera hastam gestat , cum inscr. P. VENT PONT. IMP.P. Ventidium , cujus nomine illustratur
nummiis noster , nemo est qui nesciat
captum bello sociali adhuc puberem , Cum matre captiva in triumpho Pompeii Strabonis ductum deinde jam adultum equis meritoriis invehiculis conducendis victum quaesiisse. Sed post illud fortunae ludibrium , cum sub C. Caesare Dictatore in Galliis militasset, per omnes honorUm gradu evectus est. Senator, Tribunus plebis primo
205쪽
primo factus cincum M. Antonii partibus se addixisset, uno eodemque anno Praetor, Consul, dc Pontifex renuntiatus. Deinde Orientalibus provinciis praepositus , a thos labienum devicit , ac Romanorum primus de iis triumphum egit Demum post obitum publico funere elatus fuit Plura apud historiae scriptoreS.
POsTERIO nummus aereus est, XXXVIII.
maximus, Trajani Decii capite percus TR At Ainvs iu , cum epigraphe , ATT. Κ. F. M. R TINT DL civ ' TPAIAN. EΚIO CEB. In aversa cerni tu mulier amicta vel , divinitatis symbo lo, infantulum laeva super genu retinens, in medio trium armatorum, quorum ope protegi videtur. Inscribitur his notis , A H
Nummus hic, nisi eum malis ordine imperii post Philippum Iuniorem collocare , inter octavum d nonum capitis quarti nummum reponendus est. Quippe quae illic in Cretensii nummo Trajani, de partu Cybeles diximus , mire confirma dc explicat. Quis enim non videat viros illos tres , ar-
206쪽
SEL. NUM ISMATAmis instructos Curetes esse aut Coryba tes , qui clypeorum, gladiorum collisionere crepitu, Saturno puerperii notitiam praeripiunt' unde postea originem duxit Eno-pli seu Pyrrhica saltatio , quae in honorem matris Deum a servati Iovis memoriam celebrabatur. Supersedemus igitur ampliori interpretationi , qua superius sumus ad nummos illos utcumque defuncti. Cavendum enim profecto , ne supra quam aut probetur humanis lectoribus , aut instituti nostri ratio postulet, libelli hujus moles excrescat. Quod si qui forte prolixioris operae cupidita interpretationum nostrarum exi-
207쪽
IMPERATORUM. 18 guitatem, ne dicam sterilitatem, improbent: meminerint i quod jam inde ab initio pro-ressus sum , non hic a me justos commentarios scribi, nec illustrandam dedita operarem nummariam eis susceptam sed promissa dumtaxat rariorum nostrorum numismatum ectypasi quorum aspectu nostra , qualis, cumque est , prolusione, ad uberiora quaedam, decretoria de iis denda judicia , ipsorum eruditionem, industriam provocarem.
Sequentes Epistolas , quae ante aliquot annos , seorsim finguia , minore forma prodierant denuo in lucem edere , resperiori dissertationi unum in corpus adjungere non alienum judicavimus. Cusdem quippe sent orgμ- menti di noFri etiam muse numi ata continent. Earum prima , aliena quidem sed amica manu et mente
exarata est , ab erudis viro , cujus impulse di mpnitii , reliqua postea conseripsimus.
208쪽
EPISTOLA RVM ARGUMENTA.I. Raph. Tricheti si Fresse ad P. Seguianum de nummo Catanensi II. P. Seguini ad Raphaelem Tricherum si Fresse, de nummo Britannico.
III. Petri eguini Epistola ad Fr Gottifre-dum, super dubiis quibusdam ad nummos Familiarum semanarum Fusiii Ursi pectantibis.
209쪽
ulam diu ac diu laesa, a ME PISTOLA
CLARISSIMO ET ERUDITISSIMO VIRO
D GERMANI IN URBE AENTI STITI,
CLARISSIME, ad Catanenses pertinere inscriptio satis declarat AEATA- mihi altera die ex tua locupletissima antiquitatum Con-
210쪽
NAIDN. Sed mihi, fateor, negotii multum facessivit barbati senis in antica nummi parte expressa imago' omnino enim vole bam quis ille esset cognoscere. Et certe primo aspectu ex nas, qui simus rex fronte,
quae depilis rex oris facie , quae invenusta; Socratem Sileno similem ut illum in Symposio describit Xenophona vidisse putaveram. Sed quid Socrati cum Catanensibus EAd haec mihi nummum attentius inspicienti cornigera senis illius facies apparuit. Quis autem Socrati cornua unquam assignaret Similem fere nummum dedit Parutari inter Catanenses suos numero secundum senisi quod viri Egies, quernari, Videt Ur , Corona redimita est. Si conjecturae locus a tur expressam a Catanensibus in hisce nummis Charondae effigiem crediderim Hic Catanensis fuit, Ac sua aetateri floruit autem , Ut notat Diodorus Siculus circa
Olympiade LXXXIII. sapientia clarus , Pythagorae olim sectator , philosophiam in vicinis magnae Graeciae urbibus
docentis Charondas autem non solum civitati suae leges scripsit, sed, aliis Chalci-