장음표시 사용
211쪽
CATANENS I. prdicis per Italiana civitatibus , ut legimus apud Aristotelem. Et certe apud Elia, i num , praeter Catanensem , Rheginensium etiam rempublicam ab eo constitutam fuis T ' se legimus , cum patria aliquando pulsus apud illos exularet Rhegium aUtem , ut Catanam , a Chalcidensibus conditum scribunt Strabo dc Heraclides in lib. de Poli liis Thurinis etiam , qui Rheginensibus finitimi erant , jura dedit , ut notat Diodorus Siculus , unde Thurii nomen illi attributum apud Valerium Maximum Vm c. mpti, quem locum male legit Aldus Manuccius , qui in Commentariis ad librum Ciceronis de Legibus , Charondam Tyrium, pessime Alexander ab Alexandro, qui Carthaginensem fecit. Probabile igitur est verisimile , Catanenses, ut civis sui de republica optime meriti memoriam conserVarent , nummos suos illius imagine obsignasse Divinis enim propemodum honoribus legislatores suos decorabat antiquitas , illosque vel deo , vel deis genitos reputabat. Sic aleucus Charondae condiscipulus, post Locrensium urbem legibus mu-
212쪽
I' DE NUMMonitam, sub nomine Minervae apud ipsos Locrenses prudentissimus habitus est , ut scri-
Lib. i. cap. a. it Valerius Maximus. Divinum autem aliquid in Charonda denotant appicta capiti
illius cornua, qualia, Iovem Hammonem, dc alios , quos potentia deos fecit , gestare videmus. Cornu enim potentia symbolum fuisse norunt omnes. Quid vero legibus potentius In altera nummi parte sceptrum alatum , promptam, velocem eloquentiae vim significat , qua olim usus Mercurius, qui ero cultus hominum recentum Voce formavit. LOXYφν'fira Verba autem alata appellavit Homerus:
unde, latam Mercurio virgam dedit antiquitas, quin priscos legislatores ercurio assimilavit , ut Moysem , quem Ar- Lib. s. tabanus , apud Eusebium de praeparatione Evangelicata Mercurium ab AEgyptiis vocatum fuisse dicit. Quem Moysem cornutum quoque fuisse notant c designant paginae acrae , si bene sanctus Hieronymus quae Hebraice in Exodo legerat , Latina fecit taliter enim loquuntur septuaginta
213쪽
duce parte essictas, ad religionem pertinere quae politices fere semper pars fuito tritius est quam demonstratione indigeat. De Charonda hoc unum addam , quod illius
sepulcrum ex marmore Catanae inVentum fuit juxta aedem D. Agathe, circa principium seculi taeterit , ut notat FaZellus Li s. Op in hesoria Sicula, cum arca stannea, in qua ossa ejus recondita erant : nec monUmento deerat inscriptio. Sed hoc tandem nostra aetate ante annos circiter triginta per summam incuriam , vel potius injuriam demolitum fuisse tradunt vltim rerum Sicularum scriptorcs. Et hae sunt AT is si M SECUINE, mea criteria Tujudex esto, arbiter , pro munere qUO Ungeris in summo rei antio uariae tribunali. Ex Bibliotheca nostra.
214쪽
Ad Clariis., Eruditiss. Virum RAPH. TRICHETVM D FRESNE
D NUMMO BRITANNICO.ICEAT mihi apud te ERUDITISSIME TRICHETE , una aut altera pagella ludere in re antiquaria dc doctissimam illam aeseriana epistolam tuam, qua me dignatus es sub titulo Charondae, his anni primordiis hoc ludicro veluti compensare. Ummus est mihi plumbeus , magnitudine denarii Romani argente , pondere tantillum,ajoti, antiquus citra omnem dubitationem cujus speciem tibi exhibere volui.
215쪽
DE NUMMO BRITANNICO.Ab una parte coronam vides ta altera, Digamma, cui insitus est palmae ramus cum hisce notis, ID SAT IO. Fateor , ut ad familias Romanas, nummos Consularessum propensior, me illum primo intuitu retulisse ad C. Sentium Saturninum , qui Consul fuit anno V. C. DCCCXXXIIII. Nec certe pluribus literis quam his tribus Ob AT.)Saturnini cognomen exprem Fulvius Vrsii nus in ultimo nummo bentiae familiae Sed adhibita diligentiori meditatione , suspicatus sum me aberrasse a scopo ad inferiora tempora me demittens , sub imperi' Ti. Claudii usum fuisse hunc unam Uiuri omnino mihi persuasi. Ac primo constat gravissimorum virorum autoritate , Claudium , quamvis in administrando imperio, immo, privata domo , stolidis munis, tamen reperisse tres literas, quas reliquis jam inventis adjecitri atque inter eas ramis' uenUmerari Digamma, facie liter g inversae, ut in hoc nummo cernitur. De tribus literis testatur Suetonius , his verbis : Novas
etiam commentus est hicras tres , ac numeroucterum quasi maxime necessarias addidit, de
216쪽
uia. lib. n. Cornelius Tacitus idem affirmat , postquam de literarum inventoribus prolocutus cst. Claudius , inquit , tres literas ad e-
est, qua ui imperitante eo , post obliterata aspiciuntur etiam nunc in re publicandis plebiscitis per fora , templa fixo. At vero de
L p. i. cap. Digamma solo Quintilianus ait , non inutiliter Claudium Solicam illam cadissus literarum adjecisse. Quin, doctissimi viri Lipsius Sc Torrentius fatentur , illud Digamma in vetustis aevi Claudiani marmoribus passim occurrere , Ut pomoerium termina it ampliasitque sic octas a Disi Augusti, XV sta pro Octavia Divi Augusti, IR , similia. Cum igitur Digamina solis Claudii temporibus viguerit , ceo per boletum sublato desierit esse in su, Vt patet ex Tacitori atque etiam in inscriptionibus sub illo exaratis , quae hucusque remanserunt, reperiaturri existimori nummum nostrum eo imperitante cusum fuisse. Hoc ut libentius credam adducunt me reli
217쪽
BRIT ANNICO. yyqua , quae in utraque ipsius nummi parte
insculpta cernuntur limirum Corona, pal
nium argumenta ad solius Claudii temporarim res in iis gestas referri posse arbitror Ac primum notas illa , IO SAT IO. sic ausim explicare IO SATURNALIA IO. Auctor mihi&fundus est Dio, ecquo, nisi Lib. cca. me fallit animus, conjecturam meam eruditis approbabo Expeditionem adversus Britannos Claudius impulsu cujusdam extorris susceperat. Sed cum exercitus Gallicita quos in Insulam praeire jusserat , abnuerent , indigne ferentes se in alterum velut orbem amandari , de sic sua cunctatione commodum belli tempus tererent: Claudius adhuc in Vrbe commorans , rei certior factus , Narcissum libertum , cujus gratia apud Imperatorem semper fuit ma-Xrinari ad eos misit. Ille receptus intra castra legati tribunal ausus est conscendere ut milites adloqueretur sed indignati ejus modi homuncionem munera Imperatoris obire dc usurpare, in risum, cachinnos. effusi conclamaverunt , Io Saturnalia Ioa
218쪽
d Narcissum aversantes , ad A. Plautium legatum conversi , in Insulam trajecere. Nemo nescit, in festis Saturnalibus, quae per aliquot dies mense Decembri agebantur Romae equites, immo, senatores objecta togari solitos synthesim induere rid brevis servilis vestis genus: ac servis accUmbentibus Sc epulantibus ministrare , cum interim togas induerent isti, sin omnibus
dominorum vices gererent. Ita ocus ille
militaris , quo Narcissi exploditur audacia, carpitur incuria Claudii qui libertorum mancipium audiebat , in hoc nummo X- pressus videtur post adeptam victoriam quod convenit cum antiquo Reipublicae more , quo in triumphis milites Imperatori victori Sc triumphanti solebant illudere persales, facetias. Palmam dc coronam ad victoriam pertinere, clarius est quam explicatione indigeatri sed illam esse Britanni cana persuadent omnino supradicha. Et certe Claudius ipse , qui auditis suorum rebus egregie gestis , Roma advenerat , ut huic bello praesens aliquam gloriolta partem captaret post devictos Britannos tanti fecit
219쪽
BRITANNICO. yyhanc victoriam, ut quamvis solos sexdecim
dies in Britannia egisset, praeter nomen imperatorium in exercitu vetusto more sumptum , etiam Britannici nomen acceperit Senatusque ei decreverit triumphum , ludos annuos , marcum trophaea ferentem in
Urbe aliumque in Gallia, unde in Britanniam solverat Mipse post peractum magnificentissime triumphum , etiam consularibus ac senatoribus qui ei in hac militia a fuissent, triumphalia insignia concesserit. Vt mirum videri non debeat, si in tanta clam communi omnium alacritate, etiam palmae coronae nummis insculptae sinitaquemadmodum in aliis cujuscumque metalli, arcus hujusmodi cum trophaeis, statuis equestribus descriptos habemus. Sed ut ex
omni parte constet, nummum nostrum rite
Botannicum vocari, in ea Insula plurescudi solitos plumbeos, quamvis alii velint esse stanneos memini in vidisse Parisiis apud nostram Ad Anglicanam, Susannam Lavalliam , nummum ejusdem ponderis ocmetalli, cujus anteriori in parte , caput Carausiit, quem in Britannia dominatum fuisse
220쪽
norunt omnes reum aversa rarissima hisce verbis concepta , EXPECTATE VENI.
Sede alterum possidet Illustrissimus Sevius, vir omni laude major , similem pondere dc metallo , qui prie se fert caput Neronis cinaltera vero parte figuram stantem, Um ver-bulo non toto P VLLIN. quod innuit indubitanter illustrem hujus aevi Suetonium Paullinum , qui in eadem Insula Neronis legatus, pius adversus Britannos depugnavit:& famosam illam Reginam Bundulcam quae octoginta Romanorum, sociorum millia trucidaverat, cum ducentis hominum millibus fudit. His paucis fluere VI RCLARISSIME quae si non mereantur album lapillum , memineris quaeso me a te saepius cule, humaniter invitatum , qui specimen aliquod super nummos veteres eruditioni tuae sisteremta quod malui prestare, etiam cum periculo inscitiae meae quam non videri in omnibus tibi obsequentissimus. Ex Musto nostro Parisiens,