장음표시 사용
21쪽
Ex his constat, rationem medendi usurpandam, omnino ex signis praesentibus pendere. Ab medicorum opinione inflammationis in hoc morbo existentis, Venaesectio frequenter eXercetur inter hodiernos, et plerumque eventu selici. Alii tamen ejus usum non comprobant; dum alii, contra, utilitatem ejus immodice laudant. At quoniam existit inflammatio, eX ratiocinatione sola inducimur, sicut in morbis aliis inflammatoriis, depletione fidere multum. In Enteritide aut Peritonitide, ubi, ut Dysenteria dolor, abdomine presso, augetur, et adsunt signa inflammationis, usurpatur Venaesectio; certe morbus, Classis ejusdem in Nosologia, et iis tam assinis quoad signa attinet, idem remedium postulat. Qui sanguinis detractionem prohibent, morbum typi typhoidei esse contendunt. Sed hoc ambiguum est. Nobis equidem videtur, sebrem typhoideam nunquam cum Dysenteria idiopathica grassari ab initio; sed propter symptomatum violentiam, virium prostrationem, et lanctionum naturalium laesionem, Supervenire Signa putredinis.
22쪽
Ο1imis theoriae documentum experientia est :et ex hac sanguinis missionem in hoc morbo seliciter usurpari conStat. Eques illustris JOANNES PRINGI E hoc remedio ad Dysenteriam debellandam usus est. Idem auctor tamen, abUSum ejus non comprobavit; et haec verba habet: In weahly habiis, and in con
omit that evacuation.''Venam secavi ipse, in hoc morbo, cum beneficio maximo, quamvis in diem quartam ab initio, et aeger maxime debilis Visus est. Teneritas et do lor, eX abdomine pres80, me ad phlebotomo utendum induxerant. Vix unciae duae et semisse detractae fuere, priUSquam SuperVenit Syncope, eX quo cito revaluit aeger, cum signis omnibus mitigatis, et post tempus breve, alvo imprimis soluta, restitutus est. Licet multum boni ab venaesectione mature eXercita oritur, nihilominus, usus ejus cautelam et judicium postulat, morbo adueeto; nam status infirmus cito accedit, in quo haec depletio, hominem amictum, in mortis tetricae compleXum, properaret. Quum occurrit plerumque saecum naturalium retentio, alvum solvendi necessitas obvia et ur-
23쪽
gens est. Hanc curationis partem nunquam omitti Oportet: nam in plerisque morbis, alvum solutam tenere, Summi momenti est.
Hoc optime fieri potest laxantium ope; scilicet, salium mediorum, ut Phosphatis Sodae, Sulphatis
lagnesiae vel Sodae, in infuso Sennae Solutorum, vel eorundum Alanna optima compositorum; et nullum oleo Ricini melius est. Laxantia prae purgantibus drasticis et resinο- sis commendavi, quippe, remedia sunt quae alvum dejiciunt, sine irritatione. Sed si nihil boni haec officiant, dein drastica et resinoSa usurpare nos oportet. Emetica in usu crebro fuere, et praecipue essicacia sunt, morbo cum febre intermittente conjuncto. Effectum Optimum habent, ubi deorsum agunt, vel sudorem eliciunt. At si perstans vomitio Choleram morbum minitatur, emeticorum et purgantium exhibitio prohibenda est. In hoc casu optimum est. lente Ventriculum Vacuare, Anthemidum florum infuso; dein opium porrugere ad eum sedandum, et eodem tempore, sOmenta calida praecipue capsula papaveris in aqua calida infusa), regioni ejus applicare. Si optum
24쪽
vomitu rejiciatur, quantitate duplici, per anum injici oportet. Si non prosint sementa, et perstet Vomitus, dein necesse erit, epigastrio superimponere Emplastrum epispasticum; optimum est Emplastrum Cantharidis compositum, Ph. min.
Quoniam opinio nonnullis Sit, eX sudoris Suppressione morbum Ortum esse; eum elicere, a priori, utile videatur, et ab eXperientia comproba
Ad hoe, detur Pulvis Ιpecacuanae compositus: vel consectioni aromaticae, vel massae Pilularum Hydrargyri, conjunctus. Balneum calidum dia-phoresin promovet, et sanguinem eX partibus internis elicit, dolorem minuit. Submurias Hydrargyri bene agit, praesertim in specie tropica hujus morbi, eX actione ejus in organa bili sera. Utilis fuit etiam in plagis nostris, ubi fel depravatum fuit, conjunctus aut cum consectione aromatica, aut Pulvere Antimoniali, aut Ipecacuantia, aut opto. Spasmum solvere, et signa putredinis debellare, Moschus, Hyoscyamus, Camphora, &c. dari solent.
25쪽
Frictio mercurialis usque ad ptyalismum adhibita fuit; sed non feliciter, ad hunc gradum, ut multi auctores Sunt. In speciei tropicae accessu secondario, in qua accedit relaxatio intestinatis, Acidum Nitricum utile dictum, et nonnunquam cum Tinctura opticompositum eSt. Μorbi finem versus, Tonica et Astringentia, veluti Rheum palmatum, Cinchona, Ferrum, Catechu, Κino, Lignum Campechianum, &e., utilia sunt. Per totum morbi decursum, summa munditie, aere purissimo, fumigationibus et sordium amOtione crebra, OPUS eSt. Convalescenti diaeta et nutriens et concoctu sa-cilis sit; sicut, juscula, gelatina animalis, Sago, Ρtisana, &e. Transitiones subitas aeris calidi et frigidi vitet; et panno laneo vestiatur. Μoderate eXer