장음표시 사용
11쪽
Auctore FRANCISCO GEORGIO PROBART.
CU31 leges hujus Academiae unumquemque honores ejus summos assectantem, dissertationem de aliquo argumento medico a seipso selecto, in studiis prosectus testimonium, perscribere et tueri postulent, ut huic regulae satisfacerem, Catalepsiam, de qua Sententias meas e licarem, proposui. Neque mihi de hoc morbo rarissimo et maxime insigni scribere casu vel lubidine tantum evenit; eXemplum enim ejus attentione animi dignissimum mihi ipsi curandum nuper occurrit
12쪽
quod illi curationi simplici feliciter succubuit, quae in talibus nervosis assectibus laudatur a DreHAΜΙLΤΟΝ, viro illo Venerando et eXimio, qui nuper Nosocomio hujus urbis Regio fuit medicus primarius, et cujus liber de Purgantium in morbis
tractandis Utilitate, non modo honorem auctori sempiternum contulit, sed etiam generi humano beneficium nunquam plene aestimandum impertiit. Nunquam aliud eXemplum eadem ratione feliciter tractatum conspeXi, ideoque, quod tam eX- pedite eXSuperavi, in medium proferre mihi multo gratius evadit. Antequam autem, ad meum eXemplum CXΡΟ-nendum progrediar, haud a re praesenti fortasse alienum erit, paucas Observationes generales de morbo ipso, ut ab aliis describitur, simul cum iis quas mea eXperientia SuggeSSit, referre. Nullus morbus, nisi sorte Hysteriam eXcipiamus, formas, quam Catalepsia, plures diversas accipit; ex hinc factum est, ut in ejus historia, ab auctoribus diversis enarrata, Symplomata adeo raro eadem recensita fuerint; ideoque diversitas, cur aliqui talem morbum existere minime crediderint, causa fuit. Itaque CULLENUM ipsum celeber.
13쪽
omnia exempla morbi Catalepsiae nominati, memorata, sicia omnino esse asseverantem, et talis opini0nis causam, quod ipse eXemplum nullum unquam vidisset, confitentem reperimus. Hoc a medico, qui tot aegrotantes curaVerat, et tantas facultates morbos videndi habuerat, ita dici mirandum est; simul vero, opinionem Catalepsiam non omnino eXistere, quia ipSe nunquam con-SΡeXiSSet, eXpressam, ei animo liberali philosophis medicis adeo optabili vix convenire, concedi debet. Equidem, si opinionem proferre licet, plurimum
causae, cur Catalepsiam morbum esse discretum, seque ac multos alios ab illo inter nervosos collocatos, credamus, nos habere arbitror. Quoties,
Verbi gratia, Hysteriam formas Epilepsiae gravissimas fingentem conspicimus Θ Nonne aliquando vestigia Tetani quam arcte persequitur Θ Annon saepe, eam inter et Choream discernere, discrimendi meillimum addidit Θ Si igitur Catalepsia loco in
nos0logiae systemate indigna est, talium Systematum opifices Hysteriam quoque rejiciant, immo etiam Choream retinere Vix operae pretium erit; et has omnes varietates ad genus Epilepsiam referant. Si enim ulla ex his, prae caeteris, indiciis propriis melius insignitur, eam esse Catalessiam
14쪽
contendo; in qua, quaecunque fuerint symptomata comitantia, id indicium insigne, quod partes Statum et p0Sitionem, quam ante accessionem habuerant, Vel inter eam receperint, etsi insolitam et incommodam usque retineant, semper adest. Si,
porro, Catalepsia tantummodo species sit Hysteriae, ut quidam profecto putarunt, multo frequentius accidere oportet; nullum enim malum P08-teriore saepius occurrit, et, ut jam dictum est, plerosque ali08 assectus, priori eXcepto, morbosos imitatur. Quinetiam, Hysteria adeo raro mareSinfestat, ut a plurimis, mulieribus propria e8Secredatur; dum contra Catalepsiae notae peculiares, si non tam saepe quam in his, frequentissime tamen in maribus, aetatis diversae, SerVatae SVnt.
CULLENUS ait, si talis morbus eXistat, formam esse ApopleXise oportere, ideoque in sua NOSOlogia, quasi varietatem istius morbi descripsit. Quare ille vir egregius talem sententiam vindicaverit, prorsus nescio; multa enim ApopleXise symptomatum gravissimorum in Catalepsia omnino desunt. Nullus, videlicet, Spiritus stertens est, nulla projectura oculorum insignis, nulla pupillae dilatatio ; contra, haec lucis stimulum bene sentit, et Si SenSus motusque voluntarii in h0c ut in illo
15쪽
morbo abolentur, id tantum pro tempore et per paroXysmos accidit. Denique, igitur, satis esse testimonii puto, Catalepsiam Vere morbum esse peculiarem et discretum videri; et hoc ita dicere licet, cum ad auctoritatem philosophorum plurimorum, veluti VAN SWΙΕTEN, SAUVAGII, etBURSERII, respiciam, quorum judicium et Veracitatem dubitare nefas esset, et qui exempla Catalepsiae certa, vel a seipsis tractata vel saltem
Spectata, memorant. Catalepsia, quae, Ut Supra ObServatum eSt, a
CULLE No veluti species Asoplea De habetur ; tu systematis SAUVAGII et SAGARII, in classe Debilitates, et ordine Comata, collocatur; FRANCReam Convulsionem esse ducit; VOGEL inter Adynamias posuit; et demum, L INNAEUS classi Motorii et ordini Spastici relegat.
Accessionem ejus saepe antecedunt dolor capitis, sensus constrictionis in colli musculis, stuporque generalis; aliquando tamen subito invadit, aegroque, dum in muneribus solitiS Versatur, supervenit. EXemplum ejus accessionis repentinae quondam memorabile, in puella juniori circa aetatem undecim annorum conspeXi; apud medicum utriusque nostrum amicum Londini habitabat, ot
16쪽
quamvis habitus debilioris esset, valetudine tamen haud mala, paroxysmis absentibus, fruebatur; hi vero in positu quocunque aggrediebantur : et
qualemcunque corporis geStum Sub ipSum aggressionis initium haberet, et qualiscunque eSSet Datura occupationis, in statione eadem, quatenus ad ipsius potestatem spectabat, fiXa et immota statim fiebat. In duobus paroXysmis diversis eam vidi; alter, dum conclave transibat et aliquid vestis suae circa cerVicem componebat, in VaSit, cum per minuta horae quinque sertasse, immota, Velut statua, constitit; nec multa sorte animi attentione et oeulorum obtutu digniora unquam spectavi. Alter, dum mensae accumbebat, aggreSSUS eSt, et tum quoque indicia, Si corporis situm eo tempore
eXcipias, Omnia eadem sese ostenderunt. Remissione accedente, omnium quae acciderant Semper
oblita fuit, et statim sermonem, quasi nihil evenisset, invicem suscipiebat. Haec postea convaluitot scholam adiit; at invasiones repetitas, quae aliae
post alias saeviores denuo anno aetatis tredecimo morte abripuere, eXpertam ESSE Recepi. In omni fere exemplo, inter par0Xysmum, plerique Sensus, Si non omnes, perturbantur; oculi, si aperti sunt, etsi lumine advecto sese contra-
17쪽
llunt, Sensu tamen penitus carere videntur; quod ad res discernendas attinet, visus intermitti apparet ; at gustus et olfactus, Si quibusdam auctoribus siles sit habenda, praecipue rebus ingratis et foetidis cieri possunt; in eXemplo, Ρ0rro, a me jamjam enarrando, appetitum cibi etiam voracem
fuisse inveniemus. Catalepticos nonnunquam JO- qui, bibere, et comesse, a FORESTO et HoFF-MANNO notatur. Ilusculi assecti in statu constrictionis, quocunque Si tu membrum jaceat, permanent ; respiratio et sanguinis circuitus conVenienter naturae 1iunt, neque vultus multum, nisistrabismo, mutatur. In quibusdam Veruntamen sensus perfecti perstant, dum motus voluntarius omnino intermittitur; adeo ut, quamVis cataleΡ-ticus, quodcunque agitur, Sentiat, neque tamen loqui, neque Se moVere, ne ille Sen SUS SUOS neque desideria reserre queat.
Exemplum hujus mali maxime insigne traditur , ubi foemina mentis facultatum prorsus compos, at musculorum omnium impos jacebat. Tanta hujus miseria fuit, ut de se, quasi mortUR, a medicis desperari audiret, sese distentam digitis
18쪽
pedum c0lligatis, mentoque ligato, sentiret, caeteraque ad eXequias suas peragendas ab amicis parari perciperet; neve ullum indicium vel levissimum se vivere et sentire proferre Valeret. Μ. ΡΕΤΕΤINS, Lugdunensis , exemplum morbi, qu0d varietatem hujus haberi, et Catalepsiam hystericam designari, cupit, enarrat, et Verbis talibus definiti0nem edit: Abolition reelle des
sens et apparente de la connoissance et du mOUVement, aVec transpori des premias, ou de quelques-uns d 'eutr' eux dans J'epigastre, a J' - tremite des dolgis et des ortetis, et potir l'ordi- naire, disposition de la pari des membres a re- cevoir et a conserver les anitudes qu'on leur donne.' Quantum observationis Domini PETETINS, SenSUS Visus, gustus, olfactus tactusque ad stomachi ventriculum translat fuisse, ubi acerrime sentiebant, memorat, proXime mirandum est. Praeterea, si auctori credere licet, aegra, adeo non mentis inops fiebat, ut ea modo praeter maturam frui videretur; illam enim organa sua interna perspexisse, sermam eorum et motus accurate depinxisse, reditumque et diuturnitatem paroXyS-
19쪽
morum, et unumquodque comitaturum praenuntiasse asseverat. Quod Vero multo magis mirandum est, si res extranea stomachi ventriculo vel pedis pollici admota esset, eum, qui hoc admoveret, responsum cuju8 vis quaestionis, etsi susurro tantum prolatae, vel etiam solummodo cogitatae, accepisse assirmat.
Qualiscunque fuisset substantia epigastrio vel digitis manus vel pedis extremis applicata, perceptio ejus statim in sede cujusque sensus solita perspicua evasit, et voluptatis vel molestiae sen- Sum pro natura Ierum admotarum ostentabat;
exempli gratia, siquando aliquid grati saporis
epigastrio admoveretur, organa actionis manducandi agere incipiebant. 1. ΡΕΤΕΤINS fluidum electricum in phaenomenis physicis et mirabilibus in Catalepsia notandis, maximum valere opinatur; et si, sub accessionibus, nervi organis sensuum proprii hoc fluido haud assiciantur, id, quia in iis aliter ac iusuis conductoribus movetur, accidere censet; itemque indolem peculiarem nervis inesse arbitratur, quae huic fluido modos impertiat, vim ejus eXpansivam compensat, et in hac textura quodammodo defixa est, quae mobilitatem ejus nimiam
20쪽
temperet. Secundum eum, tamen, cataleptici situm cum rebus vicinis relativum habent, et ab iis impressiones accipiunt. Sensum internum esSe autumat; quae sententia ex notione tali oritur, partes Vitae organicae Omnes essectum in sensorium edere, qui porro per nervos parium sexti et octavi transmittitur.
Catalepsia plerumque foeminas aggreditur; aliquando Vero, ut Supra observaVi, mareS quoque invadit. Causae ejus eXcitantes praecipuae Sunt, animi pathemata vehementia, veluti maeror nimius eX morte amici, metus, cogitatio abstrusa in studiis, scilicet, gravioribus, amor nimiS ardens. vel infelix, superstitio religiosa. His a variis auctoribus adjiciuntur vinolentia, Vermes, ventriculi vitia, evacuationes solitae Suppressae, laesiones capitis, plethora, Voracitas. Aliae quoque causae in medium Vocuntur, at nimis absurdae, ut in eas animum vel paulisper conferamus.
Quod ad causam proximam attinet, in hoc haud
secus ac in caeteris generis nervosi morbis, mentis acie solum attingitur. WHYTE celeb. morbum de quo agitur, ab aliquo animi affectu cerebrum nerVosque turbante, vel ab acri quovis eadem directe aut per consensum cum ventriculo, in testi-