Tentamen medica inaugurale, de catalepsia ...

발행: 1825년

분량: 36페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

DE CATALEPSI A.

nis, utero aliave parte sentiente qualibet assiciente, oriri posse, contentus est dicere. Hoc vero nulla explicatio certe est phaenomenorum proXimorum hujus affectus singularis; nihil aliud prosecto est, nisi conspectus compressus causarum excitantium, quas jam enumeraVi. Μ. PETET INS, ut opinor, modo philosopho digniore, rationem sensuum in Catalepsia suppressorum a compreSSione nervorum, qui organa horum adeunt, sertasse a vasis sanguiferis eos circa cranii basin amplectentibus, assectorum, petiVit. Haec causa, ut illi visum est, copiam fluidi electrici in cerebro majorem congerit, vitalitatem ejus et sensum auget; nerVique ideo a compressione ulla immunes eXcessum ejus Tecipiunt, magisque mobiles evadunt. Quoniam Catalepsiae curatio, in causa, inter remissiones, tollenda praecipue constat, ut hoc consilium se liciter peragatur, de origine notitiam certissimam habere prorsus neceSSe CSt, neque enim, hac bene comperta, ratio medendi dissicilisset. Inter remedia plurima ab auctoribus prolata, acida, corticem, cuprum, auram eleetricam, terrorem, ustionem, Valerianam, Vesicatoria, olea Nolatilia, musicen, Venerem, VenaeSectionem relem

22쪽

I a DE CATALEPSIA.

sita invenio. Multa ex his in morbi conditionibus diversis procul dubio prosunt; non vero mihi in animum venit haec fusius describere; id enim, ut varios mali status talia postulantes eXplicarem, requireret, quod neque natura neque limites hujustentaminis sinunt.

Mihi plurima de re praesenti sic generaliter praefato, proximum est, ut ad exemplum illud jam dictum proponendum progrediar, quod mihi tractandum evenit, dum illi institutioni egregiae et bene rectae, Publico Dispensario Edinburgi Partis Recentioris vocatae, discipulus aderam; quae porro a medicis tali muneri et animi dotibus et Studio aptatis, ordinata, quam maximum beneficii urbi ipsi distribuit, et sic pariter ac regularum ad discipulos spectantium liberalitate, schola medicinae practicae exstat, cujus merita, ab iis Solum, qui beneficia sorte beata participarunt, ad plenum

aestimari p0SSunt. Mens. Octob. 3'. an. 1824.-Jacobus DiXon. annos quatuordecim natus, in loco cui nomen

Formilis se Canovate domicilium habens,

23쪽

DE CATAL EPSIA

e pagine gracili, at, utividetur, valetudine secunda fruens, qui porro patri olitori minister adest; de dolore leni et hebete in capite ad verticem relato, itemque de molestia in regionibus epigastrii et umbilici, sub pressura nonnihil aucta, conqueritur. Alvus astricta est, nihil ab initio mensis reddito; cutis frigidula et humida : lingua radicem versus, et in medio albior: pulsus ad 80

in horae minuto et secundum naturam micans statum animi turbatum, ingeniumque nubilum ostendisse sertur, ob moerorem morte, creditur, Sororis effectum, quae tribus abhinc hebdomadis Hydrocephalo acuto succubuit, dum Dr CULLENet ego ipse medebamur. Caput sororis mortuae ante funus, fratre praesente, incisum est, quod tantum illi angoris afferre videbatur, ut eum dimitti jubere eo remur. Μater pueri nos certiores secit, hunc post mortem sororis maximum domi suae fastidium mon- StraSSe, neque unquam, nisi coactum, inibi mansisse, idque pro temporis spatio quam exiguo; Saepe ante, aeque ac poSi eventum memoratum, de dolore in capite conquestum esse, et aliquamdiu levioribus epistineos aggressibus obnoxium fuisse, praesertim si unquam plus solito sese pronum in-

24쪽

DE CATALEPSIA.clinaverat. Hodie, vespere, tria grana calomelanos et quinque extracti colocynth. compOS., et crasmane dimidium unciae sulphatis magneSiae, Scrupulumque jalapae conVola. deVOrare juSSUS. Octob. 4φ. Circa nonam P. II. horam, aegrum quasi convulsionibus correptum mortique propinquum, Visere accersitus sum: nihil temporis certe

praetermisi, et in transitu Doctori CARNE GY ex medicis Dispensarii sorte occurri, qui rogatus, benigniter comitatus est. Cum advenimUS, puer eonvulsionibus'liber erat, et penitus quietus et tranquillus videbatur ; neque pulsus quicquam mali indicabat, responsionesque Tationi c0ΠSentaneas omni modo interrogatus reddidit; attamen de dolore in capite adhuc querebatur; levis quoque oculi dextri strabismus erat, et appetitus cibi, desecerat. Μedicamenta heri assumpta taces copiosas λtidas et profunde coloratas, misturae quoque diversae, dejecerant.

Statim sanguis ad uncias decem detractus est, unde nausea SuperVenit, pulsusque plane assectus est. Pulvis idem ac heri hac nocte sumendus, praescriptus est, et cras mane haustus infusi sennae piam sulphatis magnesiae continens.

25쪽

DE CATALEPSIA.

Octob. 50. 11. A. Μ.-Hodie adventu meo mater tristissima accessit, et filium suum inquietum, convulsum, et, ut ipsi Videbatur, sine SenSH, per partem noctis majorem fuisse assirmavit. Eum porrectum, et immotum, nisi oculis, qui modo Velocissimo, serocissimo et maxime insigni ad latera diversa volvebantur, jacentem inveni; pupilla lucis stimulo parebat, interdum etiam quasdam ex rebus circumstantibus agnoscere apparebat Plerumque tamen somno sopitus Videbatur: siquando autem una palpebrarum Vi aperta est, sieperstitit, oculus circumvolvebatur, et altero, brevi, SeSe aperiente, ambo, quasi ab aliqua re in lecto conspicienda fascinati, immoti facti sunt. Jam primum observavi, si digitum manus utriuslibet deflecterem, eodem Statu remanere, et contra Si extenderem: crura et brachia quoque eandem Speciem praebere, modo, etsi minime naturali vel commodo, deflexa vel extensa. Amplius de natura assectus dubitare nequibam, praesectis que institutionis supradictae, aegrum saltem specie Catalepsiae laborare, enuntiaVi. Pulvis haustusque nullum effectum praestiterant ; pulsus calorque superficiei prorsus naturales

erant; lingua uti jam antea descripta. Rebus

26쪽

DE CATALEPSIA.

sic se habentibus, quatuor grana calomelanos docemque mirael. coloc. comp. Statim assumenda

praescripSi. 3. P. II. aegrum statu penitus eodem inveni, nihil, nisi ut famem, quae maXima fuisse videtur, modo valde incerto, exprimeret, locutus erat. Cibum sive quicquid aliud labris admovetur, aviditate summa, ore prehendit, adeo Ut, inter pascendum, cura, ne digitum pascentis morsu vellat, valde necessaria est; potum simili vehementia arripit, et saepe pocula vel vasa alia hunc continentia dentibus infregit, quod postea, potu in

Vase Stanneo Oblato, prohibitum est. Maxilla, quasi actione manducandi occupata, perpetuo agitatur. Pitulae meridie assumptae INOX per os ejectae fuerunt, ideoque jam quinque grana calomelanos decemque aloes, cras primo mane repetenda. haustu sennae Sulphatisque magnesiae SueeeSSuro, devorare jussuS eSt. Octob. 6'. 11. A. M. Omnia symptomata aliquantum eXacerbantur. Μusculi insigniter vieXternae parent, et strabismus oculi dextri auctus apparet, qui haud secus ac sinister motu perpetuo, seroci, et abnormi, conVolvitur. Motus, nescio quis, eapitis retrorsum, antrorsum et latera Ver-

27쪽

Sus, Super pulvinari agitationes rapidas et breves peragentis, observatur. et jam mihi omni sensu carere videtur. Paulo post, quum sese movere sensi, ad lectum accessi, et aliquid de valetudinis conditione interrogavi; me statim agnovit, et Semelius sese habere, nullum dolorem in capite, attamen in ventre aliquem sentire assirmavit. Cum tunc calamum in manu haberem, eum OstentaVi, nomenque ejus inquisivi; irgultum nominavit: numisma argenteum nominandum Obtuli. at frustum stanni vocavit; graphii thecae Vero nomen verum imposuit. Jam panem offerri jussi, et, quod mihi mirum apparuit, quiete manu accepit, et tranquille et moderate comedit; denique morbo, praeter Stra-bismum, vacuus omnino videbatur. De sensibus speciatim interrogavi; se nonnunquam quid diceretur scire, reSpondit; susurro, quoque matremeXaudire nolens , Se plerumque sororem circa lectum colludentem, at aliquando quasi emortuam, conspexisse dixit. Ululae nullum effectum praestabant, noctem que inquietam agebat; pulsus ad 97; calor cutis naturalis ; lingua munda et madida. Enema com

28쪽

mune, oleique ricini dosim, per os, USUrpandum praecepi. 7. P. M. In priorem conditionem, postquam mane accessi, nOVies Vel decies relapsus erat; at jam bene intelligit, responsionesque rationi convenientes, quamVis tarde, reddit. Artus inferiores adeo rigide porriguntur, ut summa dissicultate deflecti queant; at vis ad eos flectendos admota, nullum dolorem aegrotanti affert. Rursus cibum vehementer corripit. Praeterienem a Oleumque ricini, dosin sulphatis magnesiae infusique sennae assumpsit; haec Vero omnia cathartica tantummodo unam dejectionem parcam et putrescentem deduxerunt. Caput dolore liberum est, at abdomen adhuc dolet; pulsus ad 96, mollis et debilis:

lingua ut antea. HauStUS Sennae et Sulph. magnes. donec alvus leVaretur, repeti mandatus est.

Octob. 79. 11. A. M. Noctem inquietam, habuit; circa horam mane primam convulsionibus correptUS est, quae ad minutum post quartam trigesimam usque instabant, per quod temporis spatium tres homines eum in lecto continere viX poterant. Sex dejectiones liquidas per noctem habuit. Hoc mane plane quietus est, et responsiones rationales edit; artus tamen adhuc quam-

29쪽

cunque flexuram accipiant, eandem pertinaciter retinere durant. Appetitus VoraX permanet, Semperque cibum generis diversi avide flagitat. Capite raso, vertici emplastrum Vesicatorium, temporibusque hirudines duodecim, apponi praecepta Sunt.

7. P. M. Pronus jacet, et prae dolore vesicatο-rio capiti apposito, ut opinor, eXOrto, clamat. Hirudines non bene successerunt, treS enim SO-lummodo adhaeserunt. Inter horam duodecimam et primam, alterum paroXysmum, qui per minuta horae viginti duravit, per quod tempus SenSu caruit, eXpertus erat. Fames ejus non eXpleri potest ; subinde artocreata fructusque, at potum raro, postulat. Alvum postquam mane vidi, semel dejecit ; urina, quae limpida et pellucida est, libere redditur; pulsus ad 104, mollis et vis mediocris.

Pitulas aloeticas hora somni assumpturuS erat. Oct. 8'. Noctem quietam transegit, et hodie, se melius, tranquillum jacentem et animi facultatum compotem, habere videtur. Non usque ad mane cibum rogavit, et moderate et e manibus suis comedit. Strabismus in melius verti apparet, at, pariter ac caeterorum musculorum rigiditas, usque adhuc observari potest. Jam vero, etsi

30쪽

DE CATALEPSIA.

dissiculter, situm cujusvis corporis partis mutare Valet. Vesicatorium suo munere bene functum

est; unam dejectionem parcam habuit: pulsus ad 96, m0llis et vis mediocris; lingua munda et madida. Sex drachmas olei ricini statim devorari

praeScripsi. 3. P. M. Oleum ricini duas copiosissimas, ste coris colore cineritio indurati et stetidissimi, dejectiones effecit. Tres pilulae aloeticae ad cubitum sumendae Sunt. Octob. 9'. 11. A. M. Post horam Secundam bene dormivit, at convulsiones semel redierunt. Adhuc artocreata fruetusque desiderat, sed e manibus suis, et modo quo decet, assumit. De dy-SUria queritur, neque urinam, post horam heri quartam, libere reddidit, quod fortasse vesicatorio attribui potest. Erectus stare nequit, et, niSi SUS- tineatur, statim decidit: iterum alvum deplevit; pulsus ad 95 durior; calor cutis naturalis. Oleum ricini iterandum, infusumque lini usitatissimi libere potandum. 8. P. M. Duas ingentes dejectiones, iis oleo ricin. heri effectis similes, habuit: penitus tranquillus est, et sensibus potitur. ConValescere Videtur ; mens autem cogitationibus de Sorore mor-

SEARCH

MENU NAVIGATION