장음표시 사용
3쪽
QUAM, ANNUENTE SUMMO NUMINE, EX AUCTORITATE REVERENDI ADΜΟDUM VIRI
ACADEMIAE EDINB GENAE PRAEFECTI
SUΜΜΙSQUE IN ΜEDICINA HONORIBUS AC PRIVILEGIIs RITE ET LEGITIME CONSEQUENDIS
CHIRURGUS. SOCIET. PLIN. EDIN. Soc.
5쪽
E DUCIBUS PRΙΜAE REGIS) SATELLITUΜ EQUESTRIUM COHORTIS QUI MULTIS PRAELIIS, SUMMAM PROBAVIT VIRTUTEM ;
PEREXIGUUM GRATI ANIMI TESTIΜONIUM, PROPTER MULTA AMICITUE OFFICIA, SUΜΜA CUM OBSERVANTIA,
7쪽
IN fabricando corpore humano, Natura propria assignavit munera singulis, e quibus conStat, Organis ; in quibus rite persectis secunda consistit valetudo, iisdemque turbatis aut impeditis, morbi, quin et mors assertur. Actio quidem nonnullorum eX his organis suspendi aut mutari potest, caeteris nihil assectis integroque corpore; alia Vero Sunt, quorum functiones ne minimum quidem turbari possunt, quin perniciosissimi inde oriantur
8쪽
2DE RESPIRATIONE. effectus. Inter hujusmodi organa recenseri debent ea, quibus spiritus perficitur, prima illa actio quam in lucem editi peragimus, atque ultima,
quam vires interituri corporis emcere valent. Spiritus functio sustinetur aere admisso in thoracem, atque vicissim inde expulso : duobusque inservit usibus, nempe ad loquelam nobis impertiendam, sive ad potestatem cogitationeS SODO eX-primendi dandam, aliisque mutuo communicandi, et ad mutandum dotes sanguinis, eo modo ut ad vitam sustentandam accommodetur. In hacce disputatatione non nisi de iis dicam, quae ad posteriorem spiritus usum attinent. Sed antequam in naturam actionum, quae in Respiratione fiunt, descendam, haud alienum erit paucis eXponere organa quae hanc perficiunt functionem. Ad linguae radicem exiguum est os semiiunare, cui ex similitudine Graecae literae Upsilon, anatomici nomen Hyoiden dederunt. Proxime infra hoc os, tubus cartilaginosus longus Oritur, qui eXtendens sese ad pulmones, Vehit atque revehit aerem
ad eum modum usumque, de quibus jam dictum
est: hic tubus Aspera Arteria sive Trachea nο- minatur, parSque ejus Superior, SiVe ea parS quae pr0Xime cum hyoide osse commissa est, Laryn X
9쪽
vocatur. in quo solo Vocis sedes est. LarynX eX quinque componitur cartilaginibus, quarum maxima, ea quae ima esse Videtur, quae tamen non revera ima est, eum essicit tumorem anteriori
colli parte, praesertim in maribus, cui Pomum Adami nomen imposuerunt. Ea cartilago non persectus est mutilus, sed in posteriori parte aperta est, eamque partem, quae deficit, duae minores cartilagines occupant, quae simul cum illa Hottidem sive aperturam ab ore essiciunt. Ex his tribus cartilaginibus, prima nominatur Scutiformis sive Thyroidea; caeterae duae, Arytenoideae sive Infundibulisormes; quarta cartilago, prοXime Supra hanc aperturam posita, eandem claudit inter devorandum, cibumque in insophagum dirigit, cui, ex situ, nomen Epis0ttis impositum est. Hae quatuor cartilagines quinta sustinentur, quae iis basinessicit, angusta ante, latior pone, et ex sigilli similitudine, nomen Cricoideam sive Annularem accepit. LarynX contrahitur atque augetur, aliter
atque aliter, musculorum multorum potestate atque vi resiliendi, qua cartilagines ejus praeditae
sunt; intus munitur membrana mucosa, Vasculis reserta, SenSuque acuto praedita, quae ab oris membrana sese eXtendit.
10쪽
LarynX cum pulm0ne commiSSa est, per asperam arteriam et Bronchia. Aspera arteria canalis est compositus ex annulis fibro-cartilagi-DOSiS, membranis, arteriis, Venis, vasis lymphaticis nervisque instructis: et ad bronchia reperiuntur
corpora quae Ganglia bronchialia sive Glandulae
Annuli fibro cartilaginosi in arteria aspera Variant numero a seXdecim ad viginti: annuli non persecti sunt, sed ad partem posteriorem deficiunt; fibrosa membrana eam partem occupante, quo faciliores sint motus ipsius tubi, ac ne insophagus inter devorandum comprimatur. Annuli, e quibus bronchia composita sunt, annulis arteriae asperae similes sunt, nisi in eo quod saepe ex duobus tribusve partibus disjunctis constant;
dum annuli arteriae asperae unam partem tantummodo habent: annuli bronchiorum praeterea minores sunt, et in ulterioribus ramulis exiguae granulae tantum reperiuntur, quae paulatim imminuuntur, donec in ultimis prorSus eVanescant. Glandulae Bronchiales sunt eXigua corpora, in parte bronchiorum interna sita, numeroSa, Varia
magnitudine atque figura; in pueris colore rubro sunt, in adulto homine fusco colore, qui ad ni-