장음표시 사용
21쪽
quidem multum variet, opus est diversis corporis conditionibus; somno nempe, motu, ventriculi distentione, thoracis capacitate, animi affectibus, similibusque cauSiS. Quantitas aeris, quae pulmones intrat singulis inspirationibus, res est de qua auctores multum
variant. Si vero ad quadraginta pollices cubicos singulis inspirationibus proponitur, haud multum a vero distat; et quantitas quae contineri potest
in pulmonibus, ad ducentos et octoginta est. Quantitas, quae a pulmonibus expellitur, videtur aliquanto minor esse quam quae inhalatur ; praecipua tamen mutatio fit in qualitate aeris qui expiratur. Magna enim pars aeris inspirati in pulmonibus retinetur, dum haud parva quantitas gasis acidi carbonici e corpore expellitur; et quoniam sanguinis color, ut bene notum eSt, a purpureo ad coccineum mutatur, dum per pulmones transit, celeberrimus LAVΟΙSIER conatus est Ostendere colorem purpureum oriri a carbonio, quod in sanguine continetur, quum ad pulmones Venerit, et colorem coccineum acquisitum esse propter hoc super Vacuum carbonium amiS-Sum, OXygeniumque loco ejus acquisitum : inter quas mutationes magna calorici quantitas evolvitur,
22쪽
ex aere in cellulas spirituales admisso, qui eumoxygenio conjunctus in Vasa sanguisera exigua vicina transit. Quod ad causam Oxygenii amissi quod inter spiritum evanescit, Variae Sustinentur opiniones :LAVOISIER cum aliis multis suadet, Oxygenium in corpore retineri, et simul cum sanguine arte-rioso in sanguinis circuitum intrare ; dum alii aD firmant sese conjungere cum carbonio e sanguine venoso in pulmonibus, inter expirationem evoluto. opinio, quam LE GRANGE sustinet ab utraque aliquantum dissert, et videtur facile cuncta explicare phaenomena. Secundum illius opinionem, sanguis, dum transit per vasa pulmonis capillaria Oxygenium absorbet, quod parum firme cum tota sanguinis massa conjungitur; hac conjunctione color ejus mutatur a purpureo ad coccineum ; sanguis hoc modo oxygenio conjunctus per arterias sertur : dum sanguis corpus circumit, oXygenium sanguinis massam relinquit, et conjungit se inti me cum hydrogenii atque carbonii parte quae in
eo continetur ; eX qua mutatione colorem rubrum amittit, purpureumque acquirit colorem. Hae conjunctiones eX οXygenio cum carbonio atque hydrogenio, per venas deseruntur, donec
23쪽
ad pulmones pervenerint, ubi, quum jam ad iste- .ram Oxygenii portionem conjunctae Sunt, e Sanguine evolvuntur, ita ut acidum carbonicum et Vaporem aquosum efficiant, quae in aere expirato
Doctor CRAWTORD vult hoc modo rationem reddere carbonii continuo e pulmonibus expulsi: partes solidae animalis corporis ad ruinam perpetuo
sunt pronae; earum particulae continuo mutantur; eae, quae non amplius idoneae sunt ad munus suum, SubmoVentur, novaeque in earum locum sussiciuntur. Sanguis arteriosus, qui ad cunctas distribuitur partes Vasis capillaribus, hocce munere fungitur ; is materiem nutrientem vehit ad singulas partes, qua opus sit, app0nit, Simulque partes corruptas jam inutiles noXiasve actas absumit, atque easdem ad pulmones vehit, ubi cum oXygenio conjunguntur, atque cum aere eXpirato eliminantur. Propter hanc materiam adjectam sanguiS arte-riosus, ut Doctori CRAWFORD placet, in Venosum convertitur: qua iterum submota, in pulmonibus, Sanguis venosus ad arteriosum mutatur. Acidum carbonicum, quod inter spiritum sermatur, aliquanto minori mole est quam Oxygenium quod con Sumitur; proportione, secundum BOSTOCK
24쪽
18 DE RESPIRATIONE. 37:45. Pondus oxygenii, quod viginti quatuor horis evanescit, duas libras cum unciis octo idem auctor aequare assirmat, quod pedes cubicos viginti sex eXSuperat; pondus acidi carbonici eodem spatio evoluti, tres libras sive pedes cubicos viginti duos
aequare. Patet quoque eX proportione qua OXygenium et carbonium in acido carbonico eXistunt, plus oxygenii evanescere quam opus est ad acidum carbonicum evolutum gignendum. Nihilominus Vero noVissima experimenta quae GAYLUSsAC et DAVY instituerunt, fidem faciunt aliquanto plus acidi carbonici eXpirari, quam οXygenio absumpto respondeat
Quidam physiol0gi suaserunt partem Oxygenii
supervacuam cum hydrogenio SeSe conjungere, et Sub aquae forma e sanguine emitti. Sed impromptu est monstrare, unde Vapor aquosus derivetur sine aliqua hujusmodi hypothesi de serinatione ejus, ex elementis sive in pulmonibus, sive in vasis sanguiferis. Membrana, quae bronchia cellulasque spiritales vestit, copioso mucoso humore defenditur, et quoniam pulmones perpetuo
25쪽
DE RESPIRATIONE. 19 calent ad gradum xcvim, judicandum est aquam
derivari ex hoc humore partim in Vaporem VerSO. Notatu dignum est, mutationes, quae sunt inter spiritum, haud parum variari a rebus eXternis causisque vires corporis vitales assicientibus. Ex serie eXperimentorum quam CRAWFORD instituit, comperit minus Oxygenii inter spiritum consumi
aere calidiore quam frigidiore : Cavia enim non consumpserat dimidia parte tantum Oxygenii aeris in quo ad gradum civ μφ inclusa fuit, quantum pari spatio ad gradum iv μ . Quod experimento a LAVo18ΙΕR et SΕGUIN instituto confirmatur, in quo homo consumpsit ad gradum liv μm pollices cubicos 1344 horae spatio, dum ad gradum lxxixum non nisi I 210 pari spatio consumpsit. Patet
etiam eX eXperimentis eorundem chemicorum,
quantitatem Oxygenii consumptam Variari multum pro cibo et concoctione, inter quam quantitas consumpta augetur ad 1800 aut 1900 pollicos
cubicos. SEGUΙΝ eXercitatione vehementi usus inter concoctionem, οXygenium usque ad 4600 pollices cubicos consumpsit. CRAWFORD etiam reperit Sanguinem venosum, in animali elemento calido posito, arteriosi sanguinis colorem referre. Canem p0suit in aqua ad gradum cxiv qm calefacta;
26쪽
20 DE RESPIRATIONE. post horam dimidiam corporis temperatura a cii '
aspectum arteriosi sibi assumserat ut dissicile esset alterum ab altero dignoscere. Quod quidem iteratis experimentis confirmatum fuit. Mihi ergo
Videtur, magnum corporis calorem eas prohibere mutationes quae in vasis extremis fiunt, ideoque quantitatem oXygenii imminuere quae consumitur. Nexus mutationum quas Sanguis inter spiritum subit, munus est haud eXigui momenti, quippe quo calor animalis gignatur. In animalibus perfectioribus calor haud parum Supra medium est in quo vivunt. In homine temperatura corporis Xevi μφ gradum aequat, et ad eundem manet etiamsi aeris temperatura 40, 50, aut etiam
100 gradibus infra hunc gradum est. Perspicuum est igitur, aliquid e0ntinuo agi in corpore, ita ut
calor perpetuo eVol Vatur ad hanc temperaturam conservandam ; aeris mutationes inter spiritum ejusdem fontem esse satiS constat. Celeberrimus Doctor BLACΚ primus conatus est caloris animalis rationem reddere. Illi opinio erat, calorem latentem in Spirati aeris manifestum fiori; temperaturam ideo pulmonis et sanguinis augeri, sanguinemque hoc modo calefactum calo-
27쪽
rem suum toti corpori impertire. objectum vero fuit huic sententiae, quod suhmoveri nequit, oportere nempe temperaturam maXimam esse in pulmonibus paulatimque imminui in partibus prout a pulmonibus recedant. Quod minime est ve
Doctor CRAWFORD, qui assirmat cunctas respirationis mutationes in pulmonibus fieri, fere eodem modo ac Doctor BLACK, ortum animalis caloris explicavit. Secundum illius opinionem, OXygenium aeris conjunget se cum carbonio a Sanguine evoluto. Inter hanc conjunctionem, Oxygenium evolvit multum caloris, quocum conjunctum fuerat, quem calorem non modo sussicit ad corporis temperaturam servandam, sed etiam ad aquam jam formatam sub Vaporis serma auferre.
rat, Doctor CRAWFORD hoc modo Submovit: reperit sanguinem arteriosum multo magis capacem caloris esse quam Venosum ; Sanguis VenOSus, igitur, quamprimum in arteriosum conversus fuerit, auctam pro calore capacitatem acquirit, ideoque plus caloris postulat, ut eadem SerVetur temperatura. Haec aucta capacitas caloris tanta est, quanta totum calorem evolutum absorbeat; ex
28쪽
quo fit ut pulmonis temperatura a reliquo corpore non disserat. Inter sanguinis circuitum, Sanguis arteriosus paulatim in venosum convertitur; unde sanguis minus capaX caloris sit, calorque eVolvitur ; quam ob causam temperatura eXtremarum partium a caeteris vix differt. Haec opinio praeclara est atque ingeniosa; non desunt quidem argumenta quae eidem objici possunt : Sed eXperimenta, quae ei repugnant, ViX satis certa aut firma videntur ; et etiamsi, Opinio
earum instar quae antecesserunt, tandem eVersa
fuerit, auctor peritissimus laudem in perpetuum propter ingenium, sibi vindicabit.