Dissertatio inauguralis de cute, ejusque functionibus ...

발행: 1825년

분량: 29페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

TERIANUΜ : Attamen,' ait, ejus ortus, non a condensatis ab aere exhalationibus corporis, ut Veteres Voluerunt; sed potius, secundum LEU-WENHOEΚIUM, ab eXpansione ductuum cutis eX-cretoriorum ; vel secundum RUYSCHIUM, ab eX- pansione papillarum cutis nervearum, multas minimas squamulas sive lamellas, inter se cohaerentes conficientium; vel sorte, ut mihi videtur, ab utrisque simul Plerique dicunt cuticulam constanter alteri, et regigni, siquidem furfures istos, in variis corporis partibus conspectos, nihil nisi cuticulam emortuam

in Squamas conVersam putare Solent: ego tamen opinor, furfures semper Omnino in Sudore consistere, atque oleosis iis humoribus, quibus cutis abundat, concretis et aridis; idque praesertim, cum illic potissimum inveniantur, ubi humores per pilos et vestimenta maXime colliguntur. Quod ad principia spectat, quibus constat eu-ticula ; nihil omnino est, nisi albumen. Eam nec aqua calida, nec spiritus solvit: facillime, vero, acida validissima. Idem praestat calx, qua igitur ad coria depfenda utuntur.

12쪽

6DE CUTE

Sunt, qui dicant cuticulam e gelatina tantummodo constare : hanc tamen opinionem infirmant multa et accurata experimenta illa Hatchettiana. Quid Θ quod et aliud est, ex quo res multo προ- tior fit, nam eX omnibus rebus, quibus corpus constat, gelatina facillime in principia sua resolvitur ; at cuticula integra prorsum remanet, donec omnia sere alia, molliora saltem et humidiora, putreSeentia SolVUntur, nec cito solvitur albumen. A cute vera, itemque reti mucOSO, quam maX-ime cuticula dissert: quare per arterias proprias constituta videtur, atque ad id aptas. DE RETI MUCOSO. MALPIGHIUS hoc primus reperit, quod et alii post eum frequentissime viderunt. In Niliiο-pibus potissimum conspicitur : nec Vero nobis, quantum assequi possum, deest. Nonnulli tamen negant.

Membrana tenuissima est, atque multifora adsimulitudinem reticuli minutissimis maeulis. Ad cutem Veram cuticulamque arcte adhaeret. Sunt

13쪽

EJUSQUE FUΝCTIONIBUS.

qui, MALPIGHΙΟ assentientes, hanc membranam in muco omnino consistere arbitrentur: alii veroe gelatina constare putant, et poStquam corii papillas obtegens aliquandiu conservaverit, in cuticulam tandem converti. At habet Venas atque arterias, quae prosecto, cuticula emplastro sublata,

in conspectum Veniunt. Inter omnes pene constat, rete mucosum colο- rem corporis facere. Album enim est in Eur

paeis ; in AEthiopibus nigrum; fulvum in Americanis : in Μοngolicis olivam reserens : quibus omnibus corium et cuticula albidi coloris sunt. C lor autem ipsius retis eX carbonio pendere dicitur φ: ego tamen haud video unde hoc, quidquid sit, modo, carbonis inStar, ObSeurum Sit; modo nou. Μulto probabilius illud mihi videtur, colorem, nimirum, eX oleo quodam Venire. Placet sane SANΤORINO, ' colorem cutis Europaeorum multum a colore bilis pendere: nam' inquit in ie-tero flavo, bilis quoque flava est; in ictero nigro, nigra: in chlorosi vero pallida. Sed his verbis,eXponit, quomodo cutem morbus mutare possit;

14쪽

S DE CUTE

non Vero, eX qua causa, in integris corporibus, eutis alia alium colorem habeat. Postremo, nonnulli dicunt homines nigros esse, eo quod in sole exusti sint: at, si infans jam in lucem editus, minime obscurus est, ita sponte

brevissime sit: deinde, multi in calidis regionibus pallidi sunt. Quinimo sol ne omnes quidem uno modo assicit; atque etiam id quod facit, cito, hο-mine in opaco habito, evanescit. Attamen confitere oportet, totam rem difficillimam esse. Accepimus acidum OXymuriaticum, seu Chlorine,

quod dicunt, colorem cutis perdendi facultate praeditum esse: qui quidem paucis post diebus renascitur : id quod profecto contingit, si qua pars

ullo modo vulnerata est. Rete Mucosum omnibus partibus, inter corium cuticulamque, inest; aliquanto tenuius, ubi nervi, ad tangendum apti, maxime inhaerent, ut in labiis, extremis digitis, ac naturalibus. HALLERUS ille arbitratur, quod et alii, e cute venire; istud' ait rete quidem ex coacto humore, de cute eXhalante. componi, valde probabile videtur Hoc rete calorem ne facile quidem impertit:

Primae Linoae Physiologiae.

15쪽

membranarum Vero, inter quas positum est, altera alteri hac re maXime praestat; nam cuticula, ut rete, Vix ullam calorem impertiendi habet sa- cultatem ; corium aUtem, magnam: Unde fit, ut per has tres membranas, inter Se conjunctas, calor humani corporis mirum in modum et conservetur, et temperetur . Et enim plane videmus, qua ex causa AEthiopes, et Omnes, qui calidas regiones incolunt, rete mucosum tanto crassius habeant.

Neque illud praetermittendum duco, colorem cutis et pilorum eundem sere esse ; quod prosecto maxime apparet in AEthiopibus, atque iis omnino mirabilibus, qui albinora dicuntur. Omnes autem propemodum scriptores arbitrantur, pilos colorem suum eX oleo sui cujusdam generis habere; nec equidem reperio, quare, id quod nonnulli dicunt, cutem etiam dubitemus aliquo simili tingi.

16쪽

10 DE CUTE DE CUTE VERA, SEU CORIO.

CORIUM est interna pars velamenti illius totum corpus tegentis. Membrana valida est et reSiliens, nervis, arteriis, venis innumerabilibus per eam discurrentibus. Permultos ductus ad absorbendum aptos habet, et glandulas. Constat ex fibris, varie dispositis, atque inter se multo arctius conjunctis, quam ut ullo modo resolvi possint. Cute instrumento tactus utimur; qui

tamen omnibus partibus ne sequabiliter quidem diffusus est: siquidem digiti manus extremi adsentiendum maxime valent. Hic et in quibusdam aliis locis, quasi papillas videre est, quas

nonnulli nervorum extremitates opinantur; alii vero non tantum istorum, sed etiam arteriarum.

At nervi tamen quomodo desinant, parum intelligitur. Papillae evulsae brevi regignuntur

Maculae, quibus nautae, barbaraeque gentes cutem Ornant, per Vitam manent; qu0d, prosecto, praeter Opinionem istam inVeteratam, plane osten-

17쪽

dit totum corpus nequaquam deteri continuo, et sarciri. Cutis ab exteriore parte plures arterias venasque habet; unde forsitan factum est, ut alteram istam membranam statuerit BAYNHA-

Vir quidam peritissimus dicit, eXteriorem partem corii, arteriis, scilicet, venisque innumeris in- Structam, nunquam mutari, Sic ut in rete muco- Sum conVertatur; Sed, contra, hoc eX quadam

materia, quam ipsae arteriae secernunt, fieri ' Ad hoc, oterior corii pars morbi Sedes est, quando cutis pustulis, aliisve ejus generis, eXaSperatur. Corium passim multisorum, pilis, glandularumque ductibus exitum praebet. Constat praecipue ex gelatina suae cujuSdam naturae. Sub cute, membranam, quae ubique sere in corpore est, conspicimus, multicavam scilicet, et adipe plenam. Venas arteriasque plurimas habet; nervos Vero perpaucos, unde omni propemodum sensu caret. Cellulae patent altera in alteram. Adipe quaedam corporis partes, mirum

in modum, abundant, nempe, omentum, mesenterium, atqUe membrana qua renes tecti sunt:

18쪽

12 DE CUTE

cerebro, contra, pulmonibus. palpebrisque prorsum deesse videtur. Essicit, ut sensus nervorum aliquanto hebetiores fiant; ut frigus ne corpus quidem laedat; ut nequid inter movendum atteratur ; ut membra Omnia sint tereta et pulchra. Ad haec, adeps. alimento deficiente, resorpta, ad vitam conservandam identidem valet: forte tempore aliquo modo, dum Venas rursus ingreditur, corpori pro nutrimento inservire Non ab re erit, pauca de pilis et unguibus pro

Fili radices in corium agunt, easque bulbOSa S, et in duplice tergore consistentes. Bulbus inclusum habet parvulum quiddam, eX quo pilus Venire dicitur. Arteriis venisque instructus eSt, itemque, procul dubio, nervis. Pili ipsi asperi sunt, ut qui undique quasi ramulos minutissimos exigant; intus sunt medullosi, eXtrinsecus duri,

et cornei; sanguine carent ac sensu. Color ab

oleo quodam, quod in interiore parte reperimus, pendet: in regionibus diversis diversus : in aquilonaribus, nimirum, fuscus, flavus, albidus; in

19쪽

EJUSQUE FUΝCTIONIBUS. 18 australibus, niger ; in iis, quae inter has Sunt, Obscurus. Nulli corporis parti desunt pili, nisi palmis et plantis ; sed in capite, quidem, in mento,

atque alis, in pectore, et circa naturalia, maXime oriuntur. Plerisque placet, corpus, quo magis pilosum sit, eo validius esse. At vero qui id putant, in errore magno Versantur; siquidem athletae, pugiles, atque omnes prosecto robustiores, mollem cutem habent, minimeque hirsutam; contra, et melancholici, et imbecilli, et segnes, ex maxima parte, longe aliam. Utilitas pilorum est illas, quae iis maXime Ornatae sunt, partes defendere ac conSerVare, puta

caput et oculos. Quod attinet ad principia. pilia cuticula plurimum disserunt; quandoquidem,

etsi magnam partem albumine, multis rebus compositi sunt. In aqua non nisi per vim caloris maXimam, solvi possunt: quod cum essectum est, oleum quoddam praebent Si vero calor auctus est, sunt ammoniae carbonas, Oleum aduStum,.atque hydrogenium sulphuratum. Et enim VAU-QUE LINUS auctor est, pilos, in cineres combuS-

20쪽

1 DE CUTE

tos, fieri calcis et ph0spatem, et sulphatem, et carbonatem ; S0dae muriatem ; Silicam ; magnesiam ; ac denique et ferri et manganesii Oxyda. Nequaquam, nisi post longum tempus, Sua Sponte

resolvuntur.

Quod ad ungues pertinet, cuticulam structura et specie, magis quam pili reserunt; quacum profecto ita commissi sunt, ut inde incipere videantur. Quamobrem nonnulli dicunt, unguem et

cuticulam rem unam eandemque esse, et eam tantummodo aliquantulum mutatam. Ungues autem revera eX corio oriuntur; cuticulam enim

tantummodo attingunt '. Attamen, ambo, in quibusdam morbis, pari modo defluunt; quod prosecto id solum comprobare videtur, ambo in cutis morbis eX aequo astici. Ungues celeriter crescunt; perpetuo Vero labore atteruntur. Ex albumine constant. Extremos digitos defendunt, et firmant, adeo ut aptiores ad munera Sua eXequenda fiant. in

SEARCH

MENU NAVIGATION