Dissertatio inauguralis de cute, ejusque functionibus ...

발행: 1825년

분량: 29페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

QUIDQUID eXtrinsecus percipitur, cutis cum cerebro illico communicat. Illud, ex quo hoc venit, Tactus est; per quem omni corpore suSum, quid caleat, quid frigeat, quid madeat, Sentimus. Inest autem extremis potissimum digitis, ubi proprie tactus appellatur. Per hos enim agimus; reliquo corpore assicimur. Nam si quis aliquid calidum sit, an frigidum, humidum an siccum,

sentire vult; satis est manum imponere : Sin autem asperum an laeve, utrum rotundum sit, utrum

ponderosum, digitis accuratissime tractandum est. Tactus, pariter atque caeteri sensus, in aliis quam aliis hominibus acutior est: nec unquam, niSi post longum multum que usum, perfectus fit. Hinc profecto medici magnam utilitatem capiunt ; siquidem plurima mala sunt, de quibus omnino per hunc unum sensum judicare solent. Quid Θ quod caeci omnes sere. hoc modo ad ea, quae alii Oculis tantum, cognoscenda valent; et id plerumque quam lacillime. Hic sensus in corio inhaeret, quippe qu0d plurimos nerVOS, arteria S,

22쪽

16 DE CUTE

venasque habeat; ac praesertim in iis locis, quos iisdem maxime praeditos bene novimus, digitis scilicet, labris, lingua, naturalibus. Imo et corium humidum est, quod quidem plurimum confert ad persectionem tangendi. Porro, cuticula facit, ne pulsus alieni corium nimis assciant; nam

si remota sit, vel aer ipse non parvum dolorem concitat. Tactus est ex omnibus sensibus minime fallax ; unde non desunt, quibus placere Videatur, hunc sensum geometricum, quem Vocant,eXcubare tanquam, ne quid caeteri peccent; peccat ipse tamen nonnunquam.

Ex qua causa hic sensus sit minime fallax, MONROIUS noster, in libro suo, quem de Corpore Humano conscripsit, luculenter exponit. Dicit

enim, nihil inter sensus sedem esse atque rem tactam praeter cuticulam ; contra Vero, si quid vel oculis vel auribus explorare conemur, multa in tercedere, nam et lucem et sonos aeris mutationes

quam maxime afficiant '. Alii vero, eo quod omnibus partibus communis est, minoris eXistimandum putant: sed autem id temere ; siquidem magnos usus, ad Vitam et tu-

23쪽

tiorem et jucundiorem faciendam, affert. Adeps nervos ad tangendum aptos multo hebetiores reddit; qui utiqueisi descit, hi tanto acutiores sunt, ut etiam levissima res dolorem nonnunquam dare possit. At hujus tamen sensus natura quid sit, parum novimus; id enim, quodcunque de hac re habemus, complectitur, si quid, scilicet, eXtrinsecus sentimus, per hos nerVOS eum cerebro communicari.-Sed haec hactenus. Cutis et aliis quidem muneribus fungitur; ex quibus salus mirum in modum pendet. Ex ea enim tenuissimus quidam Vapor continuo oritur, ab extremis arteriis genitus, nec ullo SenSu percipiendus. Hunc, autem, quando cutis, majore copia, profundit, sic ut plane percipiatur, sudorem appellamus. Nonnulli tamen dicunt, ne ex iisdem quidem arteriis sudorem exire, quibus ille Vapor; at Vero, quantum aSSequi POSSum, nemo adhuc duo ista arteriarum genera ostendit . Constare dicitur ex aqua, magnam partem; carbonio; acido acetico; oleo: nonnullis salibus. Praeterea, quamvis cutis, membrana pulmoni ob-

24쪽

DE CUTE

ducta minus ampla sit, Sese inVicem adjuvant; UterqUe, enim, quem Secernunt, humor ab arteriis venit, et siquando ille cutis minuitur, hic pulmonis proprius augetur. Nemo autem est, qui, quantum Sixe Sudoris SiVe vaporis per cutem

uno die exeat, dicere possit. Alius aliud proponit. Sed quidem res perdifficilis est: nam se in diversis diverse habet. Quid 3 quod coeli rationem habere oportet. . et temporis anni, et SeXUS, et aetatis, et valetudinis, et vitae generis, et denique multorum similium. Sudor eo copiosior est aut parcior, quo magis corpus Vel calet, vel stiget; per qu0d provisum est, ne hoc quidem in alterutro modo male assiciatur. Inter cutis humorem atque istum pulmonis halitum magna similitudo est. Alii disputare solent, carbonium a Sanguine

per arterias cutis eXtremas Secretum, et cum OXygenio, quod in aere est, conjunctum, in acidum carbonicum converti; alii Vero, hoc ipsum acidum Secerni, aere nullo modo mutato: alii et hoc et illud negant. ABERNETHIO quidem placet, Summa auctoritate viro, acidum istud emitti; quum, enim, Ut VaS inVerSum, argento ViVO subject0, septem unciae aeris ingrederentur, fecisset,

manum indidit; quam, quinque post h0ris, retra-

25쪽

hens, semunciam aeris consumptam sentit. Deinde aquam, in qua paululum calcis solutUm est, infundit; et uncia aeris absorpta, nubeculam albam videt φ. At acidum forsan ne eX cute quidem venit; sed in carbonio inde emiSSO, OXygenioque aeris inter se conjunctis constitit. Nam, profecto, manus in vase, argento vivo repleto, inclusa nihil omnino dat, nisi carbonium: item, eX iis, quae de respiratione dicunt, apparet, qUantum Oxygenii acidum habeat, tantum ab aere abstrahi. Omnia tamen hujusmodi fallacia et incerta sunt. Cutis enim humana non solum sudore madet, sed etiam aliis quibusdam humoribus. Oleum secernunt glandulae ejus, quo mollis, et laevis, et flexilis servatur. In AEthiopibus maxime abuΠ- dat. Imo, alterum sebosum quiddam est, quod itidem glandulae hic illic positae secernunt. Il-

lud est, quod ex papulis, nigris apicibus, ad similitudinem vermiculi, exprimimus. In facie potissimum est, et auribus, mammis, atque naturalibUS. Harum glandularum duo genera a CHEVA-LIER Io describuntur, quorum alterum inter rete

26쪽

20 DE CUTE

mucosum et cuticulam positum est; alterum, diu utique cognitum, inter rete et corium: sed ambo eodem ossicio funguntur Quinetiam, ductus absorbentes ab omnibus partibus cutis cuticula tecti incipiunt: qui admο- dum eXiles, et intro tendentes, magis magisque ampliantur, donec glandulas suas, ductumVe istum magnum, ingrediantur. Cuticula ita obducta, ne alienum quidpiam absorbeant, prohibet. Hi ductus, humorem pellucidum plerumque continentes, quidquid in corpore redundat, colligere

videntur, et cum Sanguine, quodcunque alendo sit, commiscere. Hoc certe proposuerunt HUN-TERUS, MONROIUS, et HEWSONIUS: Sed nonnulli tamen recentiores, de hac re dubitantes, solas venas absorbendi facultate praeditas opinantur. Mihi autem minus placet; nam si eX- perimenta fidem habere debent, prior sententia multo probabilior est. Quamvis non equidem dubito, quin venae quoque nonnihil absorbeant.

Quinimo, ductus, de quibus agitur, iis, qui in interioribus corporis partibus sunt, minus avidi sunt; unde interdum necesse est, cutem persti-

27쪽

care, vel etiam cuticulam, ut in inoculando, removere ; terebinthinae tamen, atque alia subtilia permulta, quam facillime absorbentur. Postremo, cutis atque nobiliores illae corporis partes, jecur, Videlicet, pulmo, renes, intestina, et omnia denique quae intus sunt, inter se mirabiliter Omnino consentire Videntur, adeo ut cutis, aliquo modo assecta, haec semper sere itidem am-cere possit; et rursum haec istam. Nec ullus est, qui id neget; et praesertim, si quis Secum reputaverit, quomodo partes exteriores cum interioribus, pulmone nimirum et intestinis, commissae sint. Quid enim Θ ΜΟNROIUS tertius noster cuticulam dicit usque ad ventriculum descendere

At vero comprobatissimum est, quosdam morbos cutem solam, ut saltem videtur, assicere; quamvis per hanc quidem nemini in dubium revocari possit, multos totius corporis, ut febres et similia, persaepe excitari. Et enim mirabilis prorsum

ventriculum inter et cutem consensus eSt, unde

quidem accidit, ut noxia quaedam comesa, putamusculi, cancri, astaci, atque alia quamplurima, cutis eruptionem haud infrequenter iaciant. Ex

28쪽

22 DE CUTE EJUSQUE FUNCTIONIBUS.

his omnibus colligere possumus, quantum SiVeboni sive mali ad reliquum corpus asserat cutis, quae quidem, simplex Olim membrana Vocata, revera multiplicioribus multiplici0r.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION