De morborum constitutione : dissertatio inauguralis medico-pathologica ...

발행: 1847년

분량: 34페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

constitutio endemica in lucem prodit; epidemica autem

constitutio cum genio tempore mutatur. Communes et per intervalla quaedam redeuntes dispositiones, quae anni tempora Secum serunt, constitutionem formant annuam, Stationariam autem, Si caUS a per complureS annos

aegrotationes faciendi opportunitatem iisdem locis eodem

Constituto est igitur mater pandemicorum morborum, quorum Origo et modus constitutionis intensitate et propagatione conditur, quamobrem etiam eX endemica aut epide mica, ex annua, Stationaria aut intercurrente constitutione morbi diffusio est diversa. Quae quum ita sint, pandemici ii tantum esse posSuni, qui constitutione aliqua consentiunt, Simulqtie dici potest non solum, qui

morbi constitutionem sequatur, morbuS pandemicUS, Sed etiam dispositio aut constitutio quae suerit e morbo pandemico exorta. Constitutionis pandemicae transitus in morbi modum correspondentem sensim Sensimque fit, neque dubitari potest, quin ex ceteris constitutionibus, quae modum et complicationes tenent, diversi diversis locis annique temporibus morbi orti sint. Ita etiam constitutionum variatio nonnisi paullatim evadit modumque mutat, quo fit ut morbi exoriantur indifferentes, stationarii non tam propagati sint et therapia adhuc probata habeat fructus minus laudand OS. Morborum pandemicorum aetiologia, ut de Walther summo jure dicit, omnino in eo poSita est, quod homines non in statu Versantur naturali, Sed in eo, qui contrariis et diversis variisque artificiis fragilitatem efficit. Morbus igitur ortus est cultura incipiente et eo modo, quo huic homines aleam detulerunt, firmatus est; attamen

12쪽

simul cum scientia illa sunt reperta, quae morbos impugnant, cui rei medicina debet summam, quae inter

omnes conStat, graVitatem.

Antiquitatis medici ac philosophi morbos pandemicos, quos pro poena deorum habebat populus, a potentia

illa, quam Sidera eXercent in aerem, praesertim autem

a constellationibus, oriri putabant. Ita conjunctio trium planetarum superiorum, JOVis, Saturni et Martis in signo aequarii secundo die ante Calendas Apriles anni 1345

mortem nigram, et concurSus Saturni et Martis annis

1478 et I 628 pestes illorum temporum protulisse dicitur. - Parac et SUS, Van Helmont cum schola Germanica causam quaerebant in Sale, sulphure, alcati et argenico, dissolutis in aere. - Petrus P intor epidemiae cognitionem vindicat eamque deducit ex duplice radice, e siderum constellatione, quam radicem Superiorem appellat, et ex quatuor elementorum alteratione, nimio calore, Summo frigore, inundatione, insolita tempestate, quam radicem inferiorem Vocat. In epidemiae ortum et propagationem vim exserunt tunsiones electricae et relaXationeS aeriS, nam ObSerVarunt, epidem iam pro extensitate et intensitate illarum causarum augeri et minui, ut factum est in sudore

anglieo annis I 528 - I53I; prorupit enim ille anno 1528 Maji diobus ultimis Londini eodemque anno totam

Britanniam usque ad Scottae sines pervadebat. Sequente anno I 529, diu 25 Julii, primum apparuit in continente, Hamburgi, nimirum diu 30. Julii Lubecae, necdum aliis lociS, cum Vero Summa tempestas decimo die Augusti totam Europam obnubilasset, in iota Germania, Alsacia, Dania, Suecta, Norvegia, Lithuania, Polonia cum tanta

13쪽

celeritate exarsit, ut ViX contagio procreatum putaro posses. Cujus generis exempla historia tradit perplura. Alexander ab Ilumboldi magnam quietem processus

meteorologici, nec non magnum tempestalis ordinem uberrimos esse epidemiarum VehementiSSimarum sontes, retulit. De morbis annuis, qui Simul apparent, contrarium valet: caloris et graVitatis aeris varietas varios diversosque morbos et in lucem profert et delet. In epi-demiis vehementioribus autem tempestatis varietates et anni tempora parum Valent, clam per plures annOS Sub diversissimis tempestatis conStitutionibus protractas eas esse sciamus, quamobrem Montano et Valle Sio consentio, qui: is epidemios effectus non praesentium constitutionum sed praecedentium es8e productum et Sobolem,' tradunt. Gravissimae autem proximaeque causae pandemiarum omnium conSensu sunt miaSmata et contagia. Nomen miasma deductum est a verbo μιαίνω, i. e. inquino, in

ficio, tingo; miasmata pro genesi pathologica sunt morborum germina, quae chemico modo in natura anOrganica orta in aere Suspensa Sunt, per quem cum animalibus communicata et oblata occasione in morbo S tranSeunt, quo processu in corpore illo evanescunt aut deficiente intensitate sine ullo detrimento rursus eXcernuntur. MorSmia8mata gignit. - COniagia Vero, a Verbo contingere, Sunt morborum producta, quae ex Organismo aegroto

transferri possunt in alterum, atque in illo ipso prae- disposito aut morbum eundem aut certe simillimum gignunt, qui nova ejusdem morbi germina Mecunda proferre potest. Morbus contagia gignit.

Miasmatum natura maxime repetebatur e diversa aeris constitutione, cujus partes, OXygenturii et nitrO-

14쪽

genium, secundum eXperimenta accuratissima ingeniosissimorum virorum Gay-Lus Sao, A. de Humbo id taliorumque et in terris diversissimis et in locis maxime variis altitudine et diei annique temporibus oppositis quod ad quantitatem sere sunt eaedem. Praeter illa

elementa aeris neceSSaria aliae qUOque materiae, reSpectu temporis et loci quantitate diverSae, admixtae reperi- unitur: Vapor aqUeUS, hydrogenium, acidum carbonicum secundum Salassiarii observationes aestate uberiora quam hiume), hydrocarbonicum, gaS carbonicum OXydatum, oleum aethereiam aZOlicum, ammoniUm, gaS hydrophosphoratum et hydrosulphuratum ejusque compositiones, ut mephitis paludosa, quae plerumque ab organiSmiS mortuis exhalantur; deinde etiam materiae mechanice ad mixtae: pulvis, Salia, VaporeS etc. EtiamSi aer Secundum Humboldiit experimenta vim facillime solvendi

habet, ut effluvia talia celerrime deleantur, tamen Secundum Ber Zeli iam minor eorum pars remanet, Pyrrhinum a Zimmer m anno nominata, quae Humbo id tio auctore in hydrogenio suspensa, hoc ui Vehiculo concreto utitur. - Miasmata gignuntur eXhalatione animalium, praesertim aegrotorum et easdem partes ut mephitis paludosa, igitur maxima eX parte gas acido - carbonicum,

cui admixtae sint compositiones nitrogenii, Sulphuris, phosphori cum hydrogenio, continere dicuntur. Haud dubie quidem interdum fieri potest, ut in claro aeremiaSma efficax sit futurum, quamquam ejus particulae in illo sacile culeriterque solvuntur; in corrupto Vero aere tum magiS tum minus efficax est, quoniam in hoc alienis corporibus referto aere nocenteS partes, quae Sunt admixtae, vel tardius vel fortasse nullo pacto SolvUntur.

15쪽

- 13 Qua de causa aliis corporibus, quae diutius in clausis

locis corrupto aere resertis Servata sunt, illae partesmiasmaticae adhaerent, et demum, si illa loca patefiunt, vehementissime agunt, exempli gratia carina interna naViSperplargata. - MiaSmata et contagia inter se tantopere miscentur, ut morbi inlasmatici a contagiosis discerni non poSSint. EX contagio enim, si per aerem diSpersum

est, fieri potest inlasma, ut morbi primitus contagiosi

aliter non inveniantur, sed hi, demum e mlasmatibus nati, materiem ad morbum efficiendum aptam sorment, qUOsacto contactu contagioso propagari Videntur. QVamobrem nonnullae pandemiae aliis temporibus territoriis que contagiosas, aliis miasmaticas se praebent et hac ratione magis minusve variant. Verisimile est intasmata corpus tantum dynamice incitare ad generandas morborum materias, contagia autem organiSinum ad eXcolendum morbi processum ei proprium impellere. Ex dictis

SeqUitur, materias, quae morborum quum m iaSmaticorumtUm contagiosorum sunt bases, quod attinet ad qualitatem, diversissimas esse non oportuisse, non Solum reSpectu naturae suae principalis, sed ne rationis quidem, qua in corpUS animale se efficaces praestant, imo vero illas materias pro duabus morbi sormis easdem esse potuiSSe; attamen earum naturam ad hoc usque tempuS nondum adeo noVimus, ut contendere possimus, oportere illas QSSe pares. Primae et efficacissimae partes rerum nocenitum, quibus miasmatici et contagiosi morborum pro ceSSUS nituntur, ex supra dictis fortasse sunt hydrogenium et carbogenium, imprimis singularibus projortionibus com miXia, vel etiam cum aliis materiis, neque minuS certi

proportionibus qilamitativis, si utraque hac ratione fiant

16쪽

potentiae heterogeneae et animali organismo plane noxiae. Sed etiam materiae, quae . natura primi Vitae humanae factores sunt, exempli gratia Oxygenium, electricitas, ratione quantitativa, quae declinat a norma, caUSae morborum popularium, exempli gratia catarrhalium, rheumaticorum, inflammaticorum etc., fieri queunt. Plurimum autem mutantur nonnullae miasmatum et contagiorum partes aere, imprimis Ventis, qui, partim dispergendo partim asserendo solvendas materias, integritati sunt periculOSi, qua OccaSione tota nocentium potentiarum masSasolvatur dispergaturque necesse est; sed jam si princeps

aliqua pars aufertur, ad producti efficacitatem delendam id sufficit, ita ut fieri non possit, ut morbi pandemici

amplius existant. Qua re nititur faustus effectus remediorum, quae delent contagia. Possunt autem illa residua redintegratis perditis materiis principalibus ad vitam eaque de causa ad efficacitatem resuscitare. Qua Occasionec Ommemorandum est, contagiorum vim productivam paullatim debilitari, cujus rei causa est in multiplicatione inficiendi ac reproducendi in recentibus individuis vigore plenis, quae denique imperio quodam do illis materiis impetrato effecerunt, ut aer eas lacilius deleat. Quod manifestissime se ostendit in syphilide, quae multo mitior facta est hoc tempore, quam quo primum eXstitit.

Efectus gasorum in Sanssuinem.

Posteaquam substrata, in quibus vires telluricae aucOSmicae morborum efficaces poSitae Sunt, Satis eXpOSui, quid efficiant in organismo, describere conabor. Fundamentum procedentis organorum metamorphoseos inVeni-

17쪽

tur in plasmate sanguinis, quod formatur metamorphosi et elaboratione nucleorum sanguinis corpusculorum adjuvante respiratione, qua de cau8a leges processUS respiratorii Ostendunt, necesse esse, Organismi reactiones ad hoc tempus in diversis climatibus et diversis anni temporibus inter diversas tempestatis locique rationes animadversas, illo modo nasci. QUOdque gas ex aere respirantibus in sanguinem transit, et, si diutius inspiratur, ad auctum proprios effectus procreat in nervorum Systemate, quod diversam exserit in incitamenta reactionem. Praeterea autem aliae mutatae nerVorum reactiones

eo efficiuntur, ut quantitas gaSorum ex Sanguine venoSO ejiciendorum gravitate et caloris gradu aeris definiatur, quamobrem quo diutius illa Sanguinis crasis a norma

recedens tempestate Servatur, eo VehementioreS eXiStunt. Qua nervorum iunctione alienata rursus efficitur, ut

eoriam OrganorUm, quae nocentia gasa ejiciunt, functio laedatur, eX quibus consequitur, illa gasa in Sanguine accumulari et organismum aegrotare debere. Cujus rei scientia ductus medicus curam rationalem instituere et morborum germina opprimere potest. Physiologia ergo, exacta legum naturae scientia, digna est, quae primum in praxi medica occupet locum. Nonnisi integer aer offert ea gasa, quae Vitam gaΠ-gliorum et cerebri conservant, haec autem ipsa VitaliaeSSe nerVOrum videmus, quod homo diu potu ciboque quidem, non autem aere carere potest. Leges hujus gasoriam absorptionis sunt aut internae, quae in reactione intestinorum pectoris, aut externae, quae in aeris diversitate positae sunt. In illorum numero est praeter pUlmoneS etiam cor. Cor summum habet momentum in

18쪽

absorptionem Oxygenii, quum vi propulsionis absorbendi

lacultatem venariam et Vasorum lymphaticorum moderetur.

Retardato enim cordis ictu acidi carbonici quantitas haud sufficiens pulmonibus excernitur, vasa capillaria et venae nimis implentur, qua re absorptio oxygenii minuitur. Caloris in pulmonibus generatio minuitur et loco VapOris formae se ostendit liquidum praecipitatum, sorma

bet et quo minus Oxygenii continet, eo minus incitat systema gangliorum. Diversitates aeris, sine quibus nullagasa ipsius absorbentur, sunt distribuendae in tres ordines: primum quod attinet ad aeris gravitatem, Secundum ad caloris gradum, denique ad puritatem.

Gravitas quidem aeris ejus gasa minus magiSVe condensat, quare magna aeris gravitas auget absorptionem aeris vitalis, ejectionem carbogenii autem minuit, unde VenOSitas Oritur, quam rursus sequitur aucta sensibilitassensorii cum diminuta irritabilitate, sensu lassitudinis artuum, remissione toni musculorum. Cupiditate quadam in instinctu posita OXygenium SanguiniS augendi, cor Saepius pulSare, pulmones SaepiUS reSpirare videmUS. Idem observatur in magna altitudine supra mare, ubi

aeris gravitate diminuta oxygenii absorptio item diminui-iUr, eX altera parte Vero majus volumen acidi carbonici PXcernitur. Inde, choleram, morbum maXima Venositate Ortiam, aeque in altitudine maris, ac l200 - 1300 in ira Super mari crebros impetus secisse, satis elucet. Nam purus quidem et tenuissimus aer eosdem effectus praebet, quos graVis gasisque alienis resertus. Tempestas, Si est frigida, crasi Sanguinis arteriosae, Sin calida, venosae favet. Calor enim Venam relaXat,

19쪽

quae hoc modo reserta minorem resorbendi vim habet, et liquor, quo propiUS a temperatura congelationis abeSt, eo plUS ga8iS recipere potest. Tempestate autem frigida Vasorum lumina contrahuntur, sanguis gelidior pluS OXygenii absorbet, atque musculi rigidiores auctum cordiSictum, itaque plus acidi carbonici reddunt. Maximi momenti, quod attinet ad sanguinis craSin, est aeris puritas; cui, qUamqUam UbiqUe eandem compOsitionem partium XXI oxygenii cum partibus LXXIXnitro genii praebet, tamen carbo et hydrogenitim variis proportionibus admixta inveniuntur. Experimenta SauS-surii satis ostenderunt, aerem plus acidi carbonici aestate quam hieme continere, Unde major venositas illo anni tempore oriatur; altera parte autem aeri minus hydrogenii aestate quam hieme ineSSe, quare morbi, qui ex nimio sanguinis hydrogenio oriuntur, velut febres intermittentes, peStis etc. menSe Junio evaneScere Soleant. Plurima vero miasmata et Vere et autumno mensibus

pluvialibus, sole continuo in terram agente, eX ip Sa eX-halantur atque leviSSimo corpore, hydrogenio, tollUntUr. Multo magis Vero quam ea, qUae Supra dixi, nocent gaS hydrosulphuratum, hydro arsenicatum, hydrophOSphoratiam, quae Omnia qUoque in aere reperiuntur, praesertim in regionibus Vulcanicis. Plantarum quidem, et radicibus et foliis illa gasa in succum et sanguinem recipientium, fructus sic depravantur, quod luculentissime apparet ex Secati cornuto sarinae admixto. Exhalatis illis gasis in aeris regionibus magis vel minus altis et cumulatis et inflammatis, certe oriuntur phaenomena meteorologica, Ut ignes boreales et fatui; igitur eadem causa, quae hiSFubeSt, Venosiorem Sanguinis crasin efficit et eo diversos

20쪽

- 18

morbos et epidemicos et elidemicos in lucem evocare potest. Quibus rebus lacile explicatur, talia naturae phaenomena et malarum indicia epidemiarum et regiones paludosas ignibus completas latuis praecipueque regione

quae circa VulcanOS Sunt, malorum typhoSorum endemicorumque morborUm genitores haberi potuisse. Etiam ierrae motu Vehementi et, quae iis fovetur, evolutione gasorum, electrico processu in terra ejusmodi malas in sectiones vegetationis evocari possunt, sicut motus terrae in locis, ubi raro occurrunt, pro malignorum morbortim indiciis habiti sunt. Eodem modo cometis malum ad scriptum est augurium. Verisimile eSt, cometarum ad terram appropinquationem proprias temporum rationeS majore aeriS pondere et hacce causa singulares sanguinis craSeS eaque propriaS pandemicaS morborum formaS enficere; qua in re singulares conStellationes Semper attente sunt intuendae. Itaque interpretatio ominosa cO- metarum theoreticis caussis nunc vindicata est. Quo

enim modo fieri potest, ut tot mundi in immenso spatio moveantur, qui non mutuum inter Se eXSerant esse

Sanguis continet O. Ν. C. sed eorum proportio aetate, SeXU, temperamento, alimentiS, tempestatibus, eX- terno aeris pondere et corporis motu Valde differt, ex

SEARCH

MENU NAVIGATION