Disceptatio physiologica inauguralis, quaedam de calore animali complectens : quam, annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Georgii Baird, SS.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : necnon amplissimi senatus academici consen

발행: 1816년

분량: 48페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

DE CALORE ANIMALI. 33 lustrissimi Black optime concordant; neque hypothesi eorum, qui assirmant calorem animalem eX vi generis nervosi vel actione vitali totius corporis pendere non Congruunt denique cum discrimen inter capacitates Corporum sine discrimine formae et compositionis percipi non potest, Clim praeterea discrimina levissima illius tantum eX mutationibus magnis hujus nascuntur, fas e8t Concludere, quoniam discrimen nullum, nisi quod ad colorem attinet, inter sanguinem Venosum et arteriosum patefactum fuit, Calorem corum specificum ferh eundem esse. Mominisso tamen juvabit sanguinem sive

arteriosum Sive venosum, mutationem, vel otiam resolutionem subire simul ac a vasis abstrahitur; atque igitur parum fidei eXperimontis de calore ejus specifico, et Similibus, quanquam Summa cura faCtis, adhibendum est. 'Si Oxperimenta Delaroche et Berarii, Bro- diu et Johannis Davy, pro certis habeantur,

42쪽

DISCEPTATIO PHYSIOLOGICA theoriam cl. Crawsord omnino esse falsam inferamus necesse est: annon ergo verisimile est calorem animalem ex Circuitu sanguinis, et vi cerebri et generis nervosi, minime autem ex respiratione pendere t 'Animalibus autem facultas inest non solum calorem generandi, sed etiam calorem temperandi ; quod primo aspectu vix ac ne Vix quidem verisimile videtur: et experimenta quaedam a Boerilaave memorata hanC Opinionem confirmare videntur.'Ellis tamen assii mat se hominem vidisse in anno MDCCLVIII, qui temperiem Suam naturalem servavit, calori quam corporis ejus multo superiori subjectus. t Tillet et Dialia mel, qui annis MDCCLX et MDCCLXI occupati sunt in vermiculis extin-

Young s Med. Literature, P. I 08. ' Elementa Chemiae, Vol. i, p. 275. t Phil. Transactions, Vol. l, p. 755.

43쪽

vincia quadam Galliae ; frumenta in fornacem

POSVerunt, Vermiculis nempe fatalem, nullo interea damno a frumentis aCCepto. Ad temperiem fornacis CognoSCendam, una e ministris in eam intravit; ibi minuta duo vel tria permansit, fornace gradum ducentesimum seXagesimum Calente; iterum intravit et seXtam horae partem permansit, calore usque ad gradum diacentesimum octogesimum octaVum aucto; facies ei e fornace egreSSae, praeter naturam erubuit, respiratio

autem nihil affecta fuit. Ad hanc rem ulterius investigandam, Carolus Blagden eques attratus, Georgius Fordyce cum aliis, eXperimenta haud pauca instituerunt: tribus clibanis paratis, et aqua ferventi calefactis, Fordyce, Vestimentis omnibus praeter indusium exutis, in primum intravit, thermometro gradum nonagesimum proserente; post minuta tria lente sudavit: tunc ingressus est in clibanum alium ad gradum circiter centesimum decimum Calefactum; momentis horae triginta vix elapsis, indusium ejus adeo maduit, ut id exuere etiam coactus fuit, aqua profuse a capite

44쪽

DISCEPTATIO PHYSIOLOGICA imos ad talos manante: denique in clibanum tertium intravit ad gradum centesimum vicesimum calefactum ; post tertiam horae partem thermometrum sub lingua imme Sum gradum centesimum tantum indicavit, quin et urina ei temperiem eandem habuit:

arteriae in sexagesima horae parte Centies quadragies micuerunt: circuitus sanguinis externus plurimum auctus fuit, Venae tumefactae fuerunt, et praeter naturam erubuit totum corpus; respiratio tamen ejus viX affecta fuit. Hi philosophi in clibanum usque ad gradum ducentesimum decimum calefactum subinde ingressi sunt: aer etsi percalidus, tamen susteneri potuit; at gratus ille sensus quem aeris frigidi inspiratio praestare solet, iis omnino defuit: halitus eorum thermometri hydrargyrum plurimos gradus descendere

fecit: quod si vehementer eXpirarent, nareSeorum prae aere calido paullo antea semiustae refriguerunt: Cutis tactu quasi cadaveris frigida, ejus vero temperies vel sub

45쪽

DE CALORE ANIMALI. 37 lingua gradum nonagesimum octaVum vix superavit. Josephus Bantis baronetius solus ex eis profuse sudavit. EXperimento peracto tremores, debilitas haud parva, languor quoque et Vertigo Supervenerunt. 'Denique, Carolus Blagden eques auratus in clibanum usque ad gradum ducentesimum seXagesimum calefactum intravit, ibique minuta octo permansit; sudavit, haud tamen profuse; post minuta septem respiratio ejus

tate circum praecordia Supervenit, ingraVeScens paulatim Usque ad finem eXperimenti. Arteriae in sexagesima horae parte Centies quadragies quater micuerunt. Vestimentis exutis aer temperiem aquae ferventis calens multo molestior, quam unquam antehac fuerat, ei autem profuse sudanti levatio statim insecuta est. 'Canis in clibano ad gradum ducentesimum vicesimum calefactum inclusus fuit; post. Phil. Transactions, 1775, P. IlI. t Phil. Transacti0ns, 1 75, P. 681 .

46쪽

DISCEPTATIO PHYSIOLOGICASeXtam horae partem anhelavit et linguam eXeruit, sed nulla alia molestiue indicia dedit; corbis quo cohibitus suit, semihora elapsa, saliva maduit; quanquam vero temperies clibani usque ad gradum ducentesimum tri-

Cesimum sextum aucta fuerat, thermometrum

ad ite admotum gradum centesimum decimum tantum indicavit, qui vix calorem naturalem animalis sit perest. 'Doctor Dobson experimenta similia instituit, eX quibus eXitus similes provenerunt. 'Restat solum ut facultatem qua animalia

Calorem temperant CXponamus. CraWsordinos certiores fecit sanguinem animalium Calori magno Subjectorum, mutationem coloris solitam non subire, minus quoque OXygenii vitiari: hinc si pro certa theoriam Cra vi ordhabeamus, satis constat paulum caloris in pulmonibus manifestum evadere: t contra vero sub temperie frigida sanguinem venosum valde nigrescere, et plus aeris vitiari;

Phil. Trans. loco citato.

' Phil. Transactions, I775, p. 463. On Animal Heat, p. 308.

47쪽

DE CALORE ANIMALI. 39 ex quibus fit ut multum caloris inter respirandum liberetur. 'Praeterea eXhalatio per vasa extrema in cutem patentia, praesertim autem per pul-mONOS, Calorem corporis potissimum dimi-

SEARCH

MENU NAVIGATION