Elementa metaphysicæ mathematicum in morem adornata ab Antonio Genuensi in regia Neapolitana academia ethices professore, ..

발행: 1762년

분량: 368페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

quae Petavius de Deo copiose commendatus est. At Ari-1Τotele , Platonis discipulus, idque per xx. annos, si Laertili fides, vir in primis mentis acumine prηstansissimus, aliam ni gistro suo tribuit sententiam. Pluribus enim in locis librorum metaplasicorum aperte testificatur, Platonem posuisse ideas, non veluti imagines in divina mente existentes; sed potius veluti subflantias quasdam incorruptibiles, & incorporeas, a rebus omnibus , es ipso Deo se iunctas, ac separatas, quas Ve Iuti alchetypas rerum sermas, & exemplaria inspiciens Deus, ad illarum similitudinem materiam disponeret , resque omnes producςret. Quae quum quid essent intelligere non pos et, vaniloquia, cantiones inanes nugaS ,

cantilenas insulas , & circulatorum fabulas eas appellavit . inire Aristotelis testificatio Platonicaeque doctrinae interpretatio procul dubio recentiorum omnium Platoni corum auctoritati est praeserenda, nisi canones Omnex

Criticos .violare velimus. Nam quod ajunt, imposuisse Platoni petulanter Aristotelem, minus verum reperio in Ethica enim ad Nimachum honorifice de Platone lo. quitur, quum hujusmodi memorat ideas , vir, inquie, bi amicissimus ideas induxit: nec simile est vero tamd surdam sententiam eo tempore virum doctum Platonit i. illa, quum infinita esset adhuc in vivis Platonis discipulorum turba. Sed , inquiunt, an tantus Phil0 phua tam stulte iseptire potuit. Quasi vero ullum sit absumdum, quod non aliqtas Philosophorum dixerit. Quocirca

rebus accurate perpensis Iacobus Bruc Rersus a non dubi tat Aristotelis veriorem esse sententiam, idque pluribus confirmat argumentis Sed ingenuitati debeo, hujusmodi portentosam opinionem in Platonis libris, qui eastant, diserte nulli bi reperiri,nisi longe detortis sententiis. Aristote. li vero, alteram opinionem vix ab alio vetustiore Platoni-qo ante Tullium, Senecam, & Plutarchum , doceri . . De generatione porro universi hune in modum dis seruit Plato. Quum oporteat dicam verbis Burnelii

52쪽

cum esse tangibilem; nihil aurem sit visebi, sine igne, nihil rangibile sine terra , corpore solido; haesiduo Elemensa in primis erant necessaria: in vero cohae

reant mundus , quid unum sit , opus esset . ut haec duo extrema per aliquo4 medium proportionale eonjungerentur, solida autem non uno, sed duobus semper mediis inter se copulantur. Detis igitur ignem inter b terram; acrem aquamque disposuit, tanquavi proportionalia: ideoque eaequatuor elementis hoc modo dispositis mundus necessario onfatur es. Deinde quum corpora solida resolvantur in plana, O plana iterum, juxta Platonem , in triangula , Heb elementa bie ex triangulis composita esse voluii. itα ignem ponit esse H in nramidalis propter penetrationem , oe compositum ex quatiar triangulis eremsaeis octoia mproductum ex octo supersciebus , quarum unaquaeque in sex scatena dispertitur. Terram figurae Cubicae, propterIoli

ditatem ; ideoque genitam ex sex planis quorum unum quodque constat ex quatuor triangulis. Denique aquam facit, Bosordram ex viginti triangulis conditam, e Scalensi it arm Mnoquc ue compacto , θ' eum mundi corpus hoc modo confisis et , Animam ei mathematicam ex numeris e T roportionibus consatam inserit oe associat. Haec Bur-.netius eκ Timaeo potissimum . Quae ea maxime de. caussa retuli ut cognoscatur, quot paradoxa , inconditasque opiniones nimius Μatheseos ab us ii, Physicis disciplinis inducere possit. Nihil addo de anima Plato nis mundana, quod ea res adeo est involuta, ut multis explicari non debeat, paucis non possit. 'g. IV. De Aristotele, eiusque Peripatetica secta . 'PRimus Graecorum philosophorum: Aristoteles; Sta

girites Platonis alumnus a costante antiquorum

Chaologorum doctrina discessit : nullum enim Cbaos Univerbo praevistisse, sed fuisse illud , ita ut nunc est, ab aeterno idem idemque aeternum futurum, diserte docuit, quum alibi, tum potissimum de coelo ta). iniod

53쪽

& Censorius de die natali, & Lactanctius, 3c veteres Aristotelicae Philosophiae interpretes confirmant. Legi possunt quae de hac re copiose & docte disserit Iacobus Thomasius de Exustione mundi Stoica a Nec tamen

ingenitum universum voluit sed potius a Deo, aeternare suprema mente, factum e sed istam tamen ab aeterno . ad in octavo Physicorum Iibrorum sic conatur probare. Quidquid sit, actione aliqua', seu motione sit: ejus vero actionis & motionis Principium aliquod activum motivum. causa sit oportet. At ea causa aut ab alia determinatur, ut moveat, aut ipsa sedeterminat. Dicere causam hanc ab alia determinari, ducit nos in progressionεmeausarum, quarum alia ab alia movetur, infinitam ,

quod esse nequit: quippe si quaelibet, ut moveat, ab alia est adigenda ad motum, nulla quum sit prima in infinita serie, nec ulla. prosecto movebitur aut movebit. Ergo prima quaedam causa est, quae ipsa se, aliaquct,

omnia movet. Iam vero haec causa aut ab aeterno continua perennitate movet, aut quamquam non ab aeterno movit, deinceps ad movendum se ipsa determinat. Poster ius hoc esse nequit: nam si statuas tempus fuisse , quum haec causa non moveret, intelligi non potest , quaenam eam deinde causam ratio commoverit, ut m veret : ab inactione enim ad actionem nulla' res suapte natura transire potest. Quocirca, concludit, causa ist haee aeterna ab aeterno movit, atque ab aeterno opus suum secit. Qua ratione nam his exemplis utuntur veteres

Peripatetici quam libenter si sol aeternus fuisset .

aeternum & fuisset lumene ii ab aeterno objectum lumini fuisset corpus, fuisset & eius umbra aeterna: si cretae res ab aeterno haesisset, aeternum ejus suisset vestigium. Atque haec talia sunt, ut facile intelligamus Universi productionem factam a Deo, ex Aristotelis sententia , naturali quadam necessit te, ut perspecte observat Τhomasius : atque idcirco praeivisse Aristotelem Spinosas quod plurimis prctat malchius in dissertatione de ιbeismo Aristotelis . Hujusmodi autem erroris origo

54쪽

hine &in Aristotele, in Spinosa petenda , quod uterque, intrinsecas Dei actiones eum extrinsecis imperire miscue rit. Illae enim proeul dubio aeternae sunt, necessariae λimmutabiles quandoquidem ipsa Dei sunt essentia: non item istae, quae liberae sunt, Deique voluntati subjectae.

ceterum sublunarem mundum ex quatuor Elementis constare, terra, aqua, aere igne docuit AristoteIes . Terram in centro univerfi immobilem flatuit ta) eo potissimum argumento, quod gravia ad centrum uni- Versi gravitent; gravitant vero ad centrum Telluris ;Telluris igitur centrum & universi centrum. Cujus argumenti propositiones quum manifesto sint falsae quantum ei si pondus vel rerum physicarum tirones

noverint.' Legatur Abrahamus Gravius in bisoria philosophica ), quo in loco aristoteleas hac de re. argumenta hes profert. Jam ignem elemen rem sub Lunae Sphaera statuit , in quo , ut in alii plurimis, imperitiam rerum physicarum patefecit ς' ita ut mirum sit tam absurdam opinionem potuisse a tot praeclaris Peripatecticis per plura secula defendi. Sal Bur netius sc) ignem hunc appellat. At mundum coelestem ex nulla horum quatuor Elementorum cina pactum, sed ex diviniore. quadam materia quam id-, circo quintam vocat. substantiam γ eaque immutabili constitutum docet. Atque .quinta haec materia essentia,

adeo Aristotelis est propria, ut in Aristotelis vita, quae sus Ammonii nomine exstat, in P s cis hoc esse . ristotelis praecipuiam scribatur.

Persequamur autem externum hunc universi appo. ratum. Coelos solidos atque.adamantinos hsse vult et Stellas vero instar clavorum aureorum in laquearibus, orbium defixas , aut potius densiores 'partes suorum. orbium libro enim de Caelo a. cap. 7. aperte, doce eastra eiusdem esse naturae , cujus sit corpus in quo sunt fixa. Planetas sua natura lucidos efiicit: CO-

55쪽

eas inflammationes esse non ultra naediam aeris regi

nem factas sa in Galaxiam esse meteorum , . cisae

adeo sunt inepta, ut me poenitet Genii hujas naturae , nec tam quod ita pueriliter in Astronomicis balbuti- verit , quam quod veterum quaedam acute observata velut delitamenta superbe contemserit; ipse vem, magnus ille, si diis placet, Physicae instaurator, tam deridicula substituit, ut habeamus unde affatim pueris risum captemus . Tam in Physicis profecerat Aristoteles , ut plebis oculis, inquit perbelle Burnelius naturae phaenomena contemplatus sit i Qiiid , quod in ipsa terra ne generalia quidem explicuit qualia sunt motus maris, Phaenomena magnetica , metallorum remineralium vires &. compositiones, & quae ejusdem sunt generis Plurima. Perscrutemur porro intimiorem Universi ructuram, prout eam Aristoteles tradidit : nam in hoc potissimum Aristoteli ea Physica occupata est. Tria esse do-eet Universi prinei pia Aristoteles, materiam , formam , di privationem. Displicebat Aristoteli & unum illud Eleatensium sc) , & Anaxagorae ομοιοριερια , dc Democriti infinita atomorum turba , ut ne quid dicam de Pythagorae numeris, quos ille , ita ut sonant verba , semper accepit, dc risis . Contendebae principia Universi debere esse contrariae nam principia sunt , quae neque ex se mutuo , neque ex aliis sunx, sed ea quibus sunt omnia. Αiqiis talia sunt prima contraria. quae prima quum snt, ex aliis esse n queunt: quumque contraria sint. non possunt ex sese invicem existere db . Concludit hine esse tria , quorum duo sint contraria privatis , & forma ; te rium sit comῶune utriusque subjectum , quod mat

riam Vocat . Materiam neque generari, neque Co

rumpi vult et eam esse unam , infinitam , immutabrium , Amplicem docet; Ex ea tamen, & in ea foν-mas omnium rerum generari. Nec vero formas esse aut ab L . r. Meteor. eap. 6. Ibidem eap. 3. cea P, . lib. a. cap. 3. θ 4. uidem rap. s.

56쪽

aut alteraiiones , aut commutationes partit, , quod veteres Eleanienses , dc Democristici docueriauit, sed substan-yas , & m ca ην ειναι, qa d id est esse. Hinc in libris ile teneratione & corruptione Veteres Oppugnat, quod tenetationem & corruptionem per sbiam transmutati crnem partium explicabant, ignoratis fomis substantiali bas si ), Legatur hae de re acute disputans Eduardus

c a P0fiea disp. 3- eap. 3 ba Ba bs. d. Ideis fea. a. f. ci) Tam mordaciter disput' tum Est a Seholastieis de formis hujusmodi substantialibus, ut Gi

bertus 'oetius non subitaverit assiserere , formarum subqantialiam negationena scepticismo , oe At, 'Umo υiam pendere ἱ quamquam assirmatissime dieere possumus , neminem minuit quid haee verba forma substantiales significant , intellexisse , quam eos qui tam eontentiose , tamque obstinate ea de re disputatunt . Veteres potius paulo Marius de his Arist telis formis videntur sensisse . Plutarchus de Plaeit. pkil. Iιb. I. cop. Io. post descriptas Socratis , atque Platonis ideas velut subflantias a materia seiunctas ,

addit: insoletes species videm , di ideas νctiquit . sed neutiquam a materia fiunἱias . Ex Plutarinehi ergo sententia Aristotelis se mae substantiales ipsae sunt fu 'flantiales Platonis idea sed in materia inhaerentes Simplieii quoque testimonio idem confirmat Brucicerus c. His . Phil. de Lisis sect. 1. f. ixi Mai valis remisque in eandem per igit sen

tentiam .

Formas autem istas in' rebus

. f. a.

viventibus , homine praeeipue, appellavit Aristotelea

lib. I x. de anim. cap. I. , novo urorsus , ceterisque antiqui ribus Greciae Scriptoribus inusitato vocabulo . Cicero legisse via detur εντελεχειας ς quocirca vocem illam interpretatur eontinuatam

motionem oe perennem c Tufeia. quae'. lib. I. eap. x. Legatur Angelus Politianus in Myoena. neis cap. I. , qui ita omnino I gendum , S in Cieerone , & in Aristotele contendit. Id autem S probatum est Leibnitio, S ra, tioni est smilius ς quandoqui dem viventium animae sunt naturae sese percienter , quibus ani

mantis . motiones omnes prove

niunt . At Peripateticorum turba omnis dissentit , veteresque refragantur codiees , in quibus magna consensione Iegitur. Videatur Walchius de iniheismo arissielis cap. 3. seM. 3. q. a. . Scribit Crinitas de messa disiplias , Aermolaum Barbarum, ut eius vocis potestatem disceret malum Genium .advocas,

se, eamque reddidisse perfectu biani, quod fabulosunt esse proobat Naudaeus c spoI. virorum m

57쪽

De materia Aristotelis prima infinitas agitarunt Peripatetici turbas. Averroillae materiam hanc primam esse voluerunt solam potentiam , actum purum , solum Deum Legatur Ioan . Picus Migand. in Apol. Videntur igitur hunc in modum cogitasse. I. Existere ab aeterno extensionem quandam. immensam , simplicem , immutabile. II. purum esse actum , primumque actum. III. Id gigni naturae necessitate formas omnes corporeas, adeoque esse eam formarum omnium universi primum sufetium, hancque esse materiam primam, naturam, Deum. Quod quum placuisset pluribus Italis Aristotelicae Philosophiae interpretibus, in primis Vanino, hinc natus est teterrimus ille tot Aristotelicorum Athei Dmus, Naturam esse Deum. Legatur. Bud deus de Albethmo O superstitione , & vita Lucilii Vanini Roterondamigallice edita 1737. Qua ex re patet, si recte Aristoteliea doctrina accipitur, similia de materia prima cogi- tasse Aristotelem , quam quae cogitavit Ioannes Lochius, qui spatium reale, addita vi resistendi, evadere cor pus eensuit sa) . Quae omnia magis etiam confirmant, quod Kiperius audacter diximus, praeivisse spinoetae Aria

Non puto supetvacaneum conspectum errorum Aristotelis, quem Burnelius proposuit, tamquam hujus historiolae coronidem adnectere. I. Μundum aeternum esse . statuit ex utraque pute, ingentium nempe, & incorruptibilem. II. Coelos solidos & eodem tempore in contrarias

patres actos. .

IIt Materiam Coelorum divinam , quintusentialem,

immobilem.

' c a Aeassa nora a. u g. x s. cap. xo. I. iv. de Inteli. hum. Eia suspin. eo. x xxx. sealiger producere omnes operationes &c exercit. So. θΗ. 3. I estistimat motus. Ego, si quid in me ju- vocabulum hoc compositum ex dieiis his praesertim in rebus inai εν , quod si anima in omnes ar- esse potest , priorem praetulerim rus infusa, & ita pars eompositi, interpretationem ς quippet quod de τελοs, quod sit finis, & perfe- Aristoteli eo Systemati magis est Gio ; λ ex , quod possit consentanea. '

58쪽

Iv. Fixas esse densiores partes suorum orbium , dc

Planetas lacidos sua natura. V. Lucem nec corpus esse, nec qualemcumque min

ium corporeum.

VII. Galaxiam esse meteorum, & cometas itidem ultra mediam aeris regionem non evectos. VIII. Terram haerere immobilem in centro universi . IX. Sursum & deorsum in natura landari secundum rationes immutabiles. X. Formas rerum animatarum esse substantiales , dc qualitates . sive affectiones corporum ab eorum modis

prorsus distingui. XI. Sensationem seri per species intentionales. Ra re actionem & condensationem fieri per incrementum,

di decrementum extensionis in materiam .

XII. Providentiam infra Lunam non descendere. XIII. Animam esse Entelechiam vocem barbaram &ambiguam & immortalitatis dubiae. His dictis addit: vale Stagirita: semper mihi eris malus inronomus , Theologus pejor , PDiologus pessimus. Haec Burnelius. Ego, quod ad me attinet, fateor, horum plurima Aristoteli, viro ceteroquin docto, idcirco affigi, quod ejus scripta, ob genium hominis aut natura abstrusi, aut arte, non satis intelligantur. Nam sane, quis putaverit virum aeuturti, ad lystemata factum, tot secum ipsa pugnantia sentire potuisse 'V. De secta Stoica. SToici aut ab Anthistene, aut , quod fama vulgatina

est, a Zenone Cittiaeo habent originem a . Stoico rum secta in Μoralibus magis est. audienda, quam in Physicis: ut enim in iis profusi, ita in his, ut magnas eduli Socratici philosophorum pars, admodum paret. Rem omnem Stoicorum physicam paucis complexus est Rugdeus in epitome historiae Philosophisae b Stoicorum c a nivi lib. 7. sum. s. c b cap. 4. s. 38

59쪽

lgitur de universo dogmata ad haec refert. I. Mundum hunc componi ex materia , ct anima munia , quo nomine lipsum Deum , hoc es ignem purissimum , intelligebant. II Cuncta Fato regi, cui ipse Deus sit obnoxius, Fati nom ne rerum omnium immobilem ; b immutabilem ordia intelligentes , aut vici tudinem necessariam mandi creati , o increati III. Perpetuas mundi esse periodos , itaut bot mundo per ignem destructo, oe' ad flatum mundi increati redusto , novus prodeat per seminales rationes , qui idem Fatum Ar subiturus, IV. Mundi materiam simplicem, informem , atque immotam ab aeterno extitisse, semperque extaturam. V. Solem purissimum esse ignem , uti b cetera astra. VI. Lunam ad terrae naturam accedere. VII. Apra non errantia cum universo coelo circumvolui , eserantia vero propriis motibus cieri. VIII. Animum hominis divinae sentiae esse particulam , hoc est animae mundanae , quae in sideribus purior sit; unde ex Caelo ct aethere advenire , ct eum hac essentia iterum tanΦm uniri. Haec ille: quorum quaedam sunt, quae paullo uberius sunt explicanda . Primum omnium Stoici , ut doeet in Emone Laertius ab Elementis distinguebant: illa enim, inquit Plutarchus, er numquam orta esse, O numquam interitura: Elementa autem in mundi exustione, peritura . Principia duo, activum unum, idest Deum , paD um alterum, materiam. Dicunt Stoici nostri , inquie Seneca a) duo esse in rerum natura , ex quibus omnia fant , causam Deum, quem paucis pyst rationem vo- eat , ct ma eriam. Μateriam pure passivam secere,

inertent, sine ulla aut vi, aut motu, simplicibus constantem partibus, ut a corporibus, quae principiata Uocarent Scholae, secernetent. Maseriae bula Deum, principium activum ubique praesentem esse, cum ea com-

penetrari, ejusque esse animam, dc naturam, Quid essaliud natura, inquit Seneca bὶ quam Deus , cy' Diυ na Ratio toti mundo edi partibus ejus Inferta λ dc in secundo naturalium quaestionum c et , inquit, Deum

naturam vocare, non peccabis λ es enim: ex quo nata sunt. cc Ep. os . co Lib. 4. de benes cap. 7. M cap. 4s

60쪽

sunt omnia, cujus Spiritu misimus. Hujusmodi autem De m naturam ita definit; ut eum dicat ignem esse artificiosum ad gignendum progredientem viam, uti Cice-cero in secundo de natura Deorum nos docet, Quod ita, ut dicebant . intellexere, quippe qui nullam Ju santiam prorsus incorpoream agnoverunt, ut pluribus demonstravit Lipsius sa). Porro Naturam hanc re F eum quoque appellabant, ut nos docet Laertius b), eui similia habet ex Chrysippi mente Cicero se Fati autem hujus namine aeterna, ct ex necessitate naturae manantia Dei decreta; quae in ordinatos universi oe n cessarias moriones abirent, intellexisse videntur. Quaeres, qu- Valde sit perplexa, neque paucis explicari possit, multis vero non deceat, omittitur. Sed pate ex his pauculis, non injuria censuisse & Iacobum Thomasium in dissertationibus de exsustione mundi Stoica;

in hac Stoicorum doctrina contineri. Saltem, ut ego arbitror, plurimam , quae Spinogismi sint sulcra ; nam alioquin quaedam sunt in Spinoga, quae, nisi verbato de intorquere velimus, veterum nemo dixit. Conferri

potest & Cudvvorthus in Irstemate intellectuas. Sed & illud in Stoieorum Physicologia celebratum

est, perpetuas esse mundi αποκαπανασεις. seu vicissit dines , interire nempe veterem, hinc ex . ejus λογοπαπερμαοκοις, rationibus seminalibus, veluti ex cineribus

phoeniκ, alium prodire. Stobaeus d) Zenoni, inquit, cleanthi, O CHUno placet, mutari naturam in ignem, ut semen; i ke rursus perfici εν deduci in eandem, quae

obtinuit antea. mundi compagem. Hanc naturae revolu tionem παλογενεσ- των ολων, regenerationem cuncto

rum appellat Μarcus Antonius Imperator, ejusque saepius meminit. Μeminit &eiusdem Stoicorum dogmatis origines in quinto contra Celsum , & Eusebius in decimoquinto Praeparationis. His autem vicissitudinibus, quae ab aetervo pluris iactae sint, fiantque in aeternum, mundum perrennem fieri docebant Stoici. Ita Naturam male

SEARCH

MENU NAVIGATION