장음표시 사용
4쪽
A Const. Sanctior. , Iur. ae Philoseph. in iv. Acaam. Frideris. Professoris pubi. orae A D
PHILOSOPHIAΜ ΕΤ LITTERAS HvΜANIORES Pertinentium,
6쪽
quinto operum Hesneccianorum praemonenda duximus , ne beneuolentia tua abuti velle videamur.
Habes in eo Elementa iuris c uitis secundum ordinem INSTITU-
TioNvΜ et PANDECTARUM ado nata, et quidem tum auctiora, tum emendatiora
elegantioraque. Et priora quidem Elementa quod attinet, ante omnia omnem adhibuimus diligentiam , emendatiora Vt prodirent. Dein, quum hinc inde diuus Auctor sententiam suam vel mutarit, vel alio loco materiam, de qua breuiter agitur,
7쪽
exposuerit uberius , operam dedimus , Vt Vtrum que indicaretur breuiter. Longum foret , loca omnia, ubi hoc praestitum , indicare : neC Opus est, quum uncinulis D J inclusa fuerint omnia, quae nouiter adposita mere. In posterioribus Elementis eadem ratione sumus Via , Praeterquam
quod ipse Auctor haud proletoria exemplo suo
adscripierit, quae sine uncinulis commodo loco inseruimus. Nulli ergo dubitamus , quin et hae nostrae editiones omnibus aliis, quae prodierunt diuersis locis annisque , palmam sint praerepturae. Tomus operum sextus iam sub prelo siidat, ciuem iisdem, quibus practentem , ornamentis CongeCΟ-rabimus. Sic vale , benevole lector, institutoque nostro et in posterum faue. GENEVAE mens . Febr.
8쪽
COMMODA AV DITORIBUS METHODO AD ORNATA.
EDITIO SEXTA, PRIORIBUS MULTO AUCTIOR ET CA1Tas T Io R.
10쪽
Lementa haec iuris, quae, adornata in usiim auditorum , scriniis meis excidere passus sum, ea tibi lege exhibeo, candide lector, ne illico poscas tabellam, neque me prius, quam Caussam dixerim, praecipiti suffragio condemnes. Quamuis enim in tanto libetulorum huius generis prouentu nihil tibi opus esse videatur lucubratione mea, et ipse ego satis intelligam, non tantum mihi esse vel auctoritatis, vel doctrinae, ut me tot celeberrimorum virorum diligentiam imutaturum, nedum aliquid rectius et praestabilius traditurum, confidam : tamen, si instituti mei rationes, si genus scribendi, et ipsum, quo singula tradidi, ordinem paullo adcuratius expenderis , constabit mihi, ut opinor, otii ratio , et de iudicio aequia lateque tua spem paullo meliorem concipere liCebit. Quare ut, quae tandem illa sint, in quibus et aliquam operam posuisse me dico, dum libellum hunc concinnata, et multam ponendam esse omnibus, qui adornandis iurisprudentiae praeceptis animum adiiciunt, puto, intelligas: exponam ea , ut potero, breuiter ,
tibique facultatem faciam, ex iis de insumta huic opusculo op ra , eiusque fructu iudicandi i Pria