Ioh. Gottlieb Heineccii, ... Operum ad vniuersam iuris prudentiam, philosophiam et litteras humaniores pertinentium, tomus primus °octavus Tomus quintus, in quo elementa iuris ciuilis secundum ordinem institutionum et pandectarum, commoda auditoribus

발행: 1748년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

IIII

Primum, ut instituti rationem perspicias , liceat mihi pace

tua rem paullo altius ordiri ab iis temporibus, quibus lRNE Rius eiusque successores studium aliquod iuris Romani, iam paene sepulti, hominibus iniecerunt. Quum his ratio interpretandi iura αναλυ - videretur pulcherrima: id sibi negotii credebant solum dari, ut diffusum illud iuris Iustinianei volumen, vel amplissimis commentariis, vel scholiis breuioribus illustratum , in cathedra proponerent, et ita leguleios a te formatos dimitterent in sora, ibi non sine uberrimo quaestu in fas nefasque verba et iras suas

locaturos. Verum ea docendi ratione , pro tironum captu , et eorum temporum caligine, nihil poterat reperiri deterius. Primum enim quum ab elegantiorum litterarum , historiarum , ac philosophiae praesidiis , quae αναλυσις requirit, plane destituti tantum opus adgrederentur : ipsi sibi praescripserunt leges istas interpretandi, quas a GUIDONL PANCiROLo Q exponi animaduertimus, taediosissimas, quibus adstricti tot verba inania faciebant, tot nihil ad rem pertinentes quaestiones mouebant, ut tironibus, qui huic oceano commiserant, vix ulla spes es.set, illum umquam enauigandi. Deinde, si qui inter illitterauia simas illas litteras consenuissent, id essent diuturnis vigiliis co sequuti , ut uniuersum ius luilinianeum , Barioli et Accursit ata

sinthio probe conditum , deuorassent: tamen et hi non tam v ram iurisprudentiam, sibi per omnia similem, et inter se colla rentem , quam aliquam eius umbram, tenebant. Fieri enim non

potest , ut disciplinain aliquam videatur adsequutus, qui, neglectis principiis , . quasdam eo pertinentes quaestiunculas edidicerit: nec tirones tam sunt perspicaci ingenio, ut ex tot relatis in Diagesta et Codicem veterum legum fragmentis, id elt, ex dispersis Hippolyti membris, iustum sibi iurisprudentiae corpus et σύ μα, suo Marte exstruant. Eo itaque factum, ut doctores illi, quum in tanta principiorum ignorantia non esset, ubi pedem figerent, paene omnis, quae in iure traduntur, subtiliore argumentorum collecti

12쪽

PRAEFATIO.

collectione in disceptationem vocarent: nihil ut hodie sit ae quum, iniquum , iustum , iniustum, ad quod defendendum deesse alicui possit doctorum auctoritas. Ita fieri oportuit, quum de iurisprudentiae principiis pernoscendis tam parum solliciti etialent iuris interpretes. Quemadmodum enim sapienter ait PLATO, semper inter se consentire eos, qui aliquid sciunt: ita non potuerunt non illi omnia labefactare, subuertere, et in perpetua opinionum varietate et discrepantia versari, quum scirent nihil, siquidem scire, recte definiente Ast is TOTELE , vi est is, ουσίοιν, δ

ερον , Ῥοή - , causam, propter quam res est , eamdem esse rei causam , nec prae eam aliter se habere, cog cere. Haec cit prima illa iura tradendi ratio. quae ut prouectioribus et solidiore principiorum notitia imbutis insignem adserat utilitatem , tironum tamen rationibus tam parum accommodata es , ut eam

post illam felicissimam temporum reparationem satis mature d reliquerint magni nominis ICti. Ex eo enim tempore magis plerisque se probauit ratio docendi κη, eatenus, ut, ea saltim praemissa, iuuenes in ip-ssim ius lustinianeum intromitterentur. Hinc CUiAciUS , PACimS , WEsENBECius , aliique viri doctissimi dispersa per uniuersum volumen lustinianeum praecepta colligere, et in sitos singula loc los disposita, iusto ordine proponere coeperunt. Quorum exemplum quamuis pluribus postea incitamento fuerit, ad eamdem viam ingrediendam , tamen et hi postea in diuersa tuerunt. Alii enim memoriae auditorum consulturi, solis inhaerebant conclusionibus , easque modo per caussarum genera, qUae Vocant, modo per quaestiones disiponebant: modo se praeclare suo sunctos officio existimabant, si ad singulos titulos aliquot casuum leuiter enuCleatorum centurias proponerent. Alii iudicii discentium habita ratione, id potissimum agebant, ut conclusiones ad sua principia reserrent, nihilque traderent, cuius non ratio ex

13쪽

iis, quae antea explicauerant, ab unoquoque perspiceretur. Illi ad memoriam omnia reserebant, et si qui ieiuna ista praecepta edidicerant, et ad singulas quaestiones ipsa compendii verba poterant reddere, eos aliquot casuum et quaestiuncularum myriadibus suffarcinatos, et phaleris ornatos doctoralibus , ablegabant in forum, strepitum his armis non sine horrore iudicis daturos. Hi parum de casibus, parum de verbis compendi rum solliciti, ita induxerant in animum, ius nostrum non esse disciplinam hiulcam, et male cohaerentem , vel ex innumeris legibus, parum sui similibus, conflatam, non rudem indiget amque molem, Frigida Obi pugnent caeidis, humentia siccis, Moia a cum duris, sine pondere habentia pondus:

sed esse, si iusto ordine tradatur , -- μα pulcherrimum , in quo omnia principiis suis firmo nexu cohaereant. Ex quo consequi existimabant, ut, qui ii a theoremata probe persipexe rint, iis non possit deesse facultas , quaestiones omnes et species in vita humana obuenientes enodandi. Iam si ex me quae ras , utra docendi ratio mihi se magis probet, fatebor, a prio rum opinione sententiam meam semper discrepasse. Quum enim scire sit rerum caussas perspicere: an tu eum ius, in quo versatur, scire dixeris, qui nullam umquam principia iuris pervestigandi curam animum subire passus est Z qui, ubi aliqua qua itio , in Compendio siuo non explicata, incidit, se expedire non

totest, nisi Barioli, Baldi, Accursit, Imolae , verniae, Buticelle, Caccialupi et sexcentorum aliorum Manibus euocatis i cui denique eo uno nomine quam maxime placuit iurisprudenti- , quod , non omnium, quae a maioribus constituta sunt, rationem reddi posse, nec ideo rationes eorum , quae constitutimur, inquiri oportere, ipsi iuris auctores M prudenter monuerint i An non mia seram

14쪽

PRAEFATIO.

seram illam dixeris disciplinam , quae, quum maxime ad teli i ctum venitur, ita sui cultores destituit, ut, quum in sorum venerint , putent, se in alium terrarum orbem delatos i Et quis quaeso , quantocumque studio, eo adspirabit, ut casus, qui quandoque inciderint, omnes, quidque de singulis responsumsit, in promtu habeat ὶ Sane si quis mille decisionum voluminibus impalluerit , nedum si systema iuris casibus resertissimum

memoria comprehenderit: tamen id ei semper continget, ut mille alias quaestiones, in vita humana obuenientes, nec legerit umquam, nec memoriae mandarit. Quapropter grauiter eam st liditatem insectatus FRANciscvs DuARENvs : M admirari, inquit , soleo eorum stultitiam, qui in vulgatis is interpretum commemm

riis omnem aetatem terunt , ut inde 'gulorum negotiorum c

gnitionem hauriam, ei profecto non absimiles, cuius meminis Lucianus, qui, in maris sit tore sedens , conabarur singulas undaν

pernumerare, donec undas inius trudentibus obrueretur, animoquσ

angeretur, quod eas numero amplecti non posset. Nam ut quis memoriae mander, quaecumque a Bariolo et ceteris scripta fune , quod fieri profecto nequit, quora tamen erit portio eorum, qua quotidie inter mortales contingunt, nec ullis ad c scriptis demnita funi I Omnium sane scientiarum ratio in principiorum i telligentia, et conclusionum cum iis cohaerentia posita est: et quemadmodum, qui diuinas illas et sublimiores mathematum disciplinas tradunt, non iubent auditores aliquot millena problemata ediscere : sed definitiones, axiomata, theoremata illa inculcant et demonstrant, quibus persipectis ipsi facultatem quaeuis problemata promte soluendi consequantur: ita nec ICtum , suo munere functum arbitror, qui auditores solis conclusonibus et casibus iubet implere cerebrum, mox sorsan aliquot Anticyris purgandum, nec illos ad ea intromittit artis aequi bonique principia, quibus adcurate intellectis, ipsi species et quaestiones obuenientes, adhibita in consilium ratione et lege, prointe en

darenta

15쪽

VIII

darent. Eum itaque ego ICtum dicere soleo, qui, ut iterum

DuARExi verbis utar, praeceptionum et theorematum vniuersalium,

quibus ad iudicandum ex fono et aequo de Angulis negoriis praeparamur et informamur, cognitionem sibi accuratam pepererit. Nam singularia, quar infinita sunt, sub nullam anem aut praecepti nem cadunt. Eam ego lCti laudem puto maximam, si ita percepta habeat artis suae praecepta, ut iurium singulorum rationes et principia intelligat, eaque in promtu habeat axiomata, ex quibus quaestiones omnes enodare possit, ut, obueniente bella aliqua specie, non opus ei sit, respontum ex Barioli cor Iina petere. Quam principiorum intelligentiam, si quis cum solida legum interpretatione et usu coniungite tunc vero illud nescio quid praeclarum et singulare in iurisprudentia solet emo

rescere.

Equidem pulcherrimam hanc ius tradendi rationem esse paullo dissiciliorem , facile largior, et hinc factum exiitimo, ut ea Paucioribus, quam quidem merebatur, placeret. Nam qui eam sequuntur, eis primum perspectas eme oportet iurium rationes, quas nemo facile intellexerit, nisi paullo adcuratiore antiquitatum Romanarum , philosophiae Stoicae et iuris anteiustinianei noti- tia instructus. Deinde quum hic conclusiones omnes ad principia siua reuocandae sint: non satis seliciter tantum opus adgredietur, nisi qui eam praeterea didicerit artem , quae docet rem uniuersam distribuere in partes, latentem explicare definiendo , ob-μουram explanare interpretando, ambigua primum videre , deinde A inguere , postremo habere regulam, qua vera et fassa iudicarem tur , et quae, quibus positis, e sent, quaeque non e sent consequemita. Quam facultatem dum summo illi ICto tribuit Cic Ea o, a)ea sola id effectum csse arbitratur, ut, quum iuris riviais magnus us apuae multos fuerit, ars in solo Ser. Sulpicio reperireIur. stremo et in melioris aeui lCtorum aeternis operihus eum non

mediocriter versatum esse decet, qui hoc capit consilium. li enim passim,

16쪽

UIIII

passim, ex quibus sontibus iura Romanorum promanarint, acute Persipexerunt, et explicarunt solide. Haec de initituti mei ratione. Etsi autem satis intelligo, me, ab istis praesidiis vix mediocriter in liructum, longe ab illa ingenii felicitate , quae ad hoc perficiendum requiritur, abesse, iuuit

tamen vel periculum facere tam praeclarae exercitationis, si sorte alios, rebus omnibus instructiores, commouere, et ad eamdem suscipiendam cogitationem excitare possem. Conatus itaque sum, quam praeclare ius nolirum cohaereat, specimine aliquo commonstrare, simulque re ipsa refellere eorum opinionem, qui

omnia in iurit prudentia fastidiunt, et pleraque, si non absurda et liolida , saltim ἀνα et sui dissimillima esse contendunt: a qua sententia, quo maiores in iure progressius facio, eo magis me quotidie fieri intelligo alienum. Genus dicendi neque artificiosum adhibui, quas phaleras huius generis libellis haud conuenire arbitror, neque barbarum, neque dissusum , neque abruptum , et sua breuitate obsicurum,

probe memor, me cum auditoribus, non cum Euandri matre, loqui, nec umquam in eorum ingressus sententiam, qui ius non

posse doceri censent , nisi adhibeatur horridum, incomtum , et inficetum quoddam dicendi genus, quo glossatores usos animaduertimus , et nisi scripta ubique redoleant illud pus Accursianum , illam saniem, illud virus, quod optima quaevis ingenia

avertit et exanimat.

Denique eum ordinem seruaui , quem scopo meo credidi adcommodatissimum. Notionibus enim rerum paullo distinctioribus inuestigatis , inde definitiones elicui , seruatis plerumque antiquis , si probae essent, vel nouis, si istae haud satisfac rent, constructis. Hinc progressus sium ad axiomata, quo nomine propositiones, ex definitionibus is, e fluentes, intelligo. Haec excipiunt corollaria vel consectaria, ita disposita, ut ea ,

quae ex uno eodemque axiomate fluunt, semper coniungantur.

His adscripsi leges potiores, ut adpareret, illa consectaria in liminectat Eumenia tiris. bris Disiligod by Gorale

17쪽

PRAEFATIO.

bris Iustinianeis omnino reperiri. Saepe et ex pluribus definiationibus inter se comparatis doctrinas quasdam collegi, imitatus geometras , qui eius generis propositiones , si theoreticae sint, theoremata; sin practicae, problemata solent adpellare. Aliquat do et scholia inspersi , quibus vel doctrinae paullo dissiciliores illustrarentur, vel id aliunde demonstraretur, quod in ipso p

ragrapho fuerat traditum, vel iuris antiqui a nouo discrimen e plicaretur. Quum pleraque una veluti serie cohaereant: nolui paragraphorum numerum in singulis titulis abrumpere. Cuius i stituti hunc quoque fructum cepi, ut ex quo principio singulae conclusiones suant, citato per parenthesin Paragrapho , eo facilius possem commonstrare. Ut utilitatem harum citationum intelligas, exemplo illam ostendam. Diximus l. 728. arrogatori olim omnes res, corporales et incorporales arrogati pleno iure fuisse adquisitas. Si rationem quaeris : eam ostendent par raphi , quos citauimus i 79. et 4 a. quia videlicet arrogatio sit modus adquirendi patriam potestatem , et pater veteri iure omnia indistincte per filium adquisiverit. Si porro scire aueas , cur luberi omnia parentibus adquisiverint, rationem reddet citatus ibi ' s. ubi ostensum, patriam potestatem vere fuisse dominium iuris Quiritium : dominum autem per rem suam adquirere, nemo dubitat. Atqui sersan dubium videbitur, liberos in domunio iuris Quiritium fuisse : sed eximet scrupulum idem par graphus, ubi liberos ratione patris fuisse res mancipῖ, demonstrauimus. Quis vero dubitet, res posse esse in dominiost Porro mirum videbitur, liberos fuisse res, quum fuerint homines. Sed et hic in viam te reuocabit l. 76. se'. ibi adscriptus , ubi ostendimus, qui nullo statu ciuili gavisius sit, eum hominem quiadem habitum fuisse, sed non, personam, ceu ex ipsa definiti

ne personae adparet. Maximam itaque utilitatem ex his citati nibus capies , si iis dextre uteris. Ceterum aequitatem tuam,

benevole lector, ubi quid peccatum existimabis, spero, id unisce precatus, ne, si qua conclusio tibi displiceat, me illico coi

18쪽

PRAEFATIO. XI

. demnes, nisi simul destruxeris principium, ex quo illam deriuaui. Alioquin haud absimilis futurus esses scholastico illi faceto

apud Hieroclem, qui, domum venditurus, evulsum ex illa lapidem in specimen circumferebat. Non magis enim de huius generis libellis ex una propositione, extra nexum suum posita, quam de aedibus ex lapide uno pariete evulsio, potest iudicari. Tu vale, candide lector, et, si vitam produxerit Deus, Pa iactas etiam, adcuratissime dispositas, a me exspecta. Scripseram haec ante hiennium. Iam altera prodit editio, in qua et menda quamplurima sustuli, et numeros Omnes, quos turbatos animaduerti, restitui, quaedam etiam, quae vel dubia, vel obscuriora 'videbantur, illustraui. Quas Curas post riores uti auspicatas esse iubeat supremum Numen, ex animo

20쪽

IO. GO T. HEI NEC CII, I. C.

ELEMENTA IURIS

SECUNDUM ORDINEM '

VVM ius Romanum in tantam molem pauli, Iuris au tun excreuisset, ut iam Livius Lib. III. cap. t v imo . 34. illud immensium aliarum super atias aereia i 'uatarum legum cumuliam ; EvNAP vs vero in Vita Aed6. pag. 9a. πολων , multorum camelorum onus , adpellare non dubitent , omnino e republica videbatur, tam diffusam , ac per tot volumina dispersam iurisprudentiam in unum veluti corpus compingi. Consi tanta pr. et M. I. de Confirm. Diges.

Quamuis vero nec Ciceroni, qui id consilium , teste GEL- Ε,.s GI LIO Lib. I. cap. 22. ceperat, nec Cn. Pompeio, quem Ist DoRVs lectoau- Orig. Lib. V. ωρ. I. nec denique Iulio Caesari, quem SuETON ivs um-LI. cap. H. de huius modi collectione cogitasse ferunt, is labor R eeeiterit: felicior tamen ea in re saeculo v I. fuit FLAVIus IV - i .. . sTiNIANus , Imperator. inereii Elementa Iuris.

III.

SEARCH

MENU NAVIGATION