장음표시 사용
11쪽
finem capitis primi infra scripti, cujus scopus praecipuus est Arteriotomiae in Britannia historiam describere, ejusque usum fore tutissimum experimentis demonstrare.
NTE octo vel novem annos, quando ipse Arteriotomiae primus incubui, ea quae supra, ab omni fere aevo, huic suisse objecta memoravimus, adeo rationi consentanea vide bantur, ut ne vel minimam adhibuerim fidem opinioni in cotia, et quidem per totam Britanniam pervulgatae, qua asseritur, parum sanguinis ex arteria temporali ulla arte elici posse. Unde factum fuit, istam operationem, ubique, saltem in Scotia, in desuetudinem prorsus devenisse, quando medici doetissimi et amici integerrimi DAVID CLER K et COLINUS DRUM MON eam, magno aegrotantium commodo, in usum revocarunt: quorum
vestigia nunc premunt multi in medicina ver sati. Unde patet istam opinionem omnino salsam esse. Et quidem cito comperi, sanguinem
12쪽
guinem cuivis ad animi deliquium, ex arteria temporali mitti posse. Praeterea, veterum opiniones de arteriarum secandarum periculo, crucis ut aiunt argumento, mihi stabiliri videbantur, deprehendendo fasciam solarem sanguini coercendo esse ineptam. Unde noVam CXCO-gitare coactus fui quae bene equidem respondit eis ratio tunc temporis me latuit. Primo instrumentum ad ipsum vulnus admovi,
ita ut pars arteriae Vulnerata alide premeretur. Unde saepenumero adeo non glutinabatur vulnus, Ut in ulcus materiam purulentam,
fonticuli instar, jugiter stillans degeneraverit.
Ut hoc evitarem incommodum, postea compressionem infra vulnus adhibui, atque eventu
exoptato. Tamen haud multo post subolui, liquidum arteriale absque notabili compressione coerceri posse Compertum enim non semel habueram, ipsos aegrotantes fasciam nostram ita relaxasse, ut vix aliud praeter Continentis ossicium praestareta et nihilominus, ne Vel guttulam sanguinis emisit vulnerata arteria. Dehinc mecum statui, deligationem, ut antea, supra ipsum vulnus instituere, pressura tamen adeo levi, ut ne vel minimum
13쪽
arteriarum temporalium micatio impediretur.
Et optimo cum successu hoc feci; nunquam enim ab eo tempore quid negotii mihi dedit vel sanguinis vel puris profluvium. QUAM PRIMUΜ mihi innotuit haemorrha-giam X arteria temporali adeo prompte sisti
posse, asserere non dubitavi, arteriarum Vulnera modo, ab eo Vulgo credito, longe diverso glutinari atque observando attente arteriarum vulneratarum phaenomena caussam Veram investigare cito mihi contigit. Quando enim arteriam pertudi erupit sanguis rivo s liente, atque, pro foraminis ratione, pleno; filum tamen sensim sensimque minuebatur, donec tandem sponte desiit profluvium, minime iterum redintegrandum, nisi detergeretur vulnus spongia humida praesertim e aqua calida. Hinc clare mihi constitit, sanguinem
coerceri grum vasis ipsius foramen obturante; et praeterea nullam deligationem necessariam si duxi, nisi ut ille, contra sanguinis renitentis impetum, sustineatur. Denique, ut hanc rem extra dubium ponerem, hora una vel altera post deligationem, recinxi iterum fasciam, et removi omnia praeter linteum carptum
14쪽
carptum Vulneri adhaerens, neque exinde sequebatur haemorrhagia. Hisce in casibus linteum, sola adhaesione sua, grum sustinendo, et e consequentia, sanguini erupturo obnitendo aptum fuit.
Ex quibus omnibus simul sumptis, dudum mihi persuasum habui, Arteriam quamvis absque periculo pertundi posse. Atque, ut
hanc rem certo certiorem redderem, quam plurima feci experimeΠta. TEMPORALEM, et quotquot sere in humano corpore super caput decurrunt arterias, se- cui Praeterea illam a parte inferiore pertudi, qua carotis externa verius dici potest, atque vulnere insigni, adeo ut, intra pauca minuta, sanguis ad uncias quadraginta detraheretur; et nihilominus sanguinem, modo jam memorato, supprimere facillimum erat. Denique arteriam radialem, dum haec scribo, tutissimo cum eventu etiam incidi uti, qui adfuerunt, testari possunt l. medici supra laudati, nec non perit illimi chirurgi D. D. RATTRA et Oo D, nec non optimae spei juvenis, mihique conjunetistimus, GEORGIus B ΕΤ HUNE medicinae studiosus.
15쪽
ARΤERI A crurales et carotides, in Cane,
saepius pertudi, itidemque haemorrhagiam nullo negotio coercui. Denique, post mensis spatium, cani gulam laqueo frangendo,
et vasa, more Ruysichiano, implendo, Comperi, vas ad locum prius Vulneratum, aeqUe Validum fuisse atque in ullo alio et praeterea vidi, diametron vasis quondam penust, neque arctatam neque dilatatam praeter natu ram suisse. QUONIAM Xperimentis ita demonstravi-mUS, arteriarum Vulnera, caeteris paribus, Vςnarum nihilo periculosiora a proposito sane alienum videatur, ut longo sermone, rationes pro communi opinione vulgo allatas refutem. Hanc itaque materiem paucis perstringam, eo consilio ut pateat, istas opiniones inanes esse, nullisque veris principiis inniti. HOMINES, in secandis arteriis, multum metuerunt a sanguinis tenuissima natura, nec non perpetuo arteriarum motu Neque sperand*m esset ista praejudicia, ante circulationem detectam fuisse superanda. Et quidem
Veritatem adeo non elucidavit immortalis UARVLI inventum, ut etiam Obscuriorem
16쪽
reddiderit. Brevi enim post viri mathematice docti cordis potentiam ad numeros re V Ο- Carunt, eamque in arteriarum conicarum parietes insigniter agere voluerunt. Veruntamen
etsi concedatur vim cordis permagnam es e, istius in arterias, sanguine propulso, nisi orte ad ramorum ostia, parum vel nihil impenditur arteriae enim Conicae non sunt, sed ex cylindrorum serie compositae. Praeterea, minime verisimile videtur, arteriarum diametros unquam augeri, ita ut sensibus res pateat. Licet nim ponamus, cor sinistrum unciarum duarum esse CapaX, minime tamen inmortam simul et semel evacuatur totus iste sanguis. Praeterea, eo ipso temporis puncto quo propellitur, sanguinis copia hunc propulsum, partem non Aiguam, AdaequanS, per arterias capillares in venas labitur Absoluta itaque cordis systole, in arteriis moratur sanguinis quantitas, quantitatem, inter ejus diastolen ibidem morantem, parum Xsiseran S. Nunc, si ex hac sanguinis particula tubum
mulantem, fabricari concipias facile mihi concedes, figurae istius sietae latera adeo tenuia
17쪽
n uia futura, ut in molerariCriali augenda, pro nihilo plane habeantur Et quidem ita resse habet. Cani enim arteria carotide patefacta, multam ejus micationem percepi, dum in mensa horiZontali supinum jacebat animal. Reclinato autem capite ultra mensam . ita ut carotide, pro recta, describatur curvata linea, satis evidens mihi apparuit micatio, atque
eo evidentior quo major erat curvatura. Or-ro, in redi positura, digito prementi manifeste constitit arteriae motu eo Butem remoto, nihil tale conspiciebatur. Ex quibus
omnibus inferre pronum est, systema arteriale nullo gradu unquam dilatari, et micationem oriri e sanguinis impetu contra fleXuosa arteriarum latera. Quando itaque arteria iter rectum describat, non expediandum est quod motum qualemcunque sistat. Fatendum tamen est, me semel tantum carotidem
vidisse omnino immobilem Nec mirum, quoniam difficillime fieri potest ut carotis
in recta jaceat linea : Unde movebit UL VaS, licet saepenumero satis obscure. Et quamvis motus gradum metiri mihi semper in manu est, nihil tamen refert, cum nequaquam Xinde evincitur
18쪽
evincitur arteriae dilatatio. Nam hoc modo constabit, canis arteriam cruralem majore micatione gaudere quam carotidem, atque micationem ejusdem arteriae, ut jam observatum, pro ipsius positura, multum Variare. Ex quibus luculenter patet, quam sit absurdum, e id genus experimentis, arteriarum dilatationem inferre. Quo ad sanguinem arterialem attinet; observandum est, Eum ab omni aevo tenuis
simum et spirituum plenissimum fuisse habitum. Ipsi recentiores medici hanc rem Concedunt; et praeterea eum venoso densiorem esse
volunt. Quae densitas, ut ego aestimo, partim e eo pendet, quod sanguinis arterialis gluten, Venosi copiosius est. Atque revera copiosius esse clare demonstrat Xperimentum immortali nostro PIΤCARNio institu
Ex hactenus traditis, non est dubitandi lOCUS, arteriam quamlibet cui accesius facilis pateat tuto feriri posse. Hoc cum iis, quae de Medicis AEgyptiis P Ros PER ALPINUS scribit, omnino congruit illis enim hujus aetate, arterias in quacunque corpori parte, CVel
'lement Medicin Lib. i. cap. v. i.
19쪽
vel ipsis carotidibus exceptis, aperire familiarissimum fuit Quamvis autem ALΡINUS
asseverat, arteriarum incisuram periculo vacare, et phlebotomiae multis in morbis curandis longe anteponendam isse praeterea, quamvis disertis Verbis operationis modum tradit, nemo tamen ex Europaeis Medicis, eadem libertate, eam adhuc adgressus est, et,
quod in primis demiremur. ipse ΡRosΡΕR, quando, ex angina, pessime se habuit is, ejus effectus bonos Xperiri non ausus est Ut verum fateamur, haec methodus AEgyptia non satis definita est, neque ab omni parte, principiis uationi congruentibus cinnititur. Atque ita eam, ut opinor, non absque periculo quandoque Xercebunt minus peritici neque sanguinis vim idoneam, a via, detrahere penes expertissimos semper erit. Quibus de caussis si in Europa nunquam stabilita fuerit, non est quod miremur. ALTERUM itaque sisto praestandi modum quo arteria quaevis tuto secetur, et praeterea sanguinis quantum satis erit eliciatur Hanc
me Medicin AEGYPTIORUM, Lib. ii cap. . et Iz. ' De Medicin Method. Lib. vii cap. o.
20쪽
naateriam, quam paucissimis seri potest, insequente capitulo, e Xpediam.
As quoniam, omni in casu, arteriam punctim vulnerare, instrumentum, eadem qua adigebatur directione, iterum retrahendo, commodissimum erit serramentis
hunc in finem aptatis chirurgus instruatur oportet. Comparentur itaque plura ejusdem forma eri quibus latera nempe lineis parallelis clauduntur, et cuspis triangularis est. Omnia, eadem, qua phlebotomus Vulgaris, crassitie polleant. Quoad latitudinem vero ; inter se discrepent a linea dimidia ad lineam unam et dimidiam et ultra. Mucro trian rulus acutissimus sit latera parallela sint obtusa. Alterum quoque conficiatur instrumentum ex dietis minimo consimile, nisi quod secandi omnino exors est atque e ipsius usu Conductor appellari potest. HISCE ita comparatis, atque fasciis idoneis et caeteris pro loci, quo delitescit arteria, ratione