Disputatio medica inauguralis, quaedam de vestitu laneo, tradens : quam annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, e

발행: 1786년

분량: 34페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

INAUGU ALIS,

VESTITU LANEO,

O M O imbecillias atque inops, prae caeteri S animalibus, in mundum venit: Tam frigoris quam famis impatiens, vel hanc extinguere, vel illud defendere nescit, nec quidem, si sciret, valet. inaratione, diu parentum solenti et assidua nititur cura, qui, aetati ejus victum praecipue convenientem ministrant, corpusque nudum adhuc, vestibus, aliis animalibus direptis, fovent. Jam undique illum aggrediuntur morbi, vitalem auram, simul fere ac haustam, expiraturum

12쪽

DE VESTITU LANE O.

quorum omnium nullus est, quo magis periclitatur, quam iis quos frigus edere solet. Eidem, calor, nascenti, crescenti, et Vigenti, necessarius, vires et fulcit et auget; qui, cum ad quendam gradum diminutus est, subsunt languor et torpor; si magis usiaque diminuitur, mors certa sequitur.

Caloris vero quidam gradus est, in quo omnia animalia, muneribus omnibus suis, jucundissime et expeditissime funguntur. Qui gradus, in diversis regionibus, diversus, iucundus dehinc caloris gradus nominabitUr. In frigidioribus locis, inter gradum XLVtum et Lmum Thermomet. Falirenheli. gratissimus, intemperatis, idem altior erit, ut inter LVtum. et LXmum, dum in ardentibus plagis, etiam altior, in LXVto, aut LXXmo, PonitUT. Diversa animalia, diversos caloris gradus, et sere

quodque genus gradum sibi proprium, postulant. Sic

humanum

13쪽

humanum genus in LXIIIlio caloris gradu, ursus et vulpes in Lmo, leo et simia in LXXmo, omnibus mune-

ribus jucundissime funguntur. Perfectiora omnia, ut homo et quadrupedes, qui validas caloris gignendi facultates habent, muneribus suis, in caloris gradu multo infra sui corporis gradum, optime funguntur; quae quidem, conVenienter naturae, in calore gignendo, perpetuo versari videntur

Calor, non modo vitam et vigorem, omnibus animalibus et herbis, praebet, sed etiam elementorum formae necessarius est.

Campi nunc gelu rigent, nunc nive horrent, nunc , floribus herbisque vestiuntur ridentque. Fluvii nunc glacie consistunt, nunc per terras delabuntur. Nunc oceano vapores exoriuntur, ad nubes formandas, quae, modo in gratis imbribus, modo in horridis grandinibus, descendunt. Curvata nunc iris, nunc meteora mortalibus

14쪽

DE VESTITU LANEO.

bus videntur, nunc tonitrua sonant, nunc fulmina, quae mortalium horrore percutiunt pectora, micant: Haec omnia, aut a majore aut minore caloris grada, pendent. Qui si abesset, vitam animalia, fluiditatem aqua, vim resiliendi aer, amitterent, et tota natura rudis indiges laque moles fieret. Contra, si valde augeretur, fluidam formam solida corpora induerent, in Vaporem aquae mutarentur, et omnia demum in primum ruerent chaos. Ut ad proprium redeatur propositum, haud intellectu dissicile erit, nos, vestitus Ianei usum, in ulla regione, ullave tempestate, ubi aeris calor circumambientis haud paulo calorem gratum superat, laudare nolle ;quem, tantum ad arnussim, quantum hactenus observatione comperiri potuit, supra statuimus. Quando

15쪽

Quando pannus laneus cuti admovetur, jucunde eam excitat; non assueto vero, cuteve delicatiore praedito, pruritum facit, genitum corporis calorem, quippe qui Parum eum transmittat, servat et accumulat: Atque

per Dictionem, quam concitat, sphaera electrica fortasse ut ingeniosus scriptor ' putat circumdatur corpus. Totum genus nervosum leniter stimulat. Humores ad corporis superficiem, quod, prae omnibus, ad secundam valetudinem, necessarium est, elicit ; materiam denique perspirabilem bene absorbet. Commodum, quod lanea materia omnibus podagra laborantibus praebet, primam attentionem postulat. Qua, frugalis uxor gulosum maritum fovet, eique cruciatum arthriticum, nullis jam aliis auxiliis iuvantibus, medicus, hactenus reliquit, cui etiam aeger, remedio tam Jucundo tutoque, ipse fidem habet. Arthritis in calidioribus regionibus raro grassatur; sed maxime eos invadit, qui iii frigidioribus vivunt,

epulisque

16쪽

DE VESTITU LANE O.

epulisque lautioribus indulgent, et vino aliisque liquoribus spirituosis ultra modum dediti sunt. Causas vel symptomata hujus morbi plenius investigare, Vel de variis medicorum sententiis disserere, a proposito nostro alienum est. Neque amplius quicquam de morborum natura causisve, qui in hoc opusculo posthac memorabuntur, quam quod ad rem nostram elucidandam opus sit, indagandum nobis videtur, idque ob rationes satis manifestas.' Morbus, de quo sermo erit, ex debilitate, et plerumquς ejus generis quod indirectam appellamus, plane pendere videtur. Rem ita se habere, homines, quos maxime invadit, et effectus frigoris ', famis, vigiliaenoetiarnae,

Saepe accidit, ut subita corporis refrigeratio paroxysmum arthriti- eum inferat; et multa exempla sunt, ubi frigus arthriticorum pedibus applicatum violentissimos ventriculi dolores excitavit; nec alia desunt, ubi tali imprudentia mors ipsa subito est inducta. Exempli posteriori; generis cel. Prolasser Gregorius, in praelectionibus eximiis suis de ilicor. med. mentionem fecit.

17쪽

no turnae, Veneris immodicae, omniumque potestatum debilitantium, nocivi, argumentum adferunt: Quod et prosper eventus stimulatricis curationis, nuper introductae ', non solum in levando, sed etiam morbo omniano tollendo, supra fidem confirmat. Felicem curationis stimulatricis exitum, quem ipse bis vidi, paucis referam. Medicus doctus ingeniosissimusque, peracto quasi curriculi vitae dimidio, penitus vero corinpore sano, nisi quod podagrae tonicae, uti appellatur, jam opportunus erat, post fatigationem et inediam rursus, solitis symptomatibus, scit. magni pedis pollicis dolore et inflammatione, correptus est. Quoniam antea usitatam medendi rationem sine fructu expertus erat, ad methodum longe aliam nunc decurrere statuit. Itaque die morbi secundo) tincturae theb. phar. Eden. guttas XL, cum quodam dolorum vi lentissimorum levamine, cepit; eandem dosin tertia quaque hora, maiore etiam cum fructu, iteravit, usquedum guttas ducentas sumpserat; quo tandem tempore morbus

ex toto depulsus. Redeuntibus die morbi hi o) levibus doloribus,

18쪽

doloribus, iterum ad opium, eodem prospero eventu, decursum est; quod una cum haustibus potus validi Anglice toώγ, pro re nata exhibitis, morbum prorsus sustu- 'lit, qui postea, nisi multis mensibus lapsis, non repetivit. Caeterum, cum mihi de opii virtute non satis certum esset, tentare statui, potusne validus, similiter ac opium, podagrae impetum depellere posset. Nec multo post

occasio mihi oblata est. Vir robustus, qui secundam valetudinem consueverat habere, annos natus 4s, symptomatibus podagrae tonicae corripiebatur. Illum mihi videre contigit die tertio morbi nullo adhuc remedio adhibito, magnus pedis pollex tumidus, inflammatus, adeo dolore vexabatur, ut eo solum tangere non posiet. Ansalutem vellet recipere, quaerenti mihi respondet,' quo conssidiabatur morbum salutem non recipere ; sese tamen, quiquid opem promitteret, id esse paratum acci

pere.

Potum igitur validum redo, ex liquore fermentato rum dicto, consed tum, dedi. Quo facto, unoquoque haustu sublevabantur dolores ; idque facere perstitit, usque dum adeo illi mitigarentur, ut inara tres ho-

ras mecum per cubiculum ambulare posset.

19쪽

DE VESTITU LANE O. 9

Die quarto morbi)Dolores multum levabantur. Ei potum validum iterum administravi ; qui dolores penitus sustulit. Notandum est, nulla ebrietatis symptomata, qualia inter ambulandum vacillatio, seu in sermone confusio, est, inducebantur.

Die quinto morbi

Dolores admodum leves erant. Repetatur potus validus. Habeat jusculi lauti ex carne confecti, adempto adipe, uncias decem.

Die sexto morbi)Nullus suberat dolor, praeter aliquam in magno pedis pollice rigiditatem. Quantitas potus validi minuatur, jusculi augeatur. Die septimo morbi in Nullus rediit dolor. Pannum laneum adhibitum servare, potum validum paulatim minuere, et ad pristinam rationem vivendi gradatim redire, jussi.

20쪽

io DE VESTITU LANEO.

Die morbi vigesimo)Podagra nulla, sex mensibus jam lapsis, nepetit. Nullus morbus sive acutus, sive chronicus, magis grassatur, aut frequentius mortem inducit, quam phthisis pulmonalis. Si operae pretium esset computationem inire, et, si tabulis mortuorum Londinensibus fidendum est, nequaquam difficile probare foret, hunc morbum, in magnae insula Britanniae, viginti et quinque millibus hominum quotannis lethalam evadere. Efficacissima hae tenus remedia frustra adhibita sunt, et tristis experientia iterum iterumque docuit, vix singulos e millenis, quos morbus invaserit, salutem suam demum recuperare. Quodi que imprimis luctuosum est, tam dira lues, inter amabilissimos formosissimosque, ac sequioris praecipue seXus, prae caeteris, saevit. Quoniam igitur morbus fanatu dissicilis est, noxae, quae illum faciunt, inter quas frigus praecipuum locum obtinet, summa cura fugiendae. Veram rationem reddere omnium symptomatum quae

SEARCH

MENU NAVIGATION