Disputatio medica inauguralis, quaedam de vestitu laneo, tradens : quam annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, e

발행: 1786년

분량: 34페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

DE VESTITU LAN ΕΟ. II

quae hysochondriasin comitantur, valde dissicile erit. Ex totius autem corporis torpore, lassitudine, metu, et moestitia, una cum functionibus ventriculi et intestinorum turbatis, quae, in nausea, vomitu, ructu, ruminatione, cardialgia, interdum diarrhoea, sed alvi saepius tarditate, manifestantur; ea omnia, malum, in debilitate, tam alibi corporis, quam prae caeteris in tubo alimentario positum esse, demonstant.

Inter omnes causas, quae hoc malum edunt, nullae magis frigore cum humore conjuncto valent. Manifestus profecto talis aeris effectus est, quoniam fibras musculares laxat, totum corpus debilitat, fui dorum ad corporis superficiem determinationem impedit, animumque hebetat M.

Effectus perspirationis impeditae nocens Sanctorio observatus fuit: nam in aphorysmis suis staticis, Hilaritatem, ' ait, dum libera per corporis superficiem perspiratio sit, in mente nasci; sed contra, gra- vitatis in corpore sensum, et in animo moestillam, perspiratione impe- dita, percipi.

22쪽

Humor enim in aere solutus seu diffusus, ut hic illum calorem, quem omne animal aut abundantius aut mali Pnius intus gignit, aptius deducat, essicit; hinc nimium. caloris, et cito nimis, corpori adimitur.

Ad dyspepsiam sanandam sinter quam et morbum proxime relatum distinguere saepe perdissicile est,in vestitus laneus haud parum consert. Catarrhus, cujus praecipuum symptoma tussis, in frigidioribus regionibus, et tempestate hiberna, frequentissimus est morbus. Idcirco non solum medici fere omnes,

μsed vulgus etiam, morbum frigore oriri putaVere. Sed de modo operandi ejus inter illos non convenit. Plurimi strenue contendunt, friguS catarrhum, Per

spirationem supprimendo, gignere; dum alii, et praecipue vir i geniosus Jacobus Keill, de hoc dubitasse videntur. Nam, in satica sua Britannica, hunc amoris,mum notabilem protulit: Adiapiacustia non est ca ita tussis Et

23쪽

Et procul dubio,. perspiratio, nullo calamio insequente, saepe suppressa esti Contra vero, frigus satis intensum, ad perspirationem supprimendam, totius rei causa esse

nonnunquam Videtur.

Altera vero opinio, et quae multis arridet, catarrhum nunquam frigore nasci; caloris autem, aliorumque stimulorum, effectum esse aeque contendit. LeVamen, quod, vestitus laneus, rheumatismo, arthro- dynia, paralysi diu perstante, laborantibus, praebet, omnibus bene notum est. In colica quoque, quae a frigore saepe oritur ' ma ime prodest. Nec minus in dysenteria, praesertim in statu morbi convalescente, quo minimum frigoris saepe morbum

24쪽

14 DE VESTITU LANE O.

Ad diarrhoeam sanandam, indusium laneum interessicacissima remedia non immerito habendum est. Multum, in asthmate, diabete ', et melancholia, levamen, determinatione ad corporis superficiem assidua conservata, per idem saepe paritur. In morbo, cum dedecore humani generis, iraque deorum, Venereo, qui semper in frigidioribus regionibus violentissimus ac sanatu dissicillimus, nunquam negligi debet, preacipue si laborans mercurii sub imperio sit. Gonorinoeae curatio, in provectiore illius stadio multum expedita, ac dolores levati, penem testiculosque panno laneo, more suspensorii, circumdando.

Subita, levium inflammatorium faucium aminium, quae, in tempestate hiberna, saepe occurrunt, curatio, materia lanea admota, omnibus bene nota est.

Multi

25쪽

DE VESTITU LANE O. Is

Multi alii sunt morbi, e quibus idem commodum aD serre potest. Sed de his vix verbis opus est. Per eandem, perspiratio justa ac aequabilis, visque caloris stimulatrix servantur, et omnia fere commoda, quae coeli mutatio praebet, acquirUntur. Pannus laneus cuti proximus admoveri, saepeque mutari ac lavari, debet. Aptissima fasciarum materia idem est, in vulneribus ad suppurationem proclivibus, admovendarum, non modo ad idoneum calorem servandum, sed etiam pus ac humorem absorbendum. Sudaturus denique, reiectis omnibus vestimentis et M stragulis linteis, laneis solis se involvere debet Greg. cons p. med. theor. 9 I493.

Commodum quod vestitus laneus, non solum in sanandis aut levandis, sed etiam praecavendis, morbis, afferre potest, medentium attentionem sibi vindicat. Omnibus

26쪽

Omnibus cultis gentibus, corpora vestire, vel decoris gratia vel frigoris defendendi, mos est; quae idcirco vario vestitu, vel alli vel huic maxime conveniente, usae

sunt.

Calor ut supra relatum) stimulus corpori communis ac necessarius est: Qui omni in gradu, aut iuste, aut nJmis, aut parum, stimulat. Quando idem jucundus est, ad secundam valetudinem spectat. Verum, ubi multum superat, ut in torridis locis, nimis stimulat, et moria hos, in nimio calore, aut in indirecta debilitate positos, creat; ubi multum deficit, ut in frigidis regionibus, aut tempestate hiberna, et in temperatis plagis, parum simulat, et in deficiente calore squod frigus dicitur)aut in directa debilitate, consistentes parit. Qv oniam Igitur frigus, ultra certos fines, corpus semper debilitat, et ingenti malorum cohorti opportunumessicit, id, aut vestitu, aut igne, defendere necesse est. Ille eo magis necessarius est, quo hic minus saepe parabilis.

27쪽

DE VESTITU LANE O. 'i'

Qui luxui magis dediti sunt, pannum lineum velut optimum, qui cuti sit proximus, adhibuerunt. Cui autem consilio, me judice, pannus laneus multo melius accommodatur, ut qui, non corporis calorem tantum servet, sed etiam, quod per cutem exhalatur, id melius absorbeat. Omnes igitur eum adhibere monerem, qui, Vel sponte, vel necessitate coacti, frigori objiciuntur, eoque ma-- gis, si cum eo conjungitur humor, sicut apud piscatores et nautas, &c. res sese habet.

Homius Professor clar. dicit ', se observasse hydropes saepius occurrere in plagis ubi aer humore gravatur ;atque in Princ. Med. hanc habet explicationem. Omnium perniciosissima est nimia humiditas, quae cuti et pulmoni externe applicata, per venas bibulas intus assumpta, totique corpori interne applicata, fibras laxat et debilitat, perspirationem minuit, et humores nimis aquosos reddit. Hinc gravedo, tussis, asthma, phthisis, hydrops, &c. Atqui

. Prael. mis de mat. med.' Lib. i. P. et Q.

28쪽

i8 DE VESTITU LANE O.

Atqui, an humor eo magis debilitet corpus, quod

absorptus in san inis circuitum recipitur, an noceat, calorem corporis nimis cito tollendo, et ita cutis incitationem minuendo, pe pirationique obstando, et sic, quandam materiam noxiam, qhiae per clinis spiracula emitti debet, retinendo, nonnihil ambiguum esse videtur. Frigus, ut antea dictum, non modo animalibus herbisque, sed etiam elementis, inimicum. Corpus rei tasemper, semperque pro magnitudine debilitat ' ; et ille animantium vigor, in frigidioribus regionibus, non Di

gori, sed defensioni vestis, domus, ignis, motus sui, et nimio prohibito calori quod pariter ac frigus debilitat) tribuendus est. Ut vero nihil, in pluribus morbis in debilitate positis, frigore magis adhibetur, ita nihil cum majore damno, et saepe praesenti pernicie, potest adhiberi; ob quam causam cum cura fugiendum est: Utpote cum in omnibus, in debilitate 1ive rei .ssive indirecta, positis morbis, debilitans curatio vitans sit. Nimio vino, exempli gratia, debilitatus, non fri

gida

29쪽

gida aquosave, sed potione valida; crapula laborans, non tenui victu, sed justulis lautioribus ex carne confectis, medendus est. Quoniam igitur frigus nunquam non corpus debilitat, et eo facilius, quo, aliquis vel morbo, vel quavis alia causa, jam ante debilitatus sit, ita convalescentibus omnibus, nuper nuptis, helluonibusque, magnam utilitatem vestitus laneus adfert. Inter dormiendum, vel in torporis itatu, omne animal, minus sibi caloris, quam si vigilans negotiis incumberet, gignit. Quam ob causam, majore vestitu, omni corporis parte, in somno, quam vigilia, opus est. Hinc, apud cultum generosumque populum, Pi leo dormitorio, ex panno laneo facto, uti mos est. Et nullus dubito quin magnum inde ferant commodum, non ad capillos tantum, sed dentes etiam servandos. Commodum, quod vestitus laneus, in frigidioribus regionibus, militibus, nautisque, praebet, omnis imperii

bene

30쪽

α6 DE VESTITU LANE O.

bene ordinati et administrati attentione dignum, tames etsi ea senatoris potius quam medici forsan cura est. Saepe fido militi accidit, ut, post longum molestumque iter, defetas artus, somno, frigidam sit per terram, nullo amictu, committat; unde, copiosa perspiratione subito suppresia, magna oritur malorum cohorS.

Idem, de interrito nauta, qui, diu iactatus in alto, tempestate intermittente demum, amplexibus somni, in vestitu humido frigidoque sese committit, inscius quantum periculi talis incuria minetur, dicendum est. Effectibus frigoris nocentibus obviam ire, et salutem viris tam utilibus praestare, magni habendum est. Ideoque, Ut unusquisque miles nautaque vestibus calidis, quales indusia, subligacula, tibialia lanea sunt, bene instruatur, monerem. Multa, hocce modo, et gravia mala, qualia, in castris febres, in clat e scorbutus sunt,

caVenda propterea quod frigus omnes eXcitantes horum morborum causas toto coelo silpcrat.

Denique,

SEARCH

MENU NAVIGATION