장음표시 사용
21쪽
passive agatur, alios in terminis , quod Statutum fuerit valide, xi teque conditum a Ciuitate libera in statu libertatis, S deinde illi vel nulla Principis confirmatio, vel tacitus solum assensus super accesserit, aut si etiam expressus, informa tamen communi : alios denique de Statuto odioso , paenali, aut ex alio capite silijs, & familiae Principis minime proportionato; Nullum vero in terminis, quod Statutum sit fauorabile, & proportionatum, sed tamquam conditum a Ciuitate subdita pro eius va liditate indiguerit confirmatione Principis, & de facto confirmatum fuerit a Domino Supremo in sorma specifica ante Inlaudationem ; Deinde vero post inflaudationem a Principibus Feu datarijs confirmatum fuerit, & Obseruatum etiam ab illis de familia ipsius Principis Feudatarij, prout est Statutum Parmae, de quo agitur. Et ita videntibus omnibal P P. resolutum fuit utraque &c.