장음표시 사용
241쪽
4. Ipsa die summo mane, praeparetur per Sacristam , vel alios ministros baldachinum album perpulchrum , super Ss. Sacramentum deserendum; item super credentia , ultra candelabra, et alia ordinaria pro Μissa, tabernaculum punebrum ex auro, vel argento , sive ostensorium, in quo SS. Sacramentum ponendum , portandumque erit ; item duo thuribula cum naviculis, et thure: item velum sericum album, amplum, auratum , Seu perpulchre ornatum , ponendum super humeros Episcopi, dum Sacramentum portabit. Praeparentur etiam lanalia, et candelae ex cera alba in numero. susscienti pro Canonicis, et aliis, deserenda in processione. Quae omnia per caeremoniarium praeVideantur , an sint opportune , et ad usum necessarium praeparata.
5. Omnibus paratis, Episcopus, quanto citius poterit, veniet ad Ecclesiam, ordine , prout dicitur de accessu Episcopi ad Ecclesiam , et ibidem Μissae , per primam Dignitatem , vel digniorem Canonicum celebrandae, paratus amictu , alba, cingulo, Stola , pluviali albo, et mitra assistit , in qua omnia servabuntur, quae in ev IX. hujus lib. u. de Μissa solemni, quae coram Episcopo celebratur , expressa sunt: ac etiam post communionem, cum caeremoniis , genuflexionibus, et reverentiis erga SS. Sacramentum super altare positum , quae explicantur in ca .
XXIII. f. VII. Mjus. lib. II. de ossicio , et Missa feriae quintae in Coena Domini. 16. Elevato SS. Sacramento , Vel etiam ante, si opus erit, junior magister caeremoniarum curabit, ut processio, secundum ordinem in praedicto rotulo descriptum , diriga tur , et procedat. I 7. Postquam celebrans ipse communionem sumpserit, et SS. Sacramentum , in processione deserendum, in tabernaculo incluserit, Dignitates , et Canonici , ac octo Beneficiati supradicti, et si qui alii erunt , qui cum paramentis in processione ire debeant, unusquisque Canonicorum , et Dignitatum in loco suo paramenta sacra albi coloris, sibi convenientia, induet; Beneficiati vero praedicti extra chorum capient pluvialia ; et discedentibus duobus , Diaconia assistentibus, ad se parandum in loco suo, duo ultimi iuniores Canonici venient ad assistendum Episcopo , donec primi parati revertantur; quibus reversis, et ipsi ad se parrandum ibunt.
242쪽
veta Caeremonialis Episcoporum. 8. Finita Missa, et data per Episcopum benedictione, eelebrans , discedens ab altari, stit in sacristiaM , ubi, depositis paramentis Μissalibus , induet alia , dignitati , et
ordini suo convenientia , deserenda in processione; et reve sus, ibit ad locum suum inter alias Dignitates , seu C
9. Interim accedent ad Episcopum duo Acolythi cum duobus thuribulis, et ministrante naviculam Presbytero assi- Stente , absque osculo cochlearis , et manus , Episcopus stans eum mitra , sine benedictione , imponet thus in praedictis duobus thuribulis. Quo facto , accedet ad altare , ubi deposita mitra, genuflexus super pulvino ante SS. Sacramentum , accepto e mauibus praedicti Presbyteri assistentis uno
ex duobus thuribulis, thurificabit triplici ductu SS. Sacra
2ο. Tum per magistrum caeremoniarum imponetur super humeros ejus velum perpulchrum supradictum , quod frmabitur spinulis, ne per viam decidat, et Diaconus assistens a dextris accedet ad altare, et cum debitis reverentiis ac-eipiet tabernaculum , sive ostensorium cum S Sacramento de altari , et illud in manibus Episcopi genuflexi cest
eabit , cui nec manum osculabitur, nec ullam tunc faciet reverentiam , sed statim atque in ejus manibus ipsum Sa-eramentum reliquerit, genuflectet: tunc cantores incipient
Hymnum , Pange lingua gloriosi etc. et Episcopus cum M.
Sacramento surget; et Diaconi assistentes hinc inde , fimbrias anteriores pluvialis elevabunt, et si contingat aliquos gradus ascendere , et descendere , caeremoniarius , Vel aliquis Capellauus extremitates albae, et vestes interiores ipsius
Episcopi a parte anteriori elevabit, et aliquis Princeps, si adsit , vel nobilior laicus sublevabit, et portabit per totam processionem pluviale Episcopi a parte posteriori. 23. Octo vero Beneficiati praedicti , vel Mansionarii ex dignioribus parati, ut supra, accipiant hastas baldachini , quas portabunt per totam Ecclesiam , et in porta Ecclesiae illas relinquent in manibus laicorum , qui primo loco Barones , et nobiliores, seu Magistratus esse debent , deinde alii , ut supra dictum suit. Ipsi vero Beneficiati praeibunt ad
locum suum , id est, aute Canonicos paratos. 23- Per viam processionis semper Episcopus aliquos Ρsal mos , vel Hymnos summissa voce recitabit, respondentibus Di sitirso by COOste
243쪽
Liber Secundus. Cap. XXXIII. 223
Diaconis assistentibus, et ordine , superius descripto , procedent per totain Viam processionis; quae, si longior fuerit , poterit Episcopus in aliqua Ecclesia , et super illius
aliare deponere SS. Sacramentum , et aliquantulum quiescere, et ibidem, antequam discedat, thurificare Sanctissimum Sacramentum, et orationem de Sacramento cantare : quod tamen non passim in singulis Ecclesiis, vel ad singula altaria , quae sorsitan per viam constructa , et ornata repertu tur , laciendum est, Sed semel tantum , vel iterum , arbia
23. Dum processio erit in fine, idest, prope eamdem Ecclesiam, a qua discessit, ante ejusdem Ecclesiae fores, it xum nobiliores laici, vel alii nobilitate eisdem aequales , hastas baldachini capient : et Episcopus sub baldachino ibitusque ad cancellos, vel Presbyterium, vel ad gradus est
xis , juxta Ecclesiae strueturam , et siluationem. 24. Postquam Episcopus pervenerit ad supremum altaris gradum, Diaconus a dextris eum debita reverentia , et ge- flexione, ac sine osculo accipiet de manu ipsius Episcopi stantis SS. Sacramentum, et illud super altare collocabit. 25. Interim cantores iii cantu pausato, et deVoto cant hunt Versiculum, Tantum ergo Sacramentum etc. α6. Episcopus vero , deposito velo , genuflectet super pulvino in infimo gradu altaris: mox surget , et imponet incensum in altero ex duobus thuribulis, ministrante naviculam Presbytero assistente, et sine benedictione et osculo , ut supra , et iterum genuflexus, SS. Sacramentum triplici ductu, prout secerat in principio , thurificabit. 27. Quo facto , duo cantores cantabunt Versiculum . Panem de caelo etc. et chorus Responsorium , Omne delecta, mentum etc. et Episeopus surgens , ex libro , quem Diaconi assistentes. genuflexi hinc inde sustinebunt, cantabit orationem , Deus, qui nobis sub Saeramento ete. qua snita, aecedet ad altare, et accepto tabernaculo , seu ostensorio cum Sanctissimo Sacramento , illud ambabus manibus velatis elevatum tenens , vertens se ad populum, cum illo signum crucis super populum ter iaciet , nihil dicens. Quo facto , iterum deponet SS. Sacramentum super altare, deponet velum , et genuflectet, ut supra. an. Tunc Presbyter assistens in eornu Epistolae , stansversus populum, saeta prius debita reverentia cum genuae-
244쪽
ωχέ Caeremonialis Episcoporum. xione SS. Sacramento , publieabit Indulgentias, in forma
consueta, a Summis Pontificibus , .et ab Episcopo concessas omnibus , qui processioni inserfuerunt. 29. Et advertatur, ut intorticia , et candela , quae in processione delata, suerunt, non extinguantur , donec Episcopus cum SS. Sacramento benedictionem, ut supra dictum
3o. omnibus expeditis, Episcopus, facta aliquantulum ioratione ante SS. Sacramentum , post debitam genuflexionem , atque accepta mitra extra cancellos, discedet cum Canonicis in sacristiam , ubi paramenta deponet, et solito more associatus ab eis , ad domum suam redibit. 3 i. Si vero Episcopus voluerit ex sua particulari devq-tione hac die celebrare, et SS. Sacramentum pro dicta pro--mione conficere , poterit summo mane Μissam planam sine cantu legere , omissa pro bac dis, propter processionem, ad celeriorem actus expeditionem , et ad evitandum calorem, Missa solemni, et tu sine Μissae Canonici , et alii, ut supra , capient paramenta. 3a. Episcopus vero, depositis manipulo, et planeta, capiet pluviale , et caetera omnia fient, quae superius decla
33. Et quia solitum est per totam hanc octavam ponere super altare tabernaculum cum SS. Sacramento discoopem is , dum Vesperae, et ossicia divina recitantur , ad quae in gna populi frequentia solet accedere , conveniens esset, ut ob reverentiam tanti Sacramenti , tam Episcopus quam Canonici, et omnes praesentes, et in choro assistem , durante. officio , starent semper , capite detecto , et nunquam sederent. Quod si ob longitudinem ossicii praestare non poterunt, non omittant saltem in signum reverentiae , deiecto eapite , existente SS. Sacramento super altari , divinis os- , ficiis assistere.
34. Solitum etiam est octava die hujus sesti post Vesperas fieri processionem ad reponendum SS. Sacramentum , quae non tam solemnis , ,et longa ia, ut prima , sed vel per Ecclesiam , vel parum circa extra eam seri debet, inqua , si Episcopus interesse voluerit , debet cum pluviali SS. Saeramentum portare , et tam in principio, quam in sine processionis illud thurificare , et alia saccre , quae Su . Perius expressa sunt, et demum Diaconus debet in fine il-
245쪽
Liber Seeundus. cap. XXXIV. αχ s
tud includere, et reponere in tabernaculo, ubi solet conti
35. Absente Episcopo, et in Collegiatis, celebrans, s-nita Μissa , et depositis planeta , et manipulo, capiet pluviale , et SS. Sacramentum thuriscabit , illudque sub bal-dachino portabit, et omnia , ut supra sent , exceptis iis , quae ad Episcopum proprie pertinent.
In quibus sestis Episcopi solemniter celebrare soleant. Episcopus in crastinum celebraturus, Vesperas solemnes pridie agere ipse consuevit. In quibus festis Episcopi Missae , et Vesperis solemnibus assistant. r. QVia per annum plura festa occurrunt, ultra superius expressa , in quibus decet , vel Episcopum solemniter celebrare, vel saltem Vesperis , et Missae , solemniter per alium celebratae , interesse, de his breviter aliquid
dicendum est.2. Celebrare igitur poterit Episcopus , nisi leaitime suerit impeditus , in die Nativitatis D. N. Iesu Christi , iusesto Epiphaniae Domitii, seria quinta in Caena Domini, in
Dominica Resurrectionis , in die Ascensionis, in Dominica Pentecostes, in sestivitatibus Annunciationis, et Assumptionis B. Μ. Virginis , in sesto Beatorum Apostolorum Petri, et Pauli , in sesto omnium Sanctorum , in sesto Sancti titularis Ecclesiae', et Patroni , in die Anniversario Dedicationis Cathedralis Ecclesiae , vel etiam arbitrio suo in aliis festivitatibe per annum . quandocumque ei placuerit, eum caeremoniis , et solemnitatibus, quae supra in evite VIII. hujus lib. II. de Missa solemni, Episcopo celebrante, explicatae suerunt: ac etiam cum Vesperis solemnibus in via gilia , seu die , quae festum praecedit, excepto Sabbato saneto , quo die Vesperae non dicuntur , nisi maue in sue Missae , et vigilia Annunciationis B. Μariae , si venerit in Quadragesima , die seriato : quo casu Vesperae non celebrantur in vigilia , sed tantum in die finita Μissa : et tunc , ne ista solemnitas sine Vesperis solemnibus transeat, poterit Episcopus , depositis Missae induineutis , accipere pluviale, ei celebrarc Vesperas , Canonicis paxatis remanentibus. CEREΜ. BoM. i 5
246쪽
aas Caeremonialis Episcoporum. 3. Sed, si hoc festum venerit seria seeunda in Quadragesima , poterunt Vesperae solemnes in Dominica praecedentieelebrari cum caeremoniis, prout supra dictum est in evi
te L hujus lib. II. de Vesperis solemnibus, Episcopo in
4. In aliis autem sestivitatibus, videlicet, in nocte Nativitatis Domini, S. Stephani , Sancti Ioannis Evangelistae, Circumcisionis Domini , seria secunda , et tertia Paschae , Dominica in Albis , Dominica SS. Trinitatis, in sesto Sancti Ioannis Baptistae , in sesto Nativitatis B. Μariae Virgianis, in aliquibus principalibus sestivitatibus Ecclesiae Catu dralis , ei pro aliqua re gravi , ad universalem, Vel propriam Ecclesiam spectante , vel alias quandocumque Episcopo placuerit, poterit, paratus cum pluviali , et mitra ,
assistere Missae , per aliquem Praelatum , Dignitatem , seu Canonicum celebrandae, in qua omnia servabuntur, quae supra explicata suerunt in cap. IX. lib. II. de Μissa s lemni , quae coram Episcopo celebratur : et si praecedenti die Episcopus Vesperis interesse voluerit, celebrabuntur similiter , prout dicitur in cap. II. ejusdem lib. u. de V speris solemnibus, Episcopo in crastinum non celebraturo. In aliis sestivis, seu serialibus diebus Episcopus, cum aderit , semper deseret cappam.
Missa solemnis , vel per Episcopum, vel per aliquam Dignitatem celebranda in diebus electionis , et consecrationis ejusdem. Paramenta sint coloris, festo convenietitit;
si vero seriata dies sit, erunt alba. Collecta ψο Episco- po in eadem Missa dicenda. r. O Ingulis annis, in diebus anniversariis electionis, et consecrationis Episcopi , Μissam solemnem, vel per ipsum Episcopum .. vel per aliquam Dignitatem, seu canonicum , ipso praesente , celebrari convenit l, quae, si dira electionis , seu consecrationis venerit in die aliquo sestivo , celebrabitur de sesto , cum paramentis, festo convenientibus, et cum Commemoratione pro Episcopo-2. Si vero venerit in die feriato, celebrabitur, prout in
Μissali, eum haramentis albis , et una tautum evilaeta Pro
247쪽
Liber Secundus. Cap. XXXVI. 227
Episcopo , videlicet, Deus omnium fidelium Pastor , et Bect tr etc. et si Episcopus celebret dicat in oratione, Me indignum famulum tuum, quem nuic Ecclesiae etc. sed in reliquis omnia circa caeremonias servabuntur , quae supra propriis in locis explicata suerunt.
Anniversarium pro Episcopo proxime defuncto celebrandum. Missa solemnis pro Defunctis ea die coram Episcopo cantanda. Sermo post Missam omittatur. Absolutio in sine per Episcopum cum paramentis nigris fiat. r. π Piscopus vivens , praedecessoris sui proxime ante ip-n sum defuncti memoriam habere debet , et pro ejus anima singulis annis in die obitus anniversarium celebrare, vel saltem Μissae pro ejus anima , ab aliqua Dignitate , seu Canonico celebrandae , praesens assistere, et in fine a
u. Μissa autem erit Delanctorum , ei in ea omnia tam circa ornamentum altaris, et indumenta , ac paramenta Missalia , quam circa genuflexiones , et caeremonias , SerVahuntur , quae supra declarata fuerunt in eap. XI. lib. II. de Μissa Pontificali pro Defunctis , et in east. XII. hujus ejusdem lib. de Μissa pro Defunctis , quae coram Episcopo celebratur.3. Non tamen post Μissam sermo habendus erit; sed finita Μissa , solus Episcopus , deposita cappa , apud sedem Suam parabitur pluviali nigro cum caeteris indumentis , et habens ante se pannum nigrum extensum , seu lecticam mor tuorum, absolvet, prout ibi dicitur.
Anniversarium omnium Episcoporum quotannis in Cathedrali faciendum. Quomodo Episcopus Missae huic assistat, et absolutio sacienda sit, vel ab ipso Episcopo , vel a ce
- Liquo die non impedito, infra octavam Delanetο- rum, arbitrio Episcopi , Cauovicus aliqui , Mu
248쪽
228 Celemonialis Episcoporum. Dignitas Ecclesiae Cathedralis celebrabit Μissam pro animabus omnium Episcoporum , et Ecclesiae Cathedralis Canonicorum defunctorum , curi paramentis nigris, et caerem
ntis , prout supra dictum est , cui Μissae Episcopus praesens erit cum cappa , et in fine, si voluerit, poterit, immo debebit, deposita cappa, et accepto pluviali , absolvere , prout dicitur capite praecedenti. α. Quod si Episcopus hujusmodi Missae praesens non erit, vel absolvere nequiverit, celebrans finita Μissa , accedet ad cornu Epistolae altaris , ubi in plano deposita planeta , et
manipulo, accipiet pluviale nigrum , et stans in dicto comnu Epistolae , versus ad altare, expectabit finem Respons iii , et interim clerici , seu alii extendent pannum nigrum ante gradus alistris, vel portabunt illuc lecticam mortuorum, nisi alias a principio Missae fuerit accommodata. 3. Quando per cantores repetitur Responsorium , post '
Siculum, Requiem aeternam etc. accedet caeremoniarius ad
Episcopum, si aderit, cum thuribulo , et ministrante naviculam Presbytero assistente , Episcopus imponet thus in illuribulum cum benedictione solita, quod caeremoniarius portabit ad altare , et alicui Capellano celebrantis consignabit , tenendum juxta cornu Epistolae altaris, ubi etiam alius Capellanus tenet vas aquae benedictae cum aspersorio. 4. Si vero Episcopus praesens non erit, ipse celebraus imponet thus in thuribulum, ministrante naviculam Diacono.
5. Incalpto , Kyrie eleison , surget Episcopus , detecto
capite ; celebrans Vero , dicto ultimo , Uyrie eleison, Stans, detecto capite , in dicis cornu versus aci altare, dicet intelligibili voce , Pater nosser , quod secrete complebit i et
interim a edet ad medium altaris, et versus dictum pannum , seu lecticam mortuorum, ministrante Diacono asper- Sorium , asperget ter super eumdem pannum , seu lecticam:
tum ministrante oodem Diacono thuribulu , simili modo, ter thuribulum ducens, pannum, seu Iecticam thurificabit ;deinde conversus ad altare , ex libro, super illud posito , in eodem cornu Epistolae, dioet Versiculum , Et ne nos inducas etc. et alios Versiculos , et orationem , et in sne Versiculum , Requiem aeternam dona eis , Domine etc. et dicto per cantores Versiculo, Requiescant in pace, cel brans sedibit in sacristiam , ad se exuendum.
249쪽
Liber Secundus. Cap. XXXV, Il- α
Episcopi aegrotantis , quae cura, et studia esse debeant. Fidei professionem emittat. A quo, et quomodo sacrum Viatieum suscipiat. Veniam petat de negligentiis cinam Capitulo, Parochis , et Curatis , et rursus fidei prolessionem faciat. Commendet eH Ecclesiam , et paupe es ,
et bonum successorem adprecetur. Ecclesiae res , et Scripturas manifestet. Viri religiosi ad ejus agonem assistant Preces dicendae statim, ac vita excesserit. Quae praeatanda a familiaribus circa delauete corpus. Induatur vesti-hus omnibus Pontificalibus violaceis. Ubi exponendum sit ejus cadaver. Religiosi mendicantes per ordinem an ejussunere vigilias Desunctorum cantent, et Prior eorum ah- solutionem faciat. ordo deserendi ejus corpus ad Ecclesiam. Octava , vel alia die exequiae cum quatuor absolutionibus celebrentur. Processiones , et proces habendae Dro' futuro successore. Ad nunt,um novi Electi gratiae Deo
agendae , et Hymum , Te Deum in Ecclesia cautandus. r. π Icet Episcopus , tanquam bonus Pastor , et diligeti- i a tissimus villicus , omni tempore paratus esse debeat
ad reddendam rationem Domino suo de ovibus sibi commissis , et de suae administrationis ossicio , id tamen diligentiori cura , et studio peragere debet, dum aegrotat, quasi extremo vitae suae diei vicinior. Nam etsi semper.mortis periculum morialibus immineat, propinquiores tamen inorti
a. Curet igitur Episcopus, ut quanto magis dignitate ca teris praeest, eo maiori studio ultimum hujus vitae actum, quo solo coronari electi solent, cum laude perficiat. Quod, si dum aegrotat, tanquam homo , morbi periculum non agnosceret , medici, domestiei, semiliares, et praecipue ejus Consessarius secrete, et summa cum reverentia, et charitate eum
de descrimine vitae , in quo versatur, moneant, et hortentur , ut voluntati divinae non invitus adhaereat, et quae ad animae salutem pertinent, peragere curet. Nam Episcopum decet, non soIuin verbo , sed etiam opeya, et exemplo usque ad extremum vitae spiritum alios uocere , et aa viam
salutis dirigere. Medici vero, et familiares , quae ad corpu-
250쪽
α3o Caeremonialis Episcoporum; ris salutem pertinent, diligentissime curent , et polliceantur
Episcopo , se , quantum humana potest industria, facturos, ut si fieri poterit, pristinam sanitatem recuperet. 3. His verbis, et hortationibus excitatus Episcopus aegro, talis , vel, quod melius esset, sua sponte, cum extremum diem suum appropinquare cognoverit , primo peccata sua Consessario diligentissime confiteatur, deinde tempore congruo sacrum petat Viaticum ; et antequam communicet ,
indutus Boceneuo , et stola , praesente SS. Christi Corpore , profiteatur Catholicam fidem , ex formula , ab Apostolio Sede praescripta, quam affirmet , se semper inconcus- se, et firmiter tenuisse, et credidisse, seque in ea velle vivere , et mori, cum Deo placuerit.
4. Tum majori , qua poterit, devotione, et humilitate, sacrum sumat viaticum , quod illi deserat prima Dignitas,
comitante Capitulo , et toto clero Cathedralis Ecclesiae in labitu Ecclesiastico , et cum candelis accensis ; et si seri potest, Μagistratus deserat baldachinum moneatque Episcopus Sacristam , seu Curatum , ut Eum tempus erit, extremae Unctionis Sacramentum sibi administret, et animae commendationem faciat.
5. Convocet deinde Canonicos, Parochos, et Curatos omnes , dum adhuc sensus corporis integri sunt, et eoram eis profiteatur iterum Catholicam fidem ex praedicta formula , petat veniam de negligentiis, et imperfectionibus suis, et si quemquam unquam in sua administratione offenderit, roget, ut frent Deum Omnipotentem pro anima sua; commendet illis Ecclesiam, pauperes, viduas, orphanos, et loca pia ; memoret eis , ut donec de successore provideatur , continuas preces ad Deum laudant, ut eis bonum Pa-εtorem concedere dignetur, qui eos uberius , quam ipse secit , pascere noverit.
6. Aperiat etiam eis debita, et credita Ecclesiae , si quae sunt; et notisicet scripturas , jura , et actiones ejusdem Ecclesiar ; condat, si velit , et si habeat ab Apostolica Sede facultatem , testamentum, et eligat sibi sepulturam. 7. Cum Vero hora mortis appropinquat, petat , ut sibi
administretur extremae Unctionis Sacramentum , et animae
commendatio sat, prout in Rituali Romano. Viri pii , et
religiosi continue assistant Episcopo animam agenti , cui crucem inspiciendam , osculaudamque crebro offerant, redi-
