장음표시 사용
551쪽
Verum, si in priorem partem aut posteriore veniat, vertere sic aXem opor-itet, Vt quod ex eo cuneatum est, deorsum spectet, sursum, quod aequum est.
hoc siquidem nunc aptatur ad reponendum humeri caput, quod in propositas partes eruperit. Eo facto homo super subsellium,quod iuxta sit ascendenx brachium superponat, sic, ut axi insidat: deinde humero ini j ciatur laqueu,
aequaliter extendens,cuius capita deorsum ad axem alligentur: eaedemque in tendendi rationes adhibeantur, quae traditae sunt, ubi in alam excidit. Neruigabunde diductis impulsus conuenit, quem in aliorum organorum motione
Sed si neque cubiti sint, neque axis in alas coniectus, humeri caput in alam roprolapsum ita restituitur. agitatur spatha sic, ut capitulum eius, perinde atque cuneata pars axis superius transuersarium excedat, tum duplex habena media inter spatham & trasuersarium datur, cuius capita ab exteriori parte pendent. In restituendo autem, aeger ad organum assistens, brachium super transuersarium imponit sic, ut spatha in alam in datur, post haec Charchesius laqueus, vel alius aequaliter extendens humero inijcitur, cuius capita deorsum demissa ad transuersarium ut retinacula deligantur: fune ad testudinem dato axis conuersus testudinem, cumque ea spatham attollens a superiori parte extendit. Aptatur item ille extendendi modus,qui in diuersa ducit. laquei capita mutata ad axem alligantur, tunc si quidem conuersus axis in diuersa di- ΣΟducet. postquam satis extenderimus, duplicis habenae capita continenda sunt
& per hanc ipsa spatha, ut per spatham extrahendo impellamus. Quo facto
intentio remittenda est, membrumque sursum adducendum, ut quam celerrime in suum locum articulus collocetur. At si organum non spatham habeat, non cubitos, non axem illis contentum, humeri caput in alam veniens per cuneum sic reponi debet. cuneus,in quem funes coniecti sint, superiori transiuersario insidat, de per funes ad ipsum vinciatur, deinceps aeger brachium superimponat, cuneusq; in alam coniiciatur, quo coniecto laqueus Charchesius humero circumligetur, eiusque capita deorsum demissa dentur ad axem , qui cruribus cotinetur, ut axis versatio ab inferiori Parte extendat. At ubi satis in- sotenderit,impellere oportet, velut in alijs organis demonstrauimus,aut extra
hendo,aut sursum compellendo, qui modi,quum ab inferiori parte extendi mus, potissimum ad rem pertinent. Placuit aliis per testudinem ita repone re. funem primo resoluunt ipsumque duplicant,cuius duplicati capita per duo testudinis foramina traijciunt, a superiori parte deorsum, & ad inferioris axis clauos alligant. attollunt itaque testudinem prope superius transuersariu, tuncque restituendum brachium superinijciunt, cuneumque in alam demittunt , post haec brachium per palmam iuncturam ad testudinem vinciunt. his ita constitutis, inferior axis conuertitur, testudoque a subiecto ine deorsum versus attracta ab inferiori parte ducit.quo pacto intentio quidem ab inferiori o parte adhibetur, sed humero ad testudinem alligato prohibetur conueniens impulsuS.Cubito in illas tres partes elapso,ubi brachium curuatur,interiore inqu am, exteriorem,&posteriorem, iuxta organum ab omni parte praeparatum stare aeger super subsellium debet,atque axis conuerti, sic,ut pars eius, quae cuneata est, deorsum spectet, sursum, quae aequa, dehinc brachium dare super axem. quo facto humerus ad axem per palmam iuncturam deligandus est : brachio
552쪽
i vero in vicinia manus iniiciendus est laqueus inaequaliter extendens, eiusque capita sursum adducenda, & ad alam vel ad extans caput axis e regione alli ganda . brachio sic ad rectum angulum figurato, habenae vel latae fa sciae medium ad eam regionem detur,quae proxime sub cubito est, cuius capita deorsum ad axem porrigantur. Quod ad extendendum pertinet,ijdem inodi conueniunt, quos,ubi humeri caput restituitur, ostendimus, nunc siquidem lice-bi vel continendo, & a superiori parte extendendo, vel in diuersa ducendo vim adhibere, qua abunde adhibita, eadem impellendi ratio accommodatur, quae tradita est, ubi de aliorum organorum motu pertractauimus. At si cubi io tus in priorem partem moueatur, in quo casu brachium extenditur, membro superimposito, humerus ad axem deligetur,tue Charchesius laqueus vel alius aequaliter extendens brachio inijciatur eiusque capita deorsum ferantur, eadem intendendi ratio adhibeatur: post idem impellendi modus expeditissimus,quem in tractandis organis demonstrauimus. Proprie autem spatha plu rimum videtur ad cubitum restituendum pertinere. Videamus autem, quomodo ubi neque cubiti in organo sint, neque axis in alis cotineatur, opus hoc
effieiendum sit. Funis igitur resoluitur, duplicaturque, & eius capita per duo foramina testudinis a superiori parte deorsum tra1ecta, ad axis clauos alligantur. testudo autem, cum spatha prope superius transuersarium attollitur; de Lo in spatha torquetur, & brachium super transuersarium, cui lana circumdata sit,imponitur, humerusque ad transuersarium per palmam iuncturam alligatur, brachium vero ad spatham toto membro curuato. conuertitur igitur axis cruribus contentus, testudoque deorsum versus a fune coacta spatham sita
militer deorsum adducit, sicque ab inferiori parte intedimus. At,ubi satis extenderimus, aptatur impulsus, quem paulo supra posuimus, si in exteriorem vel interiorem partem cubitus elabatur, adducendo: si in posteriorem,extrahendo Porro ab inferiori parte extendere possumus, impulsu autem,eo,quod brachium deuinctum sit, ad spatham extrinsecus prohibemur. nisi, quum radix euelli ex soramine possit, extrahendo impellamus Magis autem accom-3 o modatur spatha,ubi cubitus in priorem erupit quem si restituere velimus, su-nem demittere similiter oportet, sinereque ut spatha dependeat, deinde membro superiniecto. humerum ad transuersarium deuincire, brachium vero ad spatham, post haec ab inferiori parte extendere, Vi,quantum res postulat, adhibita impellere, ante quidem premendo, tum circumducendo, spatha cum brachio torta curuataque, premendi causa. hactenus de cubito luxato
553쪽
EY Russo scamnum Hippocratis. I Ippocrates maxime admiratione dignus multis in locis suum organum A.14 appellauit, in quibusdam etiam λεαεα-:recentiores id Boebi, id est, scamnum dixeriit, eoq; affixis cruribus & pro organo & pro scamno usi sunt. struitur autem sic. Paratur lignum sex cubitos longum,latum duos,nouem digitorum crassitudine, resupinaturque, & quatuor alia ligna pedem longa extremis partibus rotunda,duo scilicet re duo cum eius extremis iunguntur, huiusmodi ligna, quae ab Hippocrate vocantur in latitudine peruijs soraminibus pertunduntur, quibus continentur penetrantes axes in medio elauos habentes,& in extantibus capitibus manubriola ductaria ad conuertendum. rototum lignum in medio usque ad alteram partem quatuor digitorum spacio iniecto ea ua habet, quoru altitudo pariter & latitudo treis digitos aequet. caua baec Hippocrates κα-τους nuncupauit. Mediu praeterea lignum alte in quadratam figura excavatur,quo scalmus demittitur,qui priapiscus vocatur. Alias item habet ii,λiis in medio adsimilitudinem lit ae . n. non inutiliter adiectas. Structura igitur Pasicrate auctore huiusmodi est,cui deinceps subdam,qua ratione moueatur scamnum Hippocratis, quod, ubi vetustam structura habeat, homine iacente,ad luxata omnia restitu eda idoneum est,ut dum singula exequa declarabo.
Α Lignum sex cubitos longum, latum duos. crassitudinis nouem digitorum. B Quatuor ligna pedem toga extremis partibus rotunda.
C Axes habentes in medio clauos, & in extantibus capitibus manubriola ductaria. D Fosit quarum altitudo tres digitos aequati E Priapiscus superius teres demissus in medium lignum alte in quadratam figuram
F Duo postes. G Transuersarium lignum in speeiem gradus. De maxilla
555쪽
De maxilla restituenda. IM Axilla excidente,siue ab altera parte,siue ab utraque homo resupinatur
sic,ut caput iuxta axem,qui ab eius parte est,collocetur, brachijs ad pectus,atque abdomen alligatis, cruribsisque inter se, & omnibus ad scamnum organum deuinctis. tum capiti ea iunctura imponitur,quae lepus auritus dieitur,eiusque sinus ad ea ligna,quae proximum axem sustinet,ut retinacula sint, deligantur: media habena in os inditur,quantum potest intima, iuxta eam regionem,qua maxilla cum malis committitur, inter dentes maxillares, eiusque capita deorsum demisti ad axem,qui a pedibus est, alligantur, aliaque habena media mentum complectitur, & in utramque partem ultra caput adducta road axem,qui super ipsum est, diducendi causa deuincitur. his ita constitutig, inferior axis torquetur,ut continedo,& ab inferiori parte extendendo vis ad hibeatur. Postquam intenderis,quantum res postulat, ad eos impellendi modos venies, quos in opere de articulis exposuimus. Si maxilla quidem ab una parte exciderit,tria emcies,adduces,premes,& sursum compelles: sin ab utra que extrema mota fuerint, premere conueniet, & sursum compellere . hape de maxilla, nunc venio ad humeri caput. Α Iunctura lepus auritus.
B Sinus leporis deligati ad ea ligna, quae sustinet
axem proximum, ut retinacula sint. C Habena,quae media in os inditur.
D Capita habenae alligata ad axem, qui a pedibus est.
E Alia habena,quae media mentum coplectitur. F Habenae alterius capita diducendi causa ad axem deuincta. De humeri
557쪽
De humeri capite in alam prolapso. VBielinque humeri caput restituimus, si in alam vel in priorem partem venerit, resupinare hominem debemus: si in posteriorem, pronum collocare . ubi ergo in alam prolapsum restituimus,cuneus eo immittendus est sic, ut qua capitulum assurgit rotundum ac leniter cauum, in priorem partem spectet, qua aequus est, in posteriorem. expedit autem cuneum,ut mollior sit linteo vel lana inuoluere. omne enim lignum auctore Hippocrate durum est,& tactu laedit, atque hac de caua potissimum lana circumdatur. adde, quod io haec sudorem absorbet, qui in ala oritur' & ob curationis metum, & ob calorem eius partis naturalem, qui ad diducendum confert: & quod cuneum latabi non patitur. deinde funium capita, haec quidem a priori parte, illa vero aposteriori super caput ad axem adducenda, media item habena sub ala inter cuneum & humerum danda est, vel ut alijs placuit inter cuneum & latera, eiusque capita ab exteriori parte attrahenaa. Ipsi autem humero Charche sius laqueus,vel alius aequaliter extendens, inliciendus non qua laceratus est,
ne quum neruosus sit, si adstringatur, doleat: sed supra vel infra. pitrique superiorem regionem anteponunt tanquam magis idoneam, quod proxime ad articulum accedat, sed locus hic ad curationem minus accommodatur, pro-vohibet enim rectum impulsum. Sub musculo igitur deligandum censemus, dcob hanc causam, & propterea quod locus, qui iuxta adstringitur, aegre laxatur, quae vero mediocri interiecto spacio attrahuntur, facile sequuntur. Expedit autem,ut laqueus mollius insidat, humerum lana obuoluere, deinde laqueum iniicere:tubercula enim cubito subiecta prohibent,quo minus laqueus sub extenaentium vi deorsum labatur. his ita constitutis laquei capita deorsum demissa e regione ad axis clauum alliganda sunt, vel circa ipsum obuoluta, vel nodo inter se deuincta. magis autem ad rem pertinent, ubi inter se alligata clauo circumponuntur, tunc siquidem opus suum firmius praestant. necesse autem est,uel continere.&seu ab inferiori, seu a superiori parte ex- tendere, vel per organi axes in diuersa contendere. Abunde vi adhibita, primum conuenit impellere, per duplicem habenam extrahendo: & eodem, quo
extrahimus, momento cubitum altera manu ab exteriori parte in interiorem agere, intentione adhuc manente: tum hac xqmissa laxataque manibus
sursum compellere. At si caput humeri in priorem partem moueatur, hominem supinum collocamus: pronum, si in posteriorem. cuneoque omisso, medium duplicatae habenae lana inuolutum sub alam demittimus,capitaque eius supra caput adducimus, non e regione humeri vitiati, sed versus contrariam partem, homine resupinato, si in priorem partem articulus exciderit. Quaesita autem causa est,quamobrem id fiat. Pasicrates quidem id propterea fieri di- 40xit, ne humerus detineatur habena e regione sursum versus attracta : recentiores non ea de causa,capita oblique ducenda esse dixerunt, sed, ne corpora, quibus ala continetur, compressa lati scapularum ossis sinum impleant: no bis vero cum omnibus conuenit, capital oblique danda esse ad contrariae partis ligna, quibus axis continetur. Rursus autem humero Charchestis laqueus inijciatur,vel alius, qui aequaliter extendat eiusque capita deorsum ad axem, qui a pedibus est, demittantur, ut vel retinaculis adhibitis ab inferio- ri parte
558쪽
1 ri parte intendamus, vel si placeat in diuersa contendamus. Conuenit autem impulsus, quemadmodum supra declarauimus manibus praecipue adducendo, comprimendoque. Similiter autem,ubi humeri caput in posteriorem par tem moueatur, homine prono eadem moliri conuenit, quae, ubi in priorem venit, tradita sunt. At ubi satis extenderimus,manibus premere, & adducere,& sursum compellere necessarium est. A Cuneus. B Funium capita ad axem supra caput adducta. C Habena media inter cuneum & humerum data.
D Charchesius laqueus humero iniectus. E Laquei capita ad axem, qui a pedibus
560쪽
i De humero luxato comminutoque.
Tonnunquam accidit, ut prolapso humero fractura quoq; adiiciatur mel N bro medio comminuto,in quo casu recondere articulum oportet, & fractura coponere. quod ad reponendu pertinet retinaculo uti expedit,& a superiori parte extendere: quod ad fractura, similiter uti retinaculo, & ab inferiori parte attrahere. sed ante restituere quod prolapsum est oportet: deinde,quod fractum. Ergo, ubi volumus,quod prolapsum est condere, cuneum in alam indimus,capitaque inium super caput attrahimus,ac mediam habena inter cuneum & humerum demittimus, cuius capita ab exteriori parte procedant tumio infra cuneum ac super fracturam charchesium laqueum inij cimus, eiusque capita deorsum ad ligna, quae axem sustinent ad retinendum, alligamus: sed su-nium capita ad axem,qui super caput est vincimus, ut eo conuerso & coxineamus,& a superiori parte e tendamus. Neruis abunde intentis per conuenientem impulsum articulum restituimus. quo facto laquei capita super caput data, retinacula fiunt, & alter laqueus aequaliter extendens, cuiusmodi charchesius est, humero iniicitur cuius capita demisia ad axem,qui a pedibus est,uinciuntur,ut & retinendo,& a superiori parto extendendo vis adhibeatur. neq; nunc est, quod timeamus, ne fractura ab inferiori parte attracta repositus articulus excidat. siquidem, cum a superiori parte tam a cuneo, quam a superiori laqueo 2o retineatur. Vi satis adhibita fracturam manibus componimus, quemadmo
dum stepius indicauimus. Quod si humeri caput in priorem vel posteriorem
partem venerit, ubi restituitur, easdem animaduersones desiderat. hactenus de humeri capitζ. De cubito.
CVbito in illas tres partes elapso in quas ubi venit,brachiu curuum est, neque extenditur, interiorem exteriorem & posteriorem homo super organum resupinetur, quo commode figurato charchesius laqueus vel alius arqualiter intendens humero circundetur,cuius capita,ut retinacula sint,sursum super caput vinciantur,brachio aute in vicinia manus laqueus ini j ciatur, qui in 3 Q aequaliter extenssat,puta Attolles, Chiastus aut Nauticus, cuius capita sursum
adducta ad ligna quibus axis continetur, religetur, utrumque scilicet ad id, ad quod spectat e regione sic, ut cubitus cum humero ad rectum angulum figuretur . tum duplicatae habenae, seu latet fasci e medium ad brachium detur iuxta cubiti iuncturam,cuius capita ad axem, qui a pedibus est vinciatur. Datis igitur capitibus laquei, ad superiora, duplicatae habenae, ad inferiora, binisq; axibus uno super caput, altero iuxta pedes collocato, vim adhibebimus, vel continendo,& a superiori,vel inferiori parte attrahendo, vel in diuersa ducendo: eaq; ratione impellemus, quae repone do articulo idonea sit. ubi in interiorem
vel exteriorem partem conuertatur,adducemus: ubi in posteriore,extrahemus.
ἄψ Quod si in priore partem articulus elabatur, in quo casu curuari extetum brachium nequit,homo supinus iaceat in vitiatam partem inclinatus, brachio super scamnum extento charchessius laqueus humero ini j ciatur, cuius capita super caput procedat. extremo ite brachio in vicinia manus alius detur laqueus, qui aequaliter exledat, cuius capita deorsum attrahantur,item eadem vis adli1 beatur,nempe retinaculis,& intentione a parte inferiora. Equidem satius duco in d1uersa contendere nam hoc ad articulu reponedum efficacius est, quam si ab inferiori parte solummodo extendamus. oportet autem, quum abunde eX-
