Sylloge opervm minorvm praestantiorvm ad artem obstetriciam spectantivm : qvam cvravit atqve edidit, et indicibvs necessariis avxit

발행: 1795년

분량: 679페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

vferum impraegnatum disen fibus. 5os

NooRTwYCR, '' verum de aucto iam per aliquot menses utero loquitur, uti ex lioc loco. satis apparet. Cum tamen de prinins conceptionis temporibus nobis sermo sit, et v biouulum uterum intrauit, longe aliter res comparata est. Quando igitur Ouulum omnia huius caui puncta tangeret, ii cestario in omnes eius angulos 3. 3.) descendere, si- niuique siguram suam mutare deberet, adeoque ineuitabilem incurreret ruinam et certissime destrueretur, cuinaequali nisu in uterum agere nequeat, et quod angulare corpus compressioni tanto minus resistit, quantum a sphaerica figura recedit. Ouulum quoque ceruicis cauitatem

non intrat, sed potius in liquore seminali vel alio lymphatico, primis in utero conceptionis periodis, libere fluctuat, uti postea ulterius notandum erit. Neque etiam, volumine quodammodo auctum, Quum tam arcte connectitur superficiei internae vieri , ut illam hermetice quasi obsignet, uti vult laudatus Pugos, sed laxius tantum, percellulositatem quandam, . aut, si mauis, per villosam illam substantiam, quam in chorio, sic et in tunica, uteri

internam superficiem inuestiente, quae membrana decidua seu caduca auctoribus audit, conspicimus. Adeo ut nedum placenta ipsi immediate utero accrescat, eiusque vas in illum implantentur sed interiecta chorii lamella e terna cum utero coalescat. Facillime tamen separatur nexus ille chorii cum superficie matricis, excepto illo loco, cui placenta adhaeret, ubi cohaesio firmior paullo esse so

b. De uter gr. 8 r.

c. Cervicis etenim cauitas ante finem tertii mensis vix mu-' latur, notante RoEDERE ROArt. Obst. 68. d. 'Noon T vcK de: vi. gr. p. II. ROEDERERO: l. e. TO. e. Vid. RIOLANT Op. anat. p. Ipa. NooRΥwYCK j. I 6. P. I q. et inter recentivismos

xum inter utexi et plaeentae unissa declarare maxime laboratiit. Contrariam autem uter liteMON .RO, DONALΥ et ALEX AN

522쪽

iet. x Si igitur et membranae oui cum suo liquore non 'immediate uterum tangunt, sed mediantibus villis tenuis. simis paucissimisque vasis minoribus, nullum amplius restat dubium, foetum cum ouulo suo insufficientem esse causam extensionis uteri grauidi, siue eo tempore illud consideres, quo prima sui incrementa capit, vel ubi notabile iamiam adeptum augmentum, laetum fere perfectum

sistit.

minorum in fluxus diseusionis causa.

Cum itaque oui et matricis nulla est virium mutua proin portio, nulla actionis et reactionis aequalitas, foetum, inbuo contentUm, uterum nullo modo expandere posse videtur, nisi alia simul in auxilium vocetur adiuuans causa, in foetum , uterumque simul agens. Eam litiniorum

influxum esse, verissimum est, id quod iam perspiciens

venerabilis noster Cous', qui hac de re, pro more suo, satis succincte exponit, ubi mulier, inquiens, Uters gerit, paullativi a toto corpore fangtiis tu uteros defertur, et in orbem id, quod in utero est, circumsistens ipsum auget. μQuem etiam sequuntur omnis aetatis scriptores. Vterus quippe post congressum foecundum, ob assiuxum humorum largiorem iii olei usto maior, ac substantia eius crastfor, et sacies interna, primis a conceptione diebus villosa apparet. Foeminas etiam puberes statis periodis menstruum excernere sanguinem, quis est, qui ignorat ' Qui tamen sanguita, in grauidis retentus, in nobiliores longe usus inpendituri, scilicet in nutritionem embryonis, et distensionem matricis. In omni igitur grauiditate, secundum naturae legem, menstrua plane cessant, quod tertio plerumque mense accidit. V Fluunt quidem et pruran ac secundo,

523쪽

vtertim impraegnatum diisendentibus. sorsecyndo, verum tamen non in largiori ita copia, uti alias, sed quod non omnis ille sanguis ad foetus incrementum et uteri dilatationem consumi potest. Fluxus etiam ille, alias ex ipsa uteri cauitate stillans, ' orificio uteri in grauidis craacte clauso, non nisi ex vaginae vasis proficiscitur. Cum vero sanguis certis temporibus in utero accumulatus, i ibidemque foras profundi assuetus, continuo huc accedit, neoque tamen exitum inuenit, distendit necessario uteri vasa,.quae huic extensioni iam adaptata, eamque perpes, sunt

pluries, irruensi sanguini facile cedunt, , et in incredibilem capacitatem sese ampliari patiuntur, adeo ut ex capil-

Num merus spongiae in sar tvmεt. Refertissima igitur sanguine sunt Vasa uterina, adeo,

ut omnis fere latex purpureus liuc inuitatus ruat, matricem tumefaciendo. Variae tamen sunt auctorum opinio-

nes, qua ratione, quoue modo haec accidat immensa uteri, humorum influxu absoluta distensio. Non modo ii enim sanguinem in vasis circumeuntem deprehenderunt

i ii. Cons de 'hae re inprimis Phaec circa partum inpr. adeo Wilvs Low Exposit. anatona. de ruUere, ut emulentium ampli- la striticture dii Corps hiamain plitudinem, vel veniae carιae aut

t utpote probabilissilua menstrui anat. aniniadv. 26. p. 48. Ea-i fluxus causa, cs. SIΜSON Sy muliere, quatuor meri. I stem os the Womb. p. IO- sibus grauida, pennam ansem. In genere de hae vaso- rinam capientia conspexit MoN-l Tum mutatione eL HALLERI Ro Medie. Euays Tom. II.

524쪽

anatomici, sed cryptas atque sinus detexerunt in utero, in quos deponitur, usque dum, circulationis lege, in vasa resorbetur, qui saepius sat capaces, vi digiti apicem admittant, intra uterum et placentam amplissimos efforinanthiatus. ' Vterum deinde totum quantumcunque ConteXtueelluloso, vasis intertexto, conflatum esse, supra monuimus T. Hinc cum spongia egregie illum comparauit primus omnium V EsLINGIVs, ' deinde GRA AFius, quam porro parallelam ambabus amplexi sunt manibiis recentiores omnes utpote probatam et naturae rei explicari.

dae Optime conuenientem. Quanto plus itaque sanguinis fugit uterus, tanto magis abinde turget; ultimis ergo ge- sationis temporibus , ubi maximum consecutus est ambitum, sanguine stipatissimus erit, unde MAURICE AU recti Lsime pronunciat: Θιο partitilpropior es mulier , eo periculosor uteri haemorrhagia. De cuius rei veritate optime nos conuincunt sanguinis inundationes et diluuia prope dicenda, quibus praegnantes foeminae, quarto quislO-ve inense abortientes diffluunt. Vtrum, penis instar, riget uterus. V dii procul ab his, a berrant, qui utori , humorum Opedissensionem iisdem euenire legibus postulant, ac membri virilis erectio. Cuius tensionem seri scii nus, dum sanguis refluus, in progressu suo impeditus, in eius corpora

caueris

o. In Syntagm. anat. Cap.

VII. p. 73-

. D de mulier. organ. C. VIII. P. I Oq. Z q. Cons. UAN S IRTEN. Omment. Tom. IV. g. I 28 . r. Traite des ilialadies dessetnmes grosses Tom. I. Liv. I. Chap. 2I. p. IS9 et tensionem aeque ac crassitiei ii uteri grauidi omnem solimi- modo a sanguine dependere etiam statuit, et ideo assertiit Cl.

ISN aer , quia subducto satagiti-nie, pondus uteri grauidi noli multo maliis deprehenditur. Vid. Eius Explicat. uteri praegnant. Londini edita.

525쪽

cauernosa effunditur, eorumque cellulas replet. Hanc ita celebrari erectionem certum est, licet causa non adeo ctridens sit, quae sanguinis refluxum impedit. Idem accurate in utero contingere ratio suadet. Sanguis a foetus nutri- a tione residuus, in placenta collectus, et utero denique red- a ditus in venis praecipue accumulatur, etsi non facile suerit ostendete, quo mechanico modo foetus in utero pra a sentia sanguinem, de eius visceris venis rediturum, more- I tur. Compages deinde matricis spongioso . eellulosa huic penis constructioni simillima est, et sanguini recipiendo accommodatissima. Riget ita qua uterus et penis instar 'ia tenditur, licet id in hoc momentaneum seu periodicum' i magis sit, quod in illo perennat per omnem grauiditatem. 'it Quae optime dilucidatur analogia mutationibus, quae coitu in clitoride, nymphis, ipsaque vagina obtinent, easque' a partes rigidas fieri ostendunt, inprimis autem rigiditate tu-

barum Fallopianarum, utero continuarum, eiuSdemques abricae, quippe quae in oestro venereo eriguntur, earum. que fimbriatae extremitates crispantur, adeo, ut, Ouariisi arctissime sese applicando, eadem amplectantur, OUulum-ν que decerptum in canalem suum vigeant, quo tameni praestito munere collabescunt, qstare nou eodem modo

Cel. Pugos adfert, augmentum matricis, ab humorum ubertate huc delata, per hydraulicas leges explicare flura dens. ' Omnibus momentis humores nutrititios ad noui viam efformandum hominem deferri, eosque ea quanti

as late non reuehi, quali assivunt; hinc semper aliquid retineri. Quamquam autem liquor ille relictus, cum hoc,

ia s. Cons. HALLURI Phys. SWIETEN Comment. loc. cit. Tom. VIII. Lib. XIX. p. 4O . t. Quae sunt verba van M. Labr. cit. pag. 27.

526쪽

in ouulo simul contento, primo grauiditatis tempore, di midium scrupuli vix aequet, vii a sitim it Cl. auelor, longe maiorem tamen virtutem in uterum distendendum eX-

serere inde probat, quod haec humorum exigua quantitas fulcitur et propellitur alia sanguinis columna a tergo ad Ueniente, quae, si decem librarum ponderis esset, eandem virtutem, impulsui huic aequalem, decem librarum scilicet exercere debere paucissimam hanc, in ovulum conge. sam, humorum quantitatem; ideoque decem vel duodecim liquoris in ovo deprehendendi guttas. suffultae et protusae per columnam insequentium proxime humorum triginta librarum ponderis, huic impulsui aequipollentem ossicacitatem possidere, computo grandescente sue progrediente, concludit, quae vis dilatandae matrici omnino sussiciat. Optandum vero esset, hanc politam acutissimi ingenii Auctoris theoriam in uniuersum stare posse. Humores continuo ad ovulum derivari, quando illud cum

utero cohaeret, nemo insciatur, contrarium autem obtinet, quando illud, dum radiculas suas in matricem non. dum dimisit, contentis, in uteri sinu, humoribus lymphaticis libere innatat g. ia . . Nullae etenim tunc dantur viae, quarum medio fluida ad ovum pertingero queant, nisi vasa bibula, in omni eius ambitu, et inpri-inis pedunculo ab ovariis auulso, inuenienda, quae tamen non nisi subtilissimas spermatis particulas sugunt, etptimis diebus in tenelli embryonis nutrimentum conUe tunt. Neque etiam uteriis, nec foetus, primo grauiditatis mense notabile incrementum capiunt. Humores igitur in utrumque derivati eadem redibunt quantitate, vel parum saltim retinebitur. ponamus tamen, et uteri et embryonis incrementum hac lege coi tingere, vigeses

embryone magis incresceret uterus, cum humorum riuulus vigeses maior est ad uterum, quam quidem ad ovum; matricis namque vasa vigecuplo sacile capaciora erunt, et

x. Vid. HALLEEI phys. l. saepe eitauit, tabulae Bian. s. Pag. qO3. cf. etiam, quas chiariae.

527쪽

Dterum impraegnatum disendentibas. si Inumero vigesies frequentiora, quam foetus vasa. quorum, praeter arterias umbilicales cluas, venamque unicam, prorsus nulla dantur. Quid itaque dicendum de virtute sanguinis in vasa haec irruentis, nonne igitur eadem in uterum vigeses maior esse debet, ac in ovum y In immei, sum ideo augeretur uterus, sine eo, ut Ouum eius exten- sonem sequi posset, multoque capacius pro foetu comis prehendendo foret matricis cauum; id quod minime ita se trabet, uterus potius eum tantum in modUm augetur, uti eaedem inutationes in foetu, membranis et aquis eueniunt. ν Effectus certissimus est, alia tamen subesse debet aptior causa, quam Cl. auetor profert. Reci isti me igitur Perillustris Van SM IEI EN, physicae et mechanicae regulas ad omnes in corpore contingentes mutationes applicari non posse, et longe aliter se habere rem animatam ac ina. nimata.

Naud multum disseruiit ab his, quae Cel ROEDERER,' et, qui eum presso sequitur pede, HENC RELprofert 'Omnium optime' hanc expediri dissicultatem, simplicissima quippe facillimaque via, aequalem humorem,l vii in matricem, sic in ovum influxum as umendo, senisi tientes. Adeo enim impediri, ne ouum crescens collida-ltur et rumpatur, sic autem otium distendere uterum, quodl minus res flens pars cedit, quam uterum autumant. Dul bius tamen haereo, num hianaorum, ad utramque hanc partem accessus, aequalis praedicari queat, quippe cum, prod uerso grauiditatis stadio, semper tamen plus fluidi assivit

et fouetur in v tero, ac in foetu cum suis accessoriis. Dis versissima certe vasorum uteri et foetus diameter s. 13.

528쪽

eam hypothesii haud ita probabilem reddunt. Porro

etiam omnis ille sanguis, qui alias calamentorum titulo profusus fuit, nunc retentus, in uteri distetisionem cedit; embryo enim ne minimum quidem, praeter succum gelatinosum subtilissimum abinde accipit, quem per villos suos fugit, antequam placenta et umbilicatis funis sol matus est. Ea igitur est proportio sui dorum, ouum virum. que extendentium, ut liaec longe superior stilla, quae tamen posterior, necessitatis lege, fortior esse, et resueti. tiam ab utero oblatam superare deberet. Nisi igitur hoe

sequi librium restringere velu, ratione voluminis oui et matricis inuicem habita, adeo, ut haec, ob maiorem capacitatem, plus sibi humorum vindicet, ac illud, ambitus longe circumscriptioris, nullum sane deprehendes aequilibrium. Quod si feceris virium tolles proportionem, et

causa, uteri distensionem essiciens, .magis obscurata, minime dilucidabitur. Abortus certe, secundo tertioue graviditatis mense, ut plurimum obseruandi, ' inaequalis huius circuli et influxus rationem reddeme valent Optimam. Quod si tamen sub gestationis finem maxime aequalem appellare volueris hunc influxum, in eius principium prosecto non cadit, tanto magis hic desiderandus, quod tunc uteri resistentia fortior et vis agens debilior est. f. 13. Nam uterus increscit uti fumor

Tali fere ratione uterum augeri et succrescere quali tumores in aliis corporis nostri partibus enati auctor est Cl. DE VENTER. Sed dubito sane, num haec theoria uteri praegnantis expansioni declarandae respondeat, duna longe alio est rerum facies praeter naturam et cum par tium

c. Cons. v. SWIETEN COm- e. Observat. importantes sirment. l. c. J. I 294. le iii alui et des Accotichein. pari.

529쪽

- vfertim impraegnatum distendentibus. 313'

tium quarumdam destruelione in humano corpore conisu- gentium, ac earum, 'Uae secundum naturae leges, semper et ubique eadem ratione eueniunt, cumque id qiuod plerumque fit, naturali quam maxime consentaneum est. ἔTumores enim, in quadam parte conspicui, augentur quidem et eleuantur humoribus illuc affluentibus, verunt

obsit uctionem semper supponunt, breui etiam, oborta inflammatione in resolutionem, scirrhum, aut suppurationem vel denique destructionem gangraenosam abeunt; uterus contra per longum satis temporis interuallum, huic extensioni, et incredibili sere mutationi perferendae par est, sine eo, vi labem exinde sibi contrahat, verum potius, repetitis crebro vicibus, eidem muneri exequendo idoneus persistit. Sanguinis porro circuitus, in tumoribus plane suffaminatus, per uterum non, nisi lentus existit. S Omnia igitur, quae Cl. DEVENTER , pro flabilienda viterius sententia, adfert, exemplo Enteroceles, Sarcoceles etc. ut aliena et huic rei explicandae non ido. nea relinquimui.

Ad aliam nune me consero huius dilatat onis caua sim, quae eo maiorem meretur attentionem, quum mulis tum veritatis concernit. Liquor scilicet est alianius, cuius amplissimus, in omni grauiditate, usus ad matricis quoque diductionem efficiendam commode extendi potest. Mul. tiplici enim ratione, quam qualitate, tam quantitate, sese commendat. Quas tamen lites in praesenti nostras non

530쪽

facimus, de eius indole, ortuque ventilatas, sed eam mo- ldo paucis perpendamus quaestionem, an aquae illae ute- irum distendere valent. A primo statini conceptionis momento uteri cauitatem , liquore spei malico roridam esse, ratio suadet et experientia. Idem animaduertit RVYSCHIVs, uterum in femina, post coitum foecundum 'trucidata, dissecans. In paucis diebus grauida nil nisi ii ibidum quid apparuit, ' breui autem post, cauum illud lympha suffertum occurrit, cui libere ovum innatat. Licet autem id non sit verus liquor amnii, qui breui post impraegnationem uterum inundat, neque eius, deinde pronati, scaturigo, dum nullo mo- tu cum vero liquore amnii communicat, attamen certo et praesertim, quo nos accipim is, respectu eandem praestat utilitatem. Uti enim genuinus et proprie sic appellandus liquor amnii, in vescula, ouum ambiente, contentus, et cum ipso demum ouo in uterum depositus , tenerrimam foetus texturam ab omni iniuria et intempestiuis uteri contractionibus immunem praestat, sic etiam, dum accumulatur et ratione quantitatis increscit, maius spatium quaerendo, eundem ampliare poterit, licet hoc viaice, et nisi aliae simul concurrant causae , praestare nequeat, utut sentit CYPRIANvs. Egregie tamen hunc expansuum exserit usum in ipso partu, ubi orificium uteri mirifice et felicissime, ab imminente eius vesica emollitur , et ad iustam denique proportionem, foetui transeundo adaptatam, ampliatur. mg. IT,

h. Aditer r. anatolii. Dec. I. Vid. MANARTI Biblioth. anat. Cap. I. pag. 3. Tom. I. pag. 738. i. Idem Thes. VI. No. l. Epistol. de foetu tubario l

SEARCH

MENU NAVIGATION