Dissertatio medico-chirurgica inauguralis de phlebotome ...

발행: 1722년

분량: 27페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

dilatando, vel de novo aliud infligendo ut sanguis rite prodeat, quo error Corrigitur.

I s. Alterum quod vulgare, Zc haud magni etiam momenti hic obvenit, esst quum pertus a vena, sanguine jam effluente, oritur subito tumor quidam lividus, tensus admet dum, pressioni digitorum tamen cedens ic sese juXta aperturam manifestans, Thrombus audit Chirurgis a voce graeca θρομεωgrum esco: unde dicitur quod sit effusio sanguinis jam grumescentis inter venam Sc cutim, in tunica cellulosa dispersi, in eo ab Ecchymosi, de qua mox, differens, quod subito tumorem faciat sanguine effuso, dum in altero casu lente subter cutim diffundatur, dein quod satis cito iterum dispa

reat.

16. Causa hujus mali esse solet , quod orificium venae & apertura cutis respectu venae non satis magna sint, qUare sanguis eX vena prorumpens viam satis patulam qua foras transeat non inveniens sub cute magna vi effunditur , & augetur , illud fere semper sit dum ligamentum II οι.) nimis constriinim sit ; idem contingitqUando apertura cutis id venae sibi non respondeant, dum una sit superior altera, ita ut sanguinis liberior effluxus prohibeatur, cui stepe obnoXii sunt ejusmodi Chirurgi qui venam jam jam incituri, cutim, pollice suo firmatam, deorsum trahunt, quae iterum sibi relicta pos factam incisionem retro

tracta natUraliter aperturam venor militum OCCludit, Unde

thrombus oritis r. Ergo omne id quod liberum sanguinis effluXum prohibet, causa hujus Symplomatis esse potest. Simulac hoc apparet vinculum nimis arcte constrictum si sit, i ico solvatur, quo neglecto tumor increscit, sed soluto vix adeo adaugetur si vero aliqua sanguinis quantitas emittenda adhuc sit , effluat prout velit vel possit, quandoque enim in initio, quandoque ad finem hujus actionis accidere solet quo facto, mantili aqua frigida madefacto, locum intumescentem comprimito per eXiguum temporis spatium, quo plerumque maXimam partem minuitur vel evanescit intumescentia haec. si autem nondum penitus disparuerit, splenium aceto vini vel alio quodam adstringente vel refrigerante B in-

12쪽

io DIS ERTATIO MEDICO - CHIRURGICA

intinctum adplicito, dc fascia obligato ut prius . tuncque eL fusus hic sanguis a resorbentibus vasis absorberi videtur , ita ut postridie vestigium viX reliquerit , nee plura mala

patret. Si vero infiinim vulnus Cutis venaeque satis magnum sit, eorumque orificia persecte quadrent, raro si unquam hoc Symploma videre licet. I7. Haec est vulgaris plurimorum Autorum Τhrombi descriptio, hae ejus caudae, haec curatio : Mihi tamen cum aliis stat sententia, huncce adsectum, thrombum falso qua doque dici, dc describi extravasatum grumescentem sanguinem , Cum re vera sit ipsius venae disiectae tunicarum i Natarum eXtensio, ab appulsu sanguinis violento per datam portam sum cienter emuere non potentis, producta, unde Citissima ad locum illum ubi transitus versus cor vinculo denegatus est fit sanguinis collectio, quae venae later adi stendit dc tumorem lividum, vaicosum forte dicendum parit, quod multis Phaenomenis & rrationibus me probare dc confirmare posse existimo.

Ι 8. Huic proxime accedit aliud Symploma Venae sectioni frequentissime superveniens, Q. Ecchymosis Vel Ecchymoma,

quod ab effundo de sanguis deductiim, nihil aliud

designat quam, sanguinis effusionem sub cute ex vasis laesis Cum livore dc aliquando nigredine ; unde ejus Definitio dc Diagno sis facile petenda. I9. Producitur plerumque quando cutis labia deligando, ad se invicem quidem applicata, sed venae ipsius non adeo Rocurate ob thurata sunt, hinc sanguis huc propulsus dc viam sibi quaerens per rimulam apertam qua data porta eXit, dc quia

Per cutim tranare nequit, sub ea accumulatur, locumque

illum livido colore tingit. aliquando etiam fieri solet, quia deligatae partes nimis cito moveantur, Venae labiis nondum consolidatis, dum labia cutis utcunque Clausa sint. 2o. Symploma hocce a qualibet causa productum, haud

magni momenti aestimari solet, quia plerumque sua sponte si non nimis magnum sit) resolvitur, sin Majus, emplastro quodam resolvente dissipatur, vel si resolvendo non est, emplastro veὲ cataplesinate emolliente di maturante ad suppura

13쪽

purarionem promoveri debet, depurato ulcere epyloticis consolidari atque ad sanitatem perduci. 21. Majoris moliminis δc discriminis merito habetur, quando Chirurgus venam secando simul arteriam subjectam vel vicinam laeserit , quod binis modis fieri solet, dc De quens est in Basilicae in brachio Venae sectione. α. Quando arteriae tunica exterior scalpelli acie laeditur Zc discinditur parum, reliquis tunicis integris manentibus. c. ubi arteria perforatur penitus. In priori casu α) haecce Contingunt : Sanguis minorem in Circuitu resistentiam ibidem inveniens, dc perpetuo in hunc locum arietan S, arteriae tunicas distendit dc tumorem ampullosum format, qui nihil aliud est quam saccus arteriosus Cruore plenus. Aneurisma dicitur, quod Graecis dilatationem in genere, Medicis vero dc Chirurgis speciatim arteriae denotat. Hujus Diagnosis proprie est: Tumor mollis, pulsans tam fortiter aliquando ut Celeb. Hildanus se casum quendam vidisse reserat, in quo haecce pulsatio talis erat ut pulvillos δc fascias Circumpositas in altum protruderet quo major vero tumor sit eo minor pulsatio dc contra ; imo pulsum quandoque in ma- Nimis Aneurismatibus sane desisse testantur nonnulli: lente inerescens, nonnunquam indolens, Calens, Colore rubello vel etiam subcaerulescente splendens, Compressum evanes-Cens, iterumque laXatum in pristinum statum redeuns, dc 'saCCum Cartilagineum aliquando, i s ante Egregio . Pareo

Doctissimo Viro Pagyn formans: quae omnia phaenomena huic affectui uno momento non superveniunt, sed eo magis accrescunt prout Arteriae tunicae debiliores , sanguinis impetus. Velocior ic vis vitalis fortior fuerint: inprimis si Chirurgus Vitium perpetratum eo quo Committebat tempore non animadverterit, quod lassii ut plurimum a perito eXplorari potest, si inter secandum cultelli aciem, quae tantum venae Cavitatem penetrare debet, in corpus quoddam durius dc magis resistens irruere sentiat. 22. In altero casu 21. c.) alia sequuntur phaenomena, quando sic. arteriae tunicae penitus perforatae sunt, quod ex B a Ve-

14쪽

. Vehementissimo sanguinis effuXu saltuatim prodeuias statim patet , dc signum diagnosticum hujus erroris est, cujus causaeuilibet manifesta est, hic essiuXus difficile admodum cohibeatur, dc plerumque ingentem eXtra Vasa effusi Cuoris quantitatem in locis vicinis subcutaneis colligi essicit, praesertim

quando arteriae apertura una Cum Cutis orificio non exactissime obturatur, haecce collectio perpetuo accres en, tumorem praeternaturalem facit, qui Aneurisma spurium audit, Sca priori a. i) hisce dignoscitur δc definitur , quod sit Tumor mollis, Cito apparens ec increscens, lividus , viX vel nullomodo pulsans. 23. Bina haecce mala 2I. 22. diversimode tractanda dccipissime periculosissima Patienti, Chirurgo dissicillima superatu sunt ; quare Verissimum est A. Corn. Ces essatum Mittere sanguinem cum sit expeditiqsimum usum habenti, ignaro tamen dissicillimum est, juncta enim es inquit Vena artoriis. Prioris sic. Aneurismatis veri 2I.) indicatio hisce absolvitur. Simulac Chirurgus laesam este arteriam animadverterit , omnem Curam adhibere debet statim , ut majorem arteriae dilatationem prohibeat, praesentem tollat, quod si splenia, fasciasque tam arcte constringendo ut arteriae tunicae impulsui sanguinis perpetuo hic allabentis, dc arietantis, restis stendo aptae sint, nec ullo modo ultra debitum tonum eXten' di queant: quod si hisce superari nequeat, adplicetur adstringens quoddam Emplastrum arteriae fibras corroborans de confortans variis modis formatum dc. ab Autoribus compositum, licet hoc non tantum quantum vulgo sibi imaginanturi praestet, adponantur tunc penicilli eX linteo aliave quadam materia molli, saepius duplicato , hisce superimponatur .lamina plumbea, omniaque simul fascia satis fortiter constringantur, ut sensim sensimque tumor comprimatur, tam diu continuando dc pro tumoris diminutione arctius constringendo, donec omnino dispareat; Adhibitis interim reliquis adminiculis tam internis quam eXternis. ideoque Victus constet

cibis tenuissimis, eupeptis, farinosis, lacteis, fructibus horaeis, jure carnium, oleribus mollissimis. dc similibus parum

15쪽

consortantibus; corporis oc animi quies concilietur. V. S. licet hic adeo pernitiosa fuit in alia parte omnino repetatUr, cui subjungantur Enemata laxantia, & si vires aegri permittant purgantia, ut eo modo impetus & copia humorum diminuatur & revellatur, quod mirum levamen praebet; Vasa quippe nostri corporis simul ac quodam in loco inaniri coeperint, humores aliis in locis colligendos vel Collectos, minorem hic resistentiam patientes ad se allicitant & revellunt, sicque circulationem interpellatam egregie restituunt. Haecce Medendi Methodus cum levissima sit, licet raro adsectum hunc integre tollat , prius dc diu semper tentanda , quod quandoque si casus sit recens nec tumor adeo magnils omnibus hisce rite observatis feliciter absolvitur; uti Magnus ibi danus in ob ervationibus suis Centur. III. Observ experimento suo hoc probat, qui tumorem Aneurismaticum ovum anserinum magnitudine adsequantem hisce fanasse se refert ;cui similem casum tradit Celeb. N. Tu ius Lib. IV. ObserU. II. Contra egregius Pareus sinistrum curationis hujus successum candide fatetur Lib. VII. Cap. 3

2 . Si omnibus hisce parum vel nihil in superando hoc

dissicillimo malo promoveatur, alio modo curatio instituenda dc peragenda est. licet enim hujusmodi aneurisma sine magna noXa per multos annos gestari possit, quum tamen periculi plenum sit , ne quandoque Vi quadam CX terna rumpatur tumor , vel inscitia cujusdam Chirurgi aegro Curationem Promittentis, aperiatur, quod plerumque letali haemorrha-gia aegri luere debent, cujus notabilem Casum habet modo laudatus Pareus) ad ipsam Operationem sic. arteriae ipsius , ope fi lamenti, restrictionem accedendum. 2s. Verum antequam Operationem hanc aggrediamur, bene attendendum; num arteria, in qua Aneurisma haeret, illi loco solum prospiciat, num vero plures habeat trunc OS Comites,

qui, hac deleta, de inim illum supplere valcant 2 si itaque solitaria sit, Operatio nullo modo instituenda, quia Omnes illae partes quae ab hacce arteria dependent statim sphace loret marasmo corripientur di labor in damno erit. v. g. si quas

16쪽

i DISSERTATIO MEDICO - CHIRURGICA

Arteriam brachialem supra Cubitum, vel curalem supra genu filo constringere Consolidare vellet, manus pedisque extremas partes prae inopia nutrimenti & caloris perderet. in tali casu tumor ferri debet, adhibitis Continue externis comprimentibus antea nominatis adminiculis. 26. Hoc bene animadverio : ipsa operatio sequenti modo absolvenda. Applicetur primo, ne forte, improvisa supe veniat haemorrhagia , Vinculum , quod parti Circumducatur, applicata prius Charta Crassii, spleniis linteis, supra locum adsectum ubi arteria solitaria, comprimi facile potest, Constringitur hocce Uinculum laXe, ut interposito bacillo Tour- nequet) sensim magis magisque illud contorquendo , arteria Comprimatur ut, sanguinis effuXus pro lubitu arceri, sisti&laxari possit. Loco hoc a famulo per Tournequet sic Compresso, incidatur Cutis eo loci ubi Tumor est, prudenter dc leniter aperiendo donec dilatata arteria sive saccus aneuris,maticus ab integumentis denudatus, integer, nondum incisus, satis Conspicuus appareat in omni sua parte, separetur paululum a vicinis cui adhaeret partibus, immittatur tun C acusCUt Ua Cujus Caudar Cavae trajectum est filum cera obductum subter arteriam usque in latus oppositum & educatur; subducto hoc filo arteria tam arcte constringatur ut penitus Certus sis arteriam licet disiectam infra hanC ligaturam , nullum sanguinem extillare posse ; hoc peracto saccus arteriosus Cultello aperiatur, dc omni contento sanguine penitus depurgetur , tumque locus ille linteis carptis implendus: auferatur Touriaequet & pars bene obligetur, & porro ut vulnus f. a. -tractetur, nisi quod arteriae tunica interior Cscarotico quodam tangi debet, quo excoriari ac facilius Zc breviori tempore consolidari queat. Filum autem eXtra vulnus propendens post Consolidationem arteriae auferatur ; quibus omnibus accurate observatis absolvitur operatio, minime enim opus, imo periculi plenum est, arteriam infra ligaturam penitus discindere, ut quibusdam placet, quia filum abscisiae arteriae alligatum validissima sanguinis perpetuo al-

labentis vi & impulsu a suo loco facile de tradi, sicque leta-

17쪽

Iem saepe haemorrhagiam eXcitare posset, quod aliter nun quam metuendum. Alii volunt arteriam ad inferiorem partem respectu tumoris habito aeque quam ad superiorem filo constringi debere, ne forte propter communionem arteriarum sanguis refluus haemorrhagiam producat, quod facile admitti potest.27. Si vero ex datis 22.) constet arteriam penitus perforatam esse, alio modo procedendum est , omnis quippe opera statim adhibenda qua sanguinis emuXus sistatur & prae- Caveatur Aneurisma spurium . quod artificiosa deligatione aliquando praeveniri potest. ideoque simulac Chirurgo pateat

arteriam vulneratam sanguinem eructare, aegrum sibi tradit quousque syncopen patiatur, si conditiones praesentes hoc permittant, eodemque momento vulnus eXacte Comprimit, de splenia dura complicata imponit, quibus si opus sit lamina quaedam plumbea, alteriusve durioris materi se involuta sit, vel ejus loco applicat globulos eX papyro manducato consectos dc sibi irruicem superimpositos, quibus fasciis firmatis arteria penitus Comprimatur, ita ut nullus CX eat sanguis, pars summae quieti mandetur. Methodus haecce licet optima unico tamen & quidem gravi laborat incommodo, sc. quod fascia nimis fortiter adstricta inflammationem & gangraenam saepe producit, laXata nimis haemorrhagiam non sistit. ad dissicile hoc malum praecavendum dc tamen haemor-Thagiam Compescendam egrestiam iri striam eritiam CXCogitavit

summos quondam Am telaedamensum Chirurgus . Petrus Verdum quale mihi exercitatis us genio, dexterritateque in Chirurgia tracticus longe celeberrimus ADRIANUS VERDUIN Petri situs , cujus summae benevolentiae θ' humanitati plurimum debeo, non solum Communicavit, sed dc probatum successum ad oculum eXhibuit, Cuius ope arteria vulnerata pro lubi comprimi dc laxari potest, reliquis partibus vicinis interim

satis liberis manentibus. Machina haec Constat ex annulo aeneo aut Chalybeo in modum armillae fabrefacto ex binis semicirculis, una parte mediante Cardine se invicem recipientibus, quo aperiri ta claudi potest, alterae extremitases sibi

18쪽

16 DISSERTATIO MEDICO - CHIRURGICA

invicem applicantur ope prominentiae cujusdam usum noduli habentis, quae a foramine quodam alterius semicirculi, cui varia ad augendam diminuendamve capacitatem insculpta sunt, eXcipitur. Per medium alterius semicirculi transit cochlea satis longa, ad cujus finem adnexa haeret lamella quaedam rotunda, quae ope istius Cochleae adduci Vel retro agi potest. Modus applicandi hanc machinam eX dictis satis manifestus est, annulus enim apertus parti laesae, fasciis spleniis que mediocriter circumductae, induitur, nodulo suo Clauditur, sicque vertitur ut cochlea, lamella ad finem instructa, parti vulneratae persecte respondeat , quo faeto & annulo vinculo quodam solummodo firmato ne loco suo eXcidat, obtorquetur Cochlea, hac lamella adducitur & compressionem pro lubitu moderari sic potest Chirurgus . hoc modo circulatio per reliqua loca vicina libera manet, neque Inflammatio , gangraena partis vel similia mala metuenda sunt, dum interim ipsa arteria multo melius occludatur dc sanguinis emuXus sistatur quam per fascias essici possit. Hetec-Ce omnia in illo statu firmiter retinenda sunt eousque doneCarteriae vulnus penitus Consolidatum sit, nec religandum est Vulnus antequam signa quaedam sive pruritus, sive inflammationis sive foetoris, illud necessarium esse indicant, quod

ante tertium vel quartum diem raro Contingit, CUm arteria intra illud tempus in tantum coaluerit ut novus sanguinis CXi

tUS non mCtuatur, solvator prudenter hiCCC apparatus & de

purato vulnere applicetur denUO Ut ante, COChleam paulo .haXius retinendo, quae omnia tam diu continuari debent donec Vulnus penitus Curatum dc cicatrice obductum sit satis forti.

28. Aneurisma spurium s1mili fere ac 26. apparatu indiget, Torcular enim omnino necesse habet, quippe incisa cute sanguini ex arteria liber patet eXitus qui negari debet, iisdem adhibitis ac in Aneurismatis veri operatione cautelis,

ligatur arteria ope sili cera obducti: quidquid enim alii de causticis, adstringentibus, stiplicisve medicamentis vel globulis papyraceis hic jactantur, prudens Chirurgus nunquam his confidei.

19쪽

29. Omnium vero quod V. S. male institutam quandoque subsequitur , funestissimum symptoma, est Nervi, Tendinisve vicini aut subjecti punctura, quae in brachio frequentius & facilius evenire solet, quando vena prope ipsius Cubiti juncturam secatur, ibi enim nervulus quidam in multis hominibus venam transversim supergreditur , qui in obessis tactu vel visu vix manifestus est, contra in emaciatis Chordae adinstar aliquando apparet: hinc Chirurgus imperitus ad haecce nihil attendens facile nervum talem vel dc subjectum laedit, vel si nervi venae propius subjacent ut in eadem junctura dc in metacarpo vel similibus locis idem tendiniaCcidit: cujus cum symptomata cum nervo laeso fere congruant, eademque in utrisque requiruntur remedia, una serie brevitati studens Compi Chendam.

3o. Diagnosis nervi tendinisve laessi ex dira malorum eos Concomitantium syndrome facilis est; aeger quippe in ipso actu vehementissimum dc acutissimum dolorem eX peritur, qui iterum paululum evanescit, verum duodecim horis post, a liquando & tribus , pluribusve diebus redintegratur, non solum in loco vulnerato, sed dc omnibus Vicinis, quae per

ganglioneS ramos cum eo Communicant, usque ad axillas plerumque: ex ipso vulnere saniosus quidam humor extillat. dolor in initio est qbtusus nonnunquam dc UiVUS, aCerbus, molestissimus, sensim latius proserpens, perpetuo inCrescenSCUm Calol C, rubore, tumore, inflammatione late dispersia: hinc febres, insomnia, deliria, Convulsiones, quibus decrescentibus remanet partis istius insensilitas, rigiditas immobilitas. quae omnia eo pejora & Vehementiora, quo nervus major, magis tensus dc laceratus sit, si enim penitus disiectus

est omnia Symplomata mitiora, imo quandoque sere nulla, nisi forte plurimi rami a retrosiliente abscisio trunco ortum suum trahant, qui ulterius insiXi dc contrachi tensionem adaugent, distractionem minitantes, unde dolor acutissimus. 31. Priusquam ad dirissimorum horum malorum Indicationem transeam, haud inutile mihi visum fuit ea paulo altius diducere & manifestius explanare, ne in curandis hisce aliquomo-

20쪽

18 DISSERTATIO MEDICO - CHIRURGICA

do cespitet nus: haud dissicile est, rationem summi dc atrocise simi hujus doloris indagare, cum ipsum sensus organum lae-1um sit: ingens tamen di repantia datur inter nervoS corporis nostri quoad sensum de dolorem, dantur enim plurimi nervi a cerebro oriundi qui, et 11 lete si sint, dolorem vix praebeant, e contra alii quam minime puncti, aut lacerati, vehementissime dolent ; ratio a nervorum situ locatione ut plurimum petenda est. Omnibus enim eXperimentis, quantum novi, liquido patet, dolorem nihil aliud esse quam nervi jam iam rumpendi exten sionem simulac nervus penitus disi nictus est, omnis evanescit dolor: ideoque nervi in nostro Corpore quo plus naturaliter sunt expansi, dc minus flaccidi,. eo dolorem intensiorem faciunt. hinc nervi perio fleo unguibus dc similibus partibus ad siXi, si parum modo laedantur acutissime dolent. Contra alii mollioribus tantum partibus impensi, αlaXi horrentes, sine magno doloris incommodo quotidie Vulnerantur & laeduntur. Constat vero jam ex Anatomicis, nervUm oculis nostris sensibilem, nihil aliud esse quam fasciculum infinitarum sibi illarum, quarum singulae membranulis involutae sunt: adeoque si talis nervus conspicuus tensus dimidiatim abscinditur, quae superest dimidia pars fibrillarum nunc patietur.

Omnem Vim quam antea omnes, nervum hunc ConstitUentes ,

dc a resilientibus sibi illis retra se integrae, magis tenduntur distrahuntur, in quo proprie dolor consistit, remanet augetur, his, illis sibi illis sensim magis rumpentibus. Hinc ratio facile diducitur reviviscentis illius doloris post aliquot horas, diesve, omnia loca vicina in stantis; nervi cnim puncti dilacerati, quando s1bi committuntur, retrahunt se magis magisque, dc vicinos in Consensum trahunt 3 hinc deducenda causa obstructionis, tumoris, inflammationis ingentis dc tam late prorepentis. Membranulae quippe quibus illae fibrillae involutae sunt, cX cerebri involucris Oriun dae, infinitisque vasis, id demonstrante Cl. Ruschio, sanguineis, arteriolis, venosis lymphaticis instructor, simul cum

nervis contrahuntur, hinc carum vascula Comprimuntur,

sub aliis partibus recondita vasa vicina eadem contractione

SEARCH

MENU NAVIGATION