De medici officio, ac munere epistola ad ... Nicolaum Faccinum

발행: 1729년

분량: 24페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

sui aequales, imo doctiores ab infirmis amoveat; privat enim alieno consilio AEgrotantes , isdit

amicos, atque ne prodat suam insitiam, morbo affectos suae curae commissios prodit, ac fallit. Sit Medicus conversatione affabilis, non parrulus, nec maledicus, quales sunt Parabolani, & Circulatores ; non sit blasphemus, neq; aleator, nec ri Xarum , & contentionum cultor, nec iura spernens, ac Principis Edicta contemnens, ne incidat in Apparitorum manus, hoc enim summi dedecoris est,& totam Medicorum familiam infamat. Summopere e Xecratur Io. Bohnius illam nonnullorum Medicorum imprudentiam, aut mavis animi malignitatem, per quam prae alijs emergere , hosque subigere, seu supplantare moliuntur philautiata nimirum , ambitione, & vanagloria inflati, eos parui faciunt, irrident, conuicijs incessunt, cavillant , ab Eruditorum candore abhorrent, sola sua ipsis arrident, ac aliena semper despiciunt, quam quidem amarulentiam , modo coram , & pa- lana , modo clam , & a tergo spirant; utrumque varijs artificijs, imo aliquando sub blanditiarum , & collaudationum singia lari specie occultant; Iaudant alterius Medici Eruditionem , & dolent eiusdem in Praxi infelicitatem , & ut oprimant eiusdem virtutem, dicunt, multum valere in Poesi preca, & latina, ac italica , in Sanctorum PP. monumentis, in facra, & prophana eruditione, parum vero in praXi medica administranda, quasi quod diversa essent instrumenta Sapientiae, alia Medicinae, alia Philologiae &C.; verum cum eadem sint in homine instrumenta sciendi, ideo si bonus erit Philologus, Eruditus, Poeta, erit etiam Μe

12쪽

celebris, si hasce Aites coluerit, quemadmodum fuere antiquis temporibus Galenus, Celsus , Fernelius, Fraco ortus, recentibus autem Μa Chius, Toreta, a Capua, Edrius, Bellini, alijq plures, in quibus enumerandis tota non sufficeret dies ; Abssint Medici illi , qui favorem quaerunt Muliercularum, Barbiton rum, obstetricum , & per harum commendationes, ac ut ita dicam, patrocinia, praXimquyrunt, & ae'rorum visitationes comparant, hoc enim ignorantiae est signum, siquidem Plautus in Ampbit. ait Virtute ambire oportet, non favito-νibus; Sat habet favitorum senaster, qui recte facit. Nefas serme esset credere, Medicum aliquando colludere cum Pharmacopsis , quςstus reciproci , atq; sordidi causia sancita, ita ut in igrotantis damnum , medicinaS prster necessitatem, & maioris praelij praescriberet, quod tam iniquum e 1l, ut nefas quoque sit hoc de Veris Medicis Cogitare . Vitium seques as nonnullos Medicos VeXat, quod fane sugiendum, nempe si a Medico morbus gravior, & periculosior fingatur, ac revera sit, eum in finem, ut si aeger moriatur, erroris suspicio a se declinetur ; sin revalescat stipendium augeat ,&magis aegrotans Medici decantet laudes; hoc enim histrionis esste, ait Celsus, paruam rem attollere quo plus praestitisse videatur. Medicus in die tata prςscri hcnda ne sit rigidior : in medicaminibus

non excedat, in remedijs administrandis a virium proportione nunquam recedat. In uno tantum re- remedio spem omnem non collocet, veluti si esset Panacea; nihil intermittat calumniae metu, nec sit timidus, nec pertinax, non sit assentator, non iactabundus, non malignus, iuxta conscientiam deponat, ad medendum vocatus sit promp

13쪽

tus: aegros pietatis admoneat, consessionem sacramentalem inculcet, agat secundum rationem, &experientiam, consuetudini indulgeat , ac semper Deum , tanquam Medicinae Authorem cognoscat; ait enim Μarj. Ficinus , Μedicinam sine caelesti favore, saepius esse inanem, saepe noXiam: Tuto

autem curabit Μedicus aegrotantes artis nostre beneficio, convenienti qualitate, comoda mensura, i

tempore opportuno exhibendi remedia. In Μorbis vero debilibus medicinae sortes non sunt prςscribendae, in debilibus debiles, valentibus valentia pharmaca conveniunt , & quae longo tempore sunt Contracta, lente curare oportet, qnae breui , breviter . Advertat igitur Μedicinae Prosessor, semper utenda esse medicamenta suavia , & quo ad colorem , odorem , & saporem, ut fieri potest , grata, & iucunda, quod etiam supra innui. In , prima Infirmi visitatione inquirat Μedicus, quid

doleat, eX qua causa, quot diebus, an alVuS secedat, quo victu utatur; consideret aetatem, sexum, temperiem, consuetudinem, anni tempus , aeris constitutionem, loci ac regionis rationem , vires, & an aliquid divini insit in morbo examinet: In Fςminis sciscitetur, an mulier sit gravida, & quot mensibus utero gerat; an menses in virginibus, vel non gravidis, vel l chia in puerperis rite suant. Quaerendum insuper an,& quinus hactenus usus fuerit Infirmus reme- dijs, an parentes tali morbo laboraverint , & an

saepe, Vel raro morbo tentetur. Praeter omnia ob

servet Medicus AEgri loquellam, faciem , OculoS, linguam, decumbendi modum, insipiciat urinam,&alias, si adsint, excretiones observandas. Ossicium

autem Medici est, morbos sanabiles sanare, &

14쪽

m anabiles predicere, ne, si sortὰ Ars a vi morbi

victa fuerit, vel ignorasse, vel errasse videatur. Audiendus e si Vudinarius , qui aegritudine incipiente docPit, medicum debere iudicium suum suspendere, atq; Oraculi more ambigue de morbi exitu pronunciare satius enim sunt verba Galeni, de Heb. decret. ) es tacere, quam temere pronunciando sal Poesis commode inservitΜedico, quatenus eum di Vertit , praecipue horis succisi vis , eamq; non quidem . Ut ci Vem, sed peregrinam tractare licet, hςc enim erit pulchrum Medici ornamentum sicuti eloquentia eruditione munita . erit quodammodo necessaria, tum in Cathedris ad Artis decorem ostentandiam, Clim ad Iuvenes erudiendos , Conclusiones pubblice defendendas, ac

Tyrones Laurea Doctorali donandos , Nec non lectiones, tum publicas, tum pri VataS CXOrnandas. Anatomiae, Bolanicae, Chymiae, Phisicae, Pharmaciae, atque Chirurgiae incumbat nullus enim bonus est Μedicus, nisi qui illis artibus imbutus sit. Vitet Medicinae Proresior avaritiam, superbiam,& arrogantiam, nec aliOS suos collegas, tanquam volitantes umbras e X alto despiciat, ac se solum sui verbis utar I uernurthi) caeterorum medicorum eXemplum, ArtisHippocraticae canonei m&archetypum Vana ostentatione arbitretur, sicque nimium s1bi fidens etiam in gravibus periculis alios sibi adiungi, non modo non postulet, verum etiam oblatos repudiet. Ingratos etiam, qui iam olim e vitae discrimine erepti, detestanda ingratitudine, beneficentiam Medici contempserunt, nec praemiati sunt, cum denuo ad opem ferendam impudenter accersimi,

quamvis medica ope non digni esse videantur, attamen

15쪽

Ismen omnino hos negligereno oportet, ne aVariti qac crudelitatis accusetur Medicus, cuius suprema debet esse cura, ut nihil unquam committat, quod, vel christianς caritatis iura frangere. vel nobilem, & preclaram, ut ait prςallegatus Auctor, facultatem nostram turpi pecunis exactione fedare possit; humanus enim, & misericors eX propria natura &Medici munere, Μedicus esse debet , ut de ipsius parente Ausonius Gallus cecinit. obtuli opem cunctis poscentibus artis inemptae, ciumque meum cum pietate fuit . Medicus per Epistolas curare potest aliquos morbos cronicos , longos, & contumaceS, non autem acutos, qui ingentes mutationes brevi tempore subeunt. & in eodem statu nunquam permanent, de quibus dicit Hippocrates, dissicilem esse praenunciationem salutis, aut mortis: Galenus tamen Cronicos morbos per epistolas se curasse ait , uti fecere Manardus noster, Langius, Mercurialis,

Io: Fortis , Redius , Μalpe hius , & alij plures.

Monitos volo Μedicos in morbis gravibus , ac presertim in illustribus viris, semper debere Vocare alios Medicos, nec facere , ut quidam Professor octogenarius nimis in se; ac sua aetate confidens, qui ab aegris suis arcere studet Medicos Collegas, ne sortassis in si1tiam suam palam faciat,& nomen boni Practici arte acquisitum amittat nam plus vident oculi, quam ocul US, & iudit δα proverbium, unum nihil, duos dero plurimum posse ; hinc Homeri illud quadrat . Coniuncti pollent etiam dehementer inertes . quod agnoscens Aristoteles , in medicina necessifarium esse plures vocare Medicos, ait, & Alexandrum Magnum in quadam epistola sic alloquitur s

16쪽

mentum afferre, si pharmacum tibi accipere expediat, facito consultatione multorum. Graviter insuper peccaret Μedicus, qui abortiva medicamenta utero gerentibus exhiberet, nam s*pe non solum istium perdunt, sed matrem ipsam in e Xitii periculum ponunt. Μedici prudentiS est, conssilia salutaria fanis hominibus dare , quibus scilicet imminentia mala prς veniat, sicq; ab syritudine pyseserventur. Segnities autem in Μedico increpatur ab Eraso ; occasio enim cum sit prae-CepS, non tardandum, sed in medendo festinandum esse commendo, NaXime quando urget necessitas Observandi sunt in Μedicis, ut ait Tholos anus lib. I 7. de repub. cap. 7., pudici moreS, nam

si luxuria sunt putidi, multa possunt ad corrumpendam pudicitiam Μulierum, aut sui, aut alterius gratia meditari , quod quam malum sit quis sapiens cognoscere pote st, hoc enim a Chrisstianis moribus alienum est, dc divina Lege damnatum . In plebeis vero curandis interrogare oportet, quam artem eXerceant, eX diversiarum enim artium eXercitio morbos oriri docuit Claros. Ra

Advertat insuper Medicus non frequentibus medicinis uti, saepe enim impediunt criticoS motuS, ut

ait Luc. Tozzi in conet. Aph. I. unde 'Galenus in

se quit - Qusdam peccata a Medicis committuntur, se putantibus nisi quis ingressus ad AEgros, dein- de succingens se, vel cataplasina imposuerit, D Vel perfuderit, adusserit, vel Clysterem indi- derit, vel venam inciderit, vel cucurbitulasse adiunXerit, Vel confricuerit, vel nutriverit, aut ,, huiusmodi aliquid factitaverit, nihil ab ipso gestum

17쪽

,, ilum esse artificiosum; ii enim, quoties ad ae

,, grum accedunt toties peccant: an ii Μedici, , sint, an Carnifices caeteri iudicent. Peccat etiam Medicus utendo pharmacis antiquioribus, ac ob longum tempus rancidis, aetatis enim iniuria amittunt vires suas medicamina, ut innuit Ct Redi in suis Consuli. Nihil aeque, censente Se9eca, a. impedit Sanitatem , quam remediorum crebra mutatio; adde, & Μedicorum recte enim non minuS quam vere canit Ovidius Nunquam crede mihi a morbo curabitur Ver, Si multis Medicis creditur una febris . Eorum enim copiam semper fuisse damnosam, ait Frider : Holfman. in not. ad Poter. In reconvalescentibus respiciat semper Μedicus, non ad appetitum, sed ad vires, lente enim reficere oportet. Μedici autem tenentur gratis curare pauperes aegrotantes, ut ait Tiraquellus de nob- cap. 29. III nonnullorum porro morborum cur melius erit a medicaminibus abstinere, ne eXaiperentur, & maiores sani, velut irritati, ut evenit in cancris , ait enim Hippocrates: cancri curati facilius pereunt, quam non curati, unde

Odidius .

Curando seri quςdam maiora didemus Vuluera, que melius non tetigisse fuit , Varietatem vocabulorum scire Medicum oportet, veteres enim horum sunt prodigi, & qui non patitur prodigalitatem istorum inepte doctus est ita sentit C. p. mmman; de med. c. lib. 2. cap. 9 It Sicuti etiam scire cosmetica ad illum pertinet, quatenus ea possunt humanam laedere naturam . Ego autem commendare non possum Medicos illos, qui licet habeant in pharmacopsis tot, ac tanta medicam

18쪽

I 8 dicamenta, attamen a rebus sordidis remedia volunt demumere , ut a lotio humano, stercoribus caninis, pavonis, & aliis huiusmodi, quae nauseam mo vente & propterea deridentur a Clari UD. Luca Scrochio in Miscel. Curios An. I. dec. a. pag. I 9 2 - , ideo Μedicus a sordidis medicinis, quantum potest abstineat. In morbis dissicilioribus debet Medicus aperire cadavera, ad eruendas morisborum sedes, ac rimandas affectionum dissicilium causas, dc ita dare operam, ut aegrotantibus prosit , si queat, si vero nequeat, saltem ulteriorem prohibeat lapsum; Medicus enim solers, ait D:

Ast. Sit onus, non tam artis medicae augmento,

di medicamentorum inventioni studere debet , quam veritatis studio flagrare , & methodum habere expeditam , qua vera a falsis discernat, iuxta Galenum. DiXi supra aegris a Μedico gratificandum e sse nunc moneo non tantum hoc ratione remediorum, Verum quoq; ratione ciborum , & po- tuum, in iis quoque quς vident, aut tangunt, cς-teris' , modo non multum noceant; nec hoc ad gratiam solum, ait Manardus noster,& docet Galenus, sed veluti eius utilitati consulendo; quia quς cum voluptate suscipiuntur, ventriculus ampleviri consuescit, & facilius concoquere, atq; e . contrario quς displicent, refugere, ceu nauseaS, insationes, & fluctuationes inserentia, indeque fieri magna ex parte, ut cibus, qui erat paulo deterior, non talis maneat, sed interdum meliore Vadat: ex quo patet, bene agere illos Μedicos, qui voluntati aegrorum observientes, in iis, qua

nocere non possunt, adulatores benevoli apparent .

Medicus autem ad Senium deductus, & deiectum interiorum sensuum iam habens , puta octogenarius

19쪽

rius, medendi artem non debet exercere, ut sentit Paul. Zachias qu: med. DI.; ne scilicet, in artis nostrae dedecus, in aegrorum Visitationibus obdormiat, obmutescat, non memoretur de symp- tomatibus antea passis, ac de medicamentis nuper praescriptis, & ridiculose loquendo adstantes moveat ad risum, & familiares aegrotantium provocet ad cachinos . Advertat porro Medicus, ne iniuriam afferat alicui, quarum maXima creditur , quae famam deturpat, rapit honorem; multo namque maior eYistimationis,& famae, quam rei, commodique , viro bono habenda est ratio, unde

Flaccus sui. a. cecinit. Fama malum gravius quam res trahit.

hinc merito imperialibus sancitium est legibus, eos elligi Μedicos, qui praeter artem apprime moriam polleant probitate. Praeterea, cum multa , ac disia sicilia in Μedicina inveniantur, prudens, & cordatus Medicus vires suas metiatur, ne plus oneris unquam suis imponat humeris , praesertim si plures eodem tempore aegrotantes invisere oporteat; ideoque Clar. G p. a Reies consulit, ut Medicus solum octo aegros curandos suscipiat, vel ad summum duodecim; aliter autem si faciat, dubium non est quod in multis deficiet; & multa illum prς-teribunt, quae advertere, & preVidere oportebat; rectὰ siquidem dictum est, in =nultitudine operum confunditur Artifex quia vero aegri non omnes convalescunt, non ideo nullam Μedicinam esse,

ait Cicero a. de Nat. Deor.

Medici, ac Iudices similitudinem habere non tantum professione ipsa, sed etiam munere docuit Sebas. Foxius sup. Platon. de re pubL Medicus enim morbo5 corporis , Iudex animi vitia curat,

ille

20쪽

ille morborum peritus, dc inteligens constitutionis cuiusque esse debet, hic ingeniorum & morum civilium doctus; uterque probus, dc diligens uterque sene X, aut saltem e X perimento peritus : Bene igitur in Dmp. aiebat Plato , Medicinam est e scientiam amorum corporis ad repletionem , &o vacuationem, & qui cognoscit in his honestum, dc turpem amorem , hic pro maYimo Medico habendus est, & qui transimulare potest, ut pro altero amore alterum adipiscatur, & ut quibus amor non inest, cum tamen inesse oporteat, illic inducatur & ut quibus inest, eximatur, is profecto bonus fuerit opifex; oportet enim , quae inimi cissima sunt in corpore, quant m fieri potest, amica facerse &ut se mutuo ament efficere ; inimicissima sunt quae sunt maXime contraria, frigidum calido, amarum dulci, siccum humido, unde Medici boni dant operam, ut aegrotantibUS prosint, si queant, si nequeant, ulteriorem prohibere lapsum debent , ut aegrotantibus prosint Animadvertat insuper Medicus in curandis morbis debere proximum suum tanquam se ipsum tractare, ac familiam suam ; ne sortasse quod ipse

non Vult, alteri faciat, nec prodigus remediorum in aliis apareat, cum in se sit avarus, O vdenius enim d e illo cecinit . Pharmaca dat Medicus , non solet accipere: Medicus tria non ignorare tenetlir, praeterita,

idest , unde infirmitas originem traxerit; praesentia, in quo scilicet gradu, & statu aegritudo e&isat & futura, idest utrum curabiliS, ac mortalis sit , quinimo ; ait Brancacinus de mD Do- lib. q. cap. II. peccare Μedicum , qui scienter applicat infirmo dubia medicamenta , ,

SEARCH

MENU NAVIGATION