장음표시 사용
21쪽
eum melius sit AEgrotum relinquere in manu sui Creatoris, & beneficio naturae, quam periculo CX ponere , eundem supponendo dubitabili medicinae. Ulterius boni temperamenti , & fanae corporis habitudinis esse debet Μedicus, boni co- Ioris, elegantis figurae, nec deformis, ut pueros terreat; turpe enim semper iudicavi videre Μedicinae Professorem gibbum, claudum , surdum, monoculum , ore distorto, oculis perversis, genaturpiter atracta, strabismo, vel lue gallica affectum, vel scabiosum, ne sorte possit de illo dici
Medice cura te ipsum: Nullus sit ergo Medicus, vel colore rufus, vel fistulosus, ac densa ignaviae caligine obductus, nec oris faetore naus OsuS, nec tremore correptus, & veluti paralyticus, qui nec arteriς motum colligere, neque formulam remedij prsscribere nervis impotentibus valeat, nec sit Ventricosus , ac tumidus , cui satient vasti 1patiosa volumina ventris , nec physiognomiam
iudaicam prςseserat; isti enim, ne quidem minima 2Esculapii vestigia incerto pede signantes, in sacram Apollinis sdem, ac Hygie Fanum non
vocati, sed fraudolenter intrusi dicuntur : prς- terquam quod vulgus pluris existimat eos, qui bene dispositum corpus habent, sicquς, ut opinionem captet, Μedicus Vestitu decoro utatur. Memor semper esto illius, quod scripsit olim L . Thomas in a. de anim; nempe , Μedicum nihil aliud facere , quam auxiliari naturae ad expellendum morbum, quo auxilio non egeret Natura, sit esset sortis; quis ideo, ait Ang. Politianus lib. a. Epist. non videt, plus esse a Medico, quam a morbo periculi , siquidem & morbus alius pro alio curetur , & alia pro aliis remedia afferantur. Et quia
22쪽
in omnibus pene rebus prςsens seculum abusum facit, si1c evenit in magno illo medicinae practicς auκilio a Vene sectione petito, cum enim Medicinς Μagistri phlebotomiam introduXi sient, veluti remedium extremum in magnis morbis solum modo concedendum, paulatim talis accessit non nullorum temeritas , & audacia, ut in qualibet vel minima vertigine, dolore, tristitia , febre depuratoria, quas alternis fit redidida diebus,
sanguitiis missio celebratur magno cum naturae
detrimento sicque, quod Olim summa prςmeditatione faciendum erat a veteribus Medicinae Magistris, nunc inconsulto, & veluti per iocum a nostris Medicis exercetur, & Sanguis, qui est Naturae thesaurus, velut aqua fluminis disperditur; de quo itemni abusu fuse scripsi in meis Consultationibus num. I 26.
Animi, & Corporis colligatio , dc conneκio
summopere animad Vertenda, cum animi motus,
ct a flectus, quoad fieri potest, a medico pernoscendi erunt, unde legendus liber Pauli δε Be , cui titulus Medicina animi , corporis. Abstineat a Vesicatoriis , & ab omnibus superstitionibus, ac Veneficiis, in curatione enim morborum a D smonum arte longe stare oportet; ad corpora quippe curanda, medicamenta, non Verba, non sigilla, non veneficia adhibenda sunt, & esset plusquam palmare crimen, ait P. Maradiglia leg. zar. 'dodisin. , rebuS ad curandum superstitiosistiti, eaq; adhibere, quorum usuS ratione naturali minime probatur, licet, quod rarissimus est, fau-ssius ea probaret eventUS. Moderandam censeo audaciam nonnullorum nostrorum Medicorum cui in tenetis aetatis, & pe
23쪽
nd lactantibus puellis a Venae sectione non abstinent, quod sane aegerimὰ admittit earum tenuis natura, leve alimentum, ac Virium languor, ne
que ullis a Sapientibus Scriptoribus sunt verba Riter ii) patrocinio defendi potest nova hsc mittendi sanguinis licentia; Vens sectio enim, ut etiam supra dixi, est extremum, & magnum remedium , suadente Celso, s*pe vel occidit, vel
liberat . Praeceptum est Clar. nostri Ant. Μή Brasadoli, non posse. convenienti dieta uti in prς-gnantibus, nec illis eXhibere pharmam potentia, ac fortia, ne abortus accidat . Advertendum porro nostram Civitatem fortasse non pollere bonis, ac sapientibus Μedicis , & ratio huius dat Ari-sophanes canendo Iuis hae in urbe fit indicus λ tibi Μedicti Neque praemium es nullum, neque magni ars
nnde Iuvenalis in Satyr. . . . suis enim virtutem amplectitur ipsam
Dolendum enim profecto, in nostra Urbe doctos Viros neque laudem, neque Iucrum acquirere, de qua re alibi sors an disiuse loquar; cuius rei forsitan in causa est ipsorum Μedicorum dissensio in omnibus Μedicinae operationibus, non tantum in tot morborum diversitate, ac totius Μedicinae partibus, in quibus ratio, & iudicium exercetur, sed etiam, quod mirum est, in ipsis anatomicis , in quibus oculi, & manus operantur. Cum autem morbi verbera Dςmonum sint, teste Barthio inndvers lib. a. veniunt enim ob peccata; unde in Ecclesiastico c. 38. v. I s. habemus: sui delinquit
24쪽
MedicI sic iunguntur in Apostolorum potestate a Deo tradita morborum curationes, & fugae malorum Spirituum sicque alibi morbi Satanae vincula appellantur : idcirco semper pius, & in Dei gratia .debet. esse ivledicus , dc nunquam laqueis peccati irretitus, ut permittente Deo valeat seliciter syros curare . Deum denique timeat Medicinae Prosessor, Regalis quippδ Propheta nos monuit , initium verae Sapientiae timorem Domini e Et stere. Et haec sunt , Excellentissime Domine , quae ruditer , inconditὰ , & currenti calamo meditari , & scribere tempus permisit Habes hic , si non quod optabas , saltem quod potuit 1exagenarius tuus Praeceptor Lanetonus, & quod ab homine, qui te valde diligit, ut desideratur, recipies. Vale.
