장음표시 사용
11쪽
JOHANNIS HIERONYMI LAPIDISSERTATI
NTER plurima, maximeque hominum generi utilia, quae paucis ante saeculis medicorum ingeniis reperta simi , jure , ac merito magni habendae vi-------- dentur regulae , & modi , quibus exitiali morbo medemur quem syphilidem, morbumve gallicum appellant. Jam a pluribus dictum di argento vivo , ab aliis dictum de radice salsae pa1illae , caeterisque pharmacis huic pesti propulsandae
accommodatis . Etsi vero ob rectam eorum administrationem , totam ab infecto corpore recessisse syphilidem , frequenter novimus et Tamen nonnullas
humani corporis partes, ita ipsius potenti Viru, &crassa medentium imperitia non semel affectas vidimus , ut ad priorem illas integritatem restituere , viri peritillimi minime potuerint . Ea in caeteris morbi hujus reliquiis deterrima affectionis species numeranda est , quam alii carunculum urethrae , carnositarem , alii stranguriam contumacem , frequcntiorisgonorrhoeae pedisequam nuncuparunt . Eandem patientes, saepe, atque aegerrime micturiunt, quan-
12쪽
doque urinae effluxus sub lethi discrimine omnino impeditur, & puris aliquantulum ab urethra, quam
ardores, & punctiones interdum excruciant , fere continenter desuit.
Huic sanandae multiplices curandi methodos jamdiu selertes medici excogitarunt , sed multae
ipsarum periculis, curisque refertae inanes aliae , quae precaria , brevique duratura levamina adferunt, Vel aspernantur , vel a re medica , ipsismet noVOrum remediorum fautoribus , inventoribusque consentientibus, plane exulare jubentur . Porro si unamquamque , ab iis descriptam , methodum Velim enarrare, multuS esserit, & mihi prorsus deesse viderer, qui, caeteris omissis , tutiorem aliam, pluriesque feliciter tentatam, rei publicae commodo,& utilitati , unice exponere rationem decreverim . Quam in rem illud primo animo recolendum arbitror, ante Saeculum XU. hanc stranguriae specie in Europae incolis haudquaquam patuisse , quam subinde , ceu venereae luis, eX America ad nos transvectae, propaginem, doctiores medici existimarunt. Quamvis hunc morbum aliunde deduci, negare plane non ausim; tamen ipsemet, praestantium quoque virorum testimoniis innixus , neminem, hujusinodistranguria laborantem, hactenus novisse testor, qui
prior syphii idem non accepisset , & urethrae , Ob
frequentem gonorrhoeam tabescenti, noXios liquores, ex acidis, austeris, aliisque paxatos, antea non in-
13쪽
fudisset . Quare foeminas, patientes gOnOrrho eam , quae facilius externas pudendi partes, & uteri vaginam quam urethram inficit, neque similia in hunc canalem , virili laxiorem , brevioremque , ingerentes , ViX- dum carnositatem incidisse , non ignoramus . At cum mares undique huic morbi generi spectentur obnoxii , & cum canalis , urinam e vesica ducendi caussa fabrefacitus, atque finitimae huic partes , primam , & propriam aegritudinis sedem sustineant , tuna ipsius canalis, tum finitimorum locorum brevem praemittam descriptionem, lecturis, ut spero, non
in Eratam, rei autem nostrae futuram valde condu
ltaque , urinae, & seminis masculini effluxui accommodatum , fabrefecit natura canalem , cui nomen urethra, amplitudine parvum calamum scriptorium haud excedentem, longitudine Varium , non omni
ex parte rotundum , Adbaeret urethra ambobus cavernosis corporibus , mentulae CXtumescentiam conciliantibus , ipsius portiuncula ad Vesicam eXcepta , a cujus hiatu anteriori, Vulgo collo, producitur . Anatome in primis observat in urethra spongiis assimile corpus, pyriforme, cognomento bulbum ; hic inferae , conVexaeque illius haeret parti, atque exinde divisus, ei circumvolvitur. Prior urethrae pars membranacea innititur albidae cuidam massae , di riusculae, castaneiforani , inter Vesicam urinariam , bulbumque sitae, graeco vocabulo πονς α τ' , quod A 2 lo-
14쪽
locum Vesiculis anteriorem sonat , & plurali numero dicimus, quia binos lobulos, canaliculo , superne ducto a basi ad verticem , distinctos efformare , Videntur . Prostatae , quae recto insident intestino, intus sunt spongiosae, at dura praeditae substantia: Hujus lobi plures habent solliculos, ad canaliculum,
cujus supra meminimus, hiantes . Recto cursu colem pervadens urethra, non mediam glandem ostio sublongo, sed imam perforat. Praeterea in superiori urethraeta parte inserta prostatis, exigua quaedam eXtat prominentia , posterior crassa,& ovalis, anterior in aciem desinens.
Haec modo caruncula, ct crisa galse, modo caput gauisaginis , granum hordeaceum , & Peru montanum , dicitur. Ubi ea crassior fit, vel unum, vel duo , vel tria dispiciuntur foraminula, semini, tam recta derivanti a parastatis, quam a vesiculis , ad
quas, moram facturus, digreditur, fluxum cedentia . In hanc etiam crassam carunculae partem quaterni , aut quini, aut seni, confluunt ductus, humorem , in prostatis secretum, emittentes. Tenuis membrana, intro sepiens urethram , pluribus distincta est vasculis , multique oblongi hiatus , sive lacuitulae per ipsam distribuuntur, quarum nonnullas , praesertim glandi proximas, facilius sensu apprehendimus . Hae nihil aliud sunt , quam canalium orificia , cstundentium liquorem , in glandulis , perurethram dispositis, elaboratum. Spongiosa urethrae
15쪽
textura vix incepta, duae, caeteris ampliores, speetandae occurrunt lacunae, quas adeunt bini longi ductus, a totidem glandi ilaribus massis, circa bulbum positis, prodeuntes . Quae glandulares massae,an tiprostatae, prostatae inferiores, & glandulae CoVVperianae vocantur . Adest saepe tertia, quam nonnulli glandulam Covuperi tertiam appellant. Diximus , in crassa carunculae parte linum , duo, seu tria patere ostiola, semen a testibus profusum eVomentia ; canales vero , semen huic deportantes, praetermisimus. Ii quidem ad urethram non adtinent; sed quia non raro morbus , cujus sanationem promittimus, hos, ct vesiculas seminales
obsederit ; nonnulla de iis summis labiis, ut ajunt, delibare , operae precium duco . Hi ductus, foris aliquantulum plani, intus cylindrici, qui vasa etiam
deferentia nominantur , substantia quadam albicante,& valida donantur, atque ad calami straminei magnitudinem accedunt. Ab utraque epidi dymide , seu
parastata unus discedens vasorum sanguineorum spermaticorum cellularean Vaginam ascendit, ac ex eorum mutuo nexu funiculus, nomine spermaticus, coalescit . Utrique subinde membranaceam perito naei laminam introeuntes, a vasis spermaticis recedendo , per cellularem e)usdem substructionem, itinere inverso , non longe ab arteria umbilicali , &uretheribus , vesicam urinariam assequuntur . Sub hac reptantes, ejusdem collum petunt, ibique mutuo
16쪽
s Da CuRAT. STRANGURIAE &c. tuo occursu terminantur . Ita conjuncti , vesiculas attingunt seminales , quae sunt membranacea , cellulosa servandi , perficiendique seminis reeeptacula , inter rectum intestinum , & vesicae collum oblique collocata. Denique ab extremitatibus partim unius canalis deferentis , partim unius Vessiculae , utrinque duo tubuli nascuntur, qui prostatarum basim inter, & urethram excurrentes , & hJnc Oblique penetrantes, ad veru montanum, uti animadvertimus , seminal em liquorem eructant. His igitur perpensis, delicatulam hanc, & mollem minimorum organorum structuram laedi facillime posse , atque corrumpi, mirum certe non erit: Accum praestantium doctrina hominum observationes,& experimenta liquido nobis suaserint, hujusmodi
stranguriam earum alterutris partium insidere, reliquum est, ut, sede morbi explorata , ad morbi ipsius indolem , naturamque sermonem conVertamuS . Neminem , qui in re medica hospes non fuerit,
latere puto, substantiam illam principem, quae & syphilidem proprie constituit, & infesta hujus ciet symptomata, esse naturae tenuissimae , & ceu potentis veneni , summopere essicacis, ac particulis, physico vocabulo alcalicis, sive acribus, nequaquam acidis, adscribendam. Ipsa distanti corpore apud nos nunquam obesse visa est, cum, nisi mutuo attactu, Virus non propagetur. Per os Vero, mammarum papillas, cunnum , anum, mentulam, aliasque partes, tegumento
17쪽
subtiliori munitas, viscida madentes uligine , & tenui oleo illitas, celtica lues excipi 1blet. Etenim, si concubitu mas ab impura foemina
per urethram Venereum recipiat contagium , & hinc gonorrhoeae fiat Obnoxius, saniem censeo, tabumque a vulva, ct genitalibus, jam labe corruptis, proma nantem , conclusam in se retinere syphiliticam materiem , quae , aut Vaporem simulans, aut tenuioribus, liquidioribusque humorum partibus confusa, hiantem , calescentem, atque eXpeditam erecti penis urethram ingreditur , & statim a muco , tvmphaque , ipsius cavitatem linientibus, ebibitur. Illum computrescere incipiunt humores, & membranae, qua urethra in triniectis vestitur, vascula fibrillaeque, virus potentia perculsae, rumpuntur, lacunulae item , canalium νemittentium ostiola, & caruncula sensim roduntur,
laceranturque . Humorcs, cariαlibus retenti, subinde diffunduntur, aer a firmis, liquidisque partibus , mutuo aestu ferventibus, recedens, parVulas movet extumescentias ; caloris , dolorisque pungentis sensus ,
mingendo praesertim , urethram cruciat i mox quaedam variae amplitudinis, & continuo pure fluentia , ulcera nascuntur. Hinc gallicum Virus, intro resorptum , fermentationis speciem referens, augetur idies, propagaturque, instar fermenti, dixerim , panis conficiendi caussa, in triticea farina soluti. Si nimium frequens admissa syphilis nova ulcera antiquis cicatricibus infligat, maximum parvis hisce ,
18쪽
8 Da Cuaget. STRAHOU IAE &c. tenerisque organis detrimentum adfert, & dissicillimam tanti morbi de die in diem sanationem reddit. Equidem haud negabo, ulcera persaepe urinae cursu
irrigata, aeris accessiti exposita , & a manuum tractatione remota, tarde sanari, tantamque esse interdum firmarum partium labem, ut quaecumque , a sapienti medico conquisita, remedia frustra adhibeantur . At callus, caeteraeque sordes, quibus talia ulcera, camrunculam , ductus seminales , prostatas Sc. depascen
tia, adimplentur, & vere stranguriam inducunt, nisi medendi ergo imperita manus accesserit, nunquam mihi exoriri posse videntur. Jandiu enim apud insci' . tum medicorum vulgus, agyrtasque mos invaluit, ViX dum signa virulenti fluxus apparuerint, inflammatam, dolentemque urethram perfundendi injectionibus ex Vitriolo maxime, ex saccharo saturni, ex ferro , aliisseque similibus , abi ergendi nempe , & citissime ad cicatricem perducendi gratia , ulcuscula recenS enata .
Quibus interdum alia ex rebus balsamicis, aromaticis, S roborantibus appellatis , medicamenta intermiscent. Horum particulae, aqua innatantes, corruptis
fibrillis adjunguntur, easdem inter se arctius comptingunt , fluentesque liquores mirifice retardant. Qua de re & humores, & Vascula, ct rerum injectarum particulae, simul coeuntes, adeo junguntur, ut, luridas , fungosas, callosasque ulcerum oras paullatim sieri necesse sit. Atqui, ipsam aegrorum, Vera prosi tantium, assertionem, & albam duramque crustulam,
19쪽
admoto post vitriolo, nuper exortis in ore ulcusculis subcrescentem, hujus rei fidem facere , ita est perspicuum, ut non sit opus longa oratione demorsrare . Transacto igitur virulentae gonorrhoeae cursu, quem ad tres circiter menses traduci posse concedimus , urethrae curnositatem, sive stranguriam eos incurrise, certum est , qui post diutinam , quoad Volentibus contingere potest,urinae retentionem, eXternum
urethrae hiatum, & penis glandem, pure aliquantisper illitam reperiunt, & digitis a perinaeo ad coronam glandis premendo deductis, guttulam quandam, vel subalbidi , vel flavescentis , vel virescentis puris ab
urethra defluentem conspiciunt. Saepe contractiones, punctionesque circa perinaeum excitantur, & valde molestus glandem pruritus excruciat . Parce m1eturiunt aegri, ut superius indicavimus, at frequentissime; atque aegerrime postea, gravique contentione, ViXmingere possunt, si forte urina diutius sit comprimenda . Nunquam pleno alveo lotium fluit; sed tenui, intermisso , creberrime bifido cursu decidit, a veru montano ad penis coronam urethra dolente, albisque filamentis in matula saepe desidentibus . Ampliores tunc, diuturnioresque fiunt acris inspirationes, ut fortius diaphragma, eique stibjecta viscera ad retardatum urinae effluxum promovendum deprimantur . Ea morbi symptornata ob frequentem coitum , & equitationem, in pravo item cibi, potuique genere utentibus, ac Vehementi animi pathemate commotis , frequenter adeo B in-
20쪽
ingravescunt, ut stranguria in plenam urinae suppres sionem, ischuriam dictam, quandoque evadat , Vel
contra , sed rarius, in perpetuam urinae incontinentiam postremo se Vertat. Interea, si catheterem , vel ex plumbo, stanno , argento, cera conflatas virgulas quis immittat in urethram , ulcerum situs, & calli, fungosaeque carnis duritiem, mollitiemve explorabit. Cum vero illas eX- traXerit , extremitatem pure inquinatam, ac urinam
expeditiori, ampliorique alveo ad breve tempus fluxisse , conspiciet. Caussis, symptomatibus , loco, & morbi signis, quantum erat praesentis instituti , veluti in conspectum quendam adductis, negabit mihi nemo unus, chirurgos Omnes, & superioris 1libsellii medicos , hujusmodi stranguriam , aut dissicillime , aut nunquam 1anari posse, mirum in modum consensisse ; inter hos Junckerus, Benevolus, Heisteriis, Astructus, Garen-geotius, Brunnexus eminent, horum plerique omnia adurendi, exsiccandi, S adstringendi vi praedita, topica remedia cane pejus esse S angue Vitanda,arbitrantur. Uirgulas autem , eX cera, plumbo, aliisque ejus modi comparatas in urethram, carnositate affectam,de mitti praescribunt, haud caeteroqui negantes, pro pter Virgularum usum , temporis diuturnitate, ac nimium plena fastidii diligentia morosum , etiam atquectiam aegrotantes jure taedere , & ipsorum neminem penitus, ct omnino convalui sie . Crebro stranguria