장음표시 사용
31쪽
nem, certum est . Haec autem mucis aginis fluxio, aut calculum in Vesica latere, aut glandulas ipsius mucosas ulcera attigisse demonstrat , uti cadaverum
disseetio me sepenumero docuit. Quare in hoc dissicili , luctuosbque rerum statu nunquam sanitatem , aegro despondendam , immo ab injectionibus recte
abstinendum , non semel admonui. Cavere denique medicos omnes oportet ab emplastris, cataplasinatibus , fomentis, inunctionibus , caeterisque laxantibus hoc tempore admovendis dolenti , excalfacto, Vel tumenti perinaeo , eique finitimis locis : deterrimum enim funestumque semperest, hanc externis remediis emollientibus curationem
instituere. Quod si imprudenter id fecerint, laxatae eorum attacitu fibrae & vasa collabuntur , & putridae
materiae sinus cavantur, qua postmodum, intus collecta putredo, cellulari membrana , cute, cuticulaque
disruptis, sibi viam aperiet ; simulque in omni vita per fistuloses insanabiles hiatus urina derivabitur. Et
si forte ulcerum sinus, vel puris congeriem tam longe ab urethra sese extendisse constet , ut externam partium disruptionem impedire nequeamus ; perito artis chirurgo res committenda, qui prompte scalpello abscessum caedat, ct manu , aptaque medicina plagae cicatricem Obducat. Hoc perquam triste suppurationis eventum , homines , c rumuste laborantes, ob medentitum inscitiam incurrisse , semel iterumque cognovi. Et quendam olim ostendi, cui, urethraea
32쪽
11 Da CURAT. STRANGURIan &c. alveo relicto, per tredecim, si bene memini, urina decidebat hiatus, hisque demum callo carneve fungo sa occlusis, ischuria miser occubuit. Postremo, cum sordes omnino esse depulsas , ac ulcera vix puris aliquid ac ne vix quidem progignere , liquido patuerit, pro laxanti liquore alius robur ad dens, firmansque ex herbis virga aurea, millefolio, hyperico , tanaceto &c. aqua , seu vino parum incoctis , ad mensis dimidium, semel in die utilius erit conjiciendus. Verum qui brevi sanationem crediderit consequendam , is certo falsus est . Ad menses enim multos, nihil molesta, saepe produci solet curatio . Neque medicinae diuturnitas aegrum solicitabit, praesertim si , nullo adjuvante , injectiones alternis, vel continuis diebus peragantur . Aegrotantes igitur etiam atque etiam exhortor, ut laeto animo viam ingrediantur , non tamen subito , sed stato tempore decurrendam . Nam ut vetus fert proverbium: Nemo repente sit sanus. Sanitatem vero serio ac vehementer desiderantibiis ea brevior esse curatio, quae tutior est, videtur. Ego autem , nisi animus me fallit meus, certissime confido , hujus mei consilii, ingenti studio,& observationibus parti , nunquam fore ut aegros poeniteat; tum a medicae artis peritis, qualecumque
illud sit, haud improbatum iri.
33쪽
PO amplior in Dissertatione enarratis sit fides ha
benda , ct sermones hosce meos , non domi fictos, sed experimentis esse eonfirmatos , certiuI omni-hus pateat , quo uor morborum hi sorius, quas antes in adpersaria retuleram , hoc loco subtexere decrevi. si quibus e plurima, pertractatae rei id irationi utilia , poterunt desiderari, hi soriae tamen peritatem numquam lectori benevolo defuturampromitto.
JUvenis triginta & sex annorum, temperamenti sanguineo-melancholici, quater gonorrhoeam virulentam decennio passus est. A prima, & altera diluentibus remediis cito convaluit . In curation autem tertiae , caeteris deterioris, diluentibus injectiones in urethram vitriolo cyprio medicatas adjunxit . Vigesima S prima die gonorrhoea abiisse videbatur , at pruritus saepe ano molestiam adferebat, neque amplius expedito, plenoque alveo urina fluxit . In quartam denique incidit gonorrhoeam , praeteritarum deterrimam, quam stibito conatus est repellere diluentium copiosa potatione , & injectionibus ex vitiiolo, saepius in die dolentem, ferventemque urethram infusis. Una supra vigesimam die morbi
34쪽
morbi symptomata remisere ; ab urethra Vero semper aliquid puris scatebat , & dissicile mingebat
aegrotans. Interim ab injec tionibus ad lenia medicamenta cathartica, mercurio, ut ajunt , dulci adiecto , fustra confugit. Ingraveicere tum coepit stranguria : namque urina, nisi sub magnis universi fere corporis conatibus, bifida non excidebat, multaque putrida filamenta cum ipsa demittebantur . Digitus cum stricte, ad veru montanum , perinaeo admO' Veretur , dura instar anuli prominentia , cum dolore pungenti percipiebatur ; ibique morbi caussam adesse , aeger petentibus adfirmabat. Primum Vulgaribus injecitionibus. ex calce , vel ex lapide crollii medicamentoso, vel ex plumbo in calcem redacto,
vel ex mercurio praecipitato & dulci, vel ex cam- Phora, secundum artem paratis, magno cum sui detrimento usus est. Subinde ab eo accersitus, parVulorum cereorum medicationi ut sese daret imperavi, ex qua prominentiam supra memoratam esse principem morbi caussam , apertius comperi . Cumque cerei cujusvis extremitas , pure inquinata eXtraheretur , de ulceris quoque praesentia certior factus fui ; & puris fluxio major erat, si perinaei carnem digitis , immissi cerei extremitatem versus adactis, comprimerem. Ρostmodum virgulas plumbeas juxta methodum, ab Johanne Astructo praescriptam , diebus pluribus, nihil proficiens, in urethra retinuit. Jam pro comperto habueram a callo sordibusque ,
35쪽
ulcera bpplentibus , stranguriam exoriri quamε
cito lethalis ischuria sequutura videretur, atque Obadvenientem suppurationem a carunculae agritudinibus ci olim sanum evasisse alium non ignoraVeram: ideo praedictas sordes laxanti injectione mollescere , ac putrescere posse sum Σ ratus . Itaque te-Pescentes primo decoctiones ex herbis mucilaginosis emollientibus, secundo ex oleo vel olivarum , Velamygdalarum dulcium, in urethram fistula injiciendas existimavi. Is mihi morem gerens, per se ipsum injectiones ex malva ad quintam diem, postea ex oleo oli- Varum alias peregit, sex aut septem horae sexagesimis spatiis intra urethram injectum retinens liquorem . Septimam a primis injectionibus diem dolor capitis, virium imbecillitas, nimia ad somnum proclivitas, ct denique cum rigore febris accessere, quae omnia Copiosus sudor excepit . Per haec cum levi dysuria plurima albescentia filamenta in urina subsidebant . Injectiones , biduo praetermissae , die tertia in usum revocatae fuerunt ; ct vesperi ejus diei cum vehementi rigore , distentionibus ad ilia praesertim, Scfemora, capitis dolore, & copioso urinae fluxu febris advenit, cui declinanti sudoris magna vis non defuit . Postquam vero febris quievit , aegrotus f cile mingens aliqua substantiae carneae putrefactae fragmenta scrutorum instar cum urina eduxit, quae D ter
36쪽
eer mingendum inter apparentia , ilico imam petebant matulam , exindeque liberior urina reddebatur. Triduo post injectiones ex oleo repetebantur, febris ex more redibat, ardores sub rubescentis lolii fluxu excitabantur , ac filamentorum plurimum desidebat. Tunc per virgulam plumbeam urethrae immissam jam duram illam anuli instar prominentiam imminui observavimus. Tribus sequentibus mensibus nihil est confectum ; se enim a morbo sanatum aeger putavit: At cum inde ex quadam urinae dissicultate , punctionibusque in perinaeo, revertentibus de morbi reliquiis dubitaret, rursus injectionibus peragendis se dedit. Tertia autem vespera febris de more recurrit, aliaque putridarum sordium fragmenta , lotio admixta , exciderunt ; quare melius aeger se habuit . Hinc , vel continuis , vel alternis noctibus ante somnum , ab injectionibus ex oleo nunquam destitit ; quo tempore , aut febriculae , aut musculorum vagantes distentiones accedebant, aut tenuissimae pellucidaeque urinae magna copia eXcernebatur . Postea maturi puris squamulae, morbi cum levamento , evellebantur . Interim dormiens creberrimas seminis ejectiones invite passus est,quibus, levem dolore
ad carunculam sentiens, expergiscebatur. Semen atrO-
rubenti colore tinctum, tenax , foetidumque ejiciebatur,quod paullatim naturali suae constitutioni restitutum est. Ex quo vasa, & vesiculas seminales ulcera subter intrasse agnoscebatur; a Natura idcirco testium, dc
37쪽
utriusque laniculi spermatici contractiones, atque
intumescentiae inducebantur. Dexter autem funic
lus , testisque prae sinistro magis sursum trahebatur, intumescebat, dolebat; quod aliis signis adjunctum, majorem in hac parte esse laesionem ostendit. Eae fortasse seminis frequentissimae ejectiones in somno
eveniebant , ut a materia seminali effvente sordes abstergerentur, quas haec transiitu attingeret. Et quidem remotis plane sordibus, etsi oleum in urethram immitteretur, illa abierunt incommoda, rarioribus polluebatur ejectionibus, neque semen atro rubens ut quam efflixit. Pelliculae dumtaxat, aut squamulae , quas in Dissertatione memoravimus, in urina subsiderunt, earum emissione levaminis plurimum aegro in diem eveniebat. Tandem saepissime, & abundanter mingere coepit, ac molestus urethram ardor incend bat ; cum inopinate magnam liquidae putrisque materiae vim, Veluti a furunculo mature rupto, lotio commixtam , quadraginta circiter horarum spatio
reddidit. Qua de re melius postea se habuisse, observavi ; donec paullatim per adhibitas ad aliquod etiam tempus injectiones, radicituβ morbo depulso, incolumis factus est.
38쪽
Erdo , aetate quinquaginta circiter annorum sanguineo temperamento, ob frequentes Virulentas gonorrhoeas , injectionibus vitriolo medicatis curatas in stranguriam incidit molestissimam. Sub qua urina multa deferens putrida illamenta, difficili bifidoque cursu , aut stillatim cadebat . Stranguria demum transiit in ischuriam ; immissus urethrae catheter ad granum constitit hordea- Ceum , neque , omni adhibita diligentia , Nicolaus Damianius chirurgus apud Volaterranos admodum peritus, ultra potuit illum adigere . Catheteri virgulas , & cereas , & plumbeas , regioni pubis S perinaei postquam laxantibus fotum est , frustra substituimus : his tantum durissimum instar anuli obstaculum, uti priori in historia , deteximus , cui circa vesticae collum inflatio quaedam adjiciebatur, ex quibus ischuriam is isse exortam putavi . Cum penitus urina biduo supprimeretur , deque eo conclamatum esset , in urethram olivarum repente
oleum fistula conjiciendum , & quoad fieri poterat, comprimi digitis & contineri praecepi . Duabus post injectionibus ex oleo , . alias ex malva decocta infundi imperavi . Tribus hinc horis transactis stillatim primum, tenui deinde cursu , multum i
tulenti , foetidique lotii exiluit, in quo plurima fi-
39쪽
lamenta putrida perspiciebantur. Aeger postmodum
optimam victus rationem , & a coitu abstinentiam Observans, in continuo talium clysmatum usu sordes urinae admixtas quotidie excidere spectabat. Ex more tamen febres, & musculorum , nerVorumque distentiones eruptionem malae corruptaeque materiae praecesserunt . Squamulae denique albescentes , quae nihil aliud erant , quam puris vere concocti particulae , urina liberius effluente , decidebant . Hoc levamine contentus aeger ,
parvique habens , quae tum ferebat incommoda , antiquam vivendi rationem recepit , & injectiones omnino voluit dimittere . Quid postea illi, non . bene & perfecte, ut opinor, sanato, evenerit, ista, praesens nescio.
soria tertis. VIR nobilis, quadragesimum annum agens, postgonorrho eam, injectionibus ex vitriolo male tractatam, levem pertulit stranguriam , cui laxantibus, a me praescribendis, injectionibus mederi statuit. Una die ut emollientem decoctionem , altera oleum infunderet jussi . Intra mensem duabus tantum divexatus febriculis , & aliquot leniter recurrentibus nervorum , ac musculorum distentionibus, putridarum albescentium squamularum magnam
copiam quotidie urina demittente , perfecte famis evasit. Hi io-
40쪽
Historia g syras. Miles, septuagenario major, antiqua assciebabatur stranguria , varias gonorrhoeas, injectionibus ex vitriolo male tractatas , subsequenti . Multorum communium remediorum, quibus jamdiu usus fuerat, inutilitatem fastidiens, me de suo morbo consulturus convenit . Emollientes statim injectiones , nulla fere die intermissa, applicandas indixi, ex quibus febris de more accessit , tumorque dolens in perinaeo comparuit. Interea chirurgus imperitus injectiones prohibuit , & laxantia , immo Lippurantia cataplasmata loco tumenti accomodavit; his appositis locus magis intumuit , ac paullo post collecti jam puris signa advenerunt . Subinde
puris non parum, extrinsecus rupta suppuratione , egressum est . Sequenti die per apertum a putredine hiatum urina stillatim cadebat , ex quo fluere nunquam destitit ad mortem usque, quam , mense
exacto, virium imbecillitate , senio , & febricula consumptus, haud dubie chirurgi inscitia , miserrime obivit.