장음표시 사용
11쪽
oeoncipitur a minori superficie , S a motu celeriore quam invasis inferiorum ordinum, plures nervi hic ad nutritionem requiruntur quam in aliis partibus. 3'. Lien utique inflammatus punctorio, surrhosus Vero obturo dolore asscitur, Cons. FO-rest. L. XX. c. 7. S alibi , Bonnet. Sepulchret. Analom. L. LI. S. XVII. Obs Is. S seqq. Quod Lienes mirificae molis saepe reperiantur in hominibus, qui dum vixerant nihil admodum in hypochondrio sinistro de incommodo sensu conquesti fuerant: hinc argumentatio de splene sensus eXperte perperam deducitur; sic enim a natura Comparati sumus ut mutationes sensim & sine sensu intra nos factas absque incommodo patiamur ; sic praegnans uterus no Uem mensium decursi absque dolore in immensam molem pedetentim dilatatur. 4'..eonceditur Lienem dolori minus aeri subjacere quam pulmonem, ventriculum, intestina, Vesicam; tamen ut hoc intelligatur , non est necesiarium supponere istam noVam nervorum' theotiam ; sed susscit quod Lien non adeo subitaneis injuriis a frigore , humoribus acribus Seo subjiciatur; tum quod laxioris sit naturae; tum denique quod, licet morbi multi & varii a malaeonstitutione hujus vis siris Originem duCunt, tamen minus lethales simi, lentius procedant, mortemque in diem proserant, adde quod morbi ejus acuti leniores sint & infrequentiores,
nam error loci, praecipua morborum acutorum causa, non facile hic concipi potest, propterea quod splen ex Vassis primi generis potissimum construatur 2 hinc mens custos corporis nota adeo eis assicitur , nec tam arcte cum hoc Viscere alli atur.5'. Tota Lienis substantia ex vasis constat, haec autem vassi tunicam muscularem habent , qu32 debot se poste movere haecce vero vis a nerxis dependet; ut igitur fibrae hujus junicae se contrahere possint nerVi accedunt. EX dictis ergo s. p opositionibus puto apparet, quod nervi pro magnitudine Lienis, ei, iatdem ob causas Ob qtlas S aula partibus, concedantur scit: propter sensum, motum, & nutritionem, quibus ossidiis uno eodemque tempore probabiliter inserviunt. XI. In Liene denique Ven32 Lymphaticae Occurrunt illae
12쪽
aeque hic, ac in plerisque Corporis partibus , demonstraverunt, ct si mile vero est in omnibus eas adesse; sed ut in usibus aliarum partium indagandis non considerari solent , hic quoque
praetermitti debent. Hae Lymphaticae sicut reliquae totius corporis destinatae mihi Videntur, ut Ope UalUularum, motu arteriarum , musculorum S c. subtiles humores a nutritione redundantes , ct fortasse fluidum nervorum ex eorum eXtremitatibus, quae cum hisce Venis concurrunt, ut Uieustens Vult, revehant in ductum thoracicum ad chylum diluendum, vel in Venas majores Uarias, imprimis cavam, portae Sc. Nisi haec structura ita se habeat , circuitus adeo debilis est, in vasculis minimis nutrientibus, ct ner Vis, ut perfici non posset, tum propter pondus, S magnam resistendi vim quae columnis sanguiniis iness, tum etiam quia venae sanguis erae firmiter sese contrahunt. Obiter hic notare ii at, hoc systema lymphaticorum non satis adhuc cognitum, nec a peritis medicinae consideratum esse; & eXinde plurimorum morborum causas, S curationis indicationes rationales credo peti debere; sed hujus loci non est haec indagare. Dissicile admodum est has venas lymphaticas detegere, aut demonstrare in Liene humano; in bo- vino vel vitulino facillime cernuntur, & plurimae sunt, fortasse quia membrana horum crassior , arteriae Venaeque robustioris naturae, quippe in brutis non adeo a situ Lien comprimitur, & ergo plenius nutritur; aut potius quia in frigidis plerumque disparent, ut in hominibus, qui non calidi aut mature satis post mortem dissecantur. Etsi ha2 lymphaticae aere in venam immisso in splene eloto inflentur , nihil tamen hinc demonstrari potest, nam ut prius de vasis sanguiferis demonstrarum fuit, trunci earum majore ' rudi ori ha C Opera rumpuntur: S haec est ratio, cur aer per incisionem splenis non eloti infatus in venas transit. Tales Violentiae, structurae partium indagatoribus, solummodo Confusionem creant. l. XII. Tantum de Ultima Fabrica Lienis ; nec certe alia est quam antedista coagmentatio CX meris vasis sanguis eris, quantum demonstrari potest. Tamen magnum olim an atomicorum lumen Marcellus Malpighius hic rursus posuit suas
13쪽
Glandulas, S dixit Lienem esse plenum corpusculis solliculosis, quae glandulas vocavit. Haec opinio orta Videtur a falsa omnino hypothesi, scit. quod nulla secretio sine ejusmodi glandulis fieri potuit, & quod eadem phainomena in Liene apparentae in aliis visceribus, ubi secretiones peraguntur. Scripsit vero, antequam implendi ars innotuerit. Multa Vasa ultima perspe-Σit, caetera, quae ipsi Videbantur adesse debere, ex ingenii sui minerva produxit. Nullus dubito, si haec vidisset, quae nunc arte Ruysichiana detegimus, ct tractari scivisiet, quin illico a sua sententia recessisset, quam quidem CXcogita 'it, ut quaedam probabilia de ultima fabrica proponeret; es nonnullis conatur argumeΠtiS Corroborare, quorum praecipua vis ad haec capita reduci potest. 1'. Lienem ex corpusculis constare videri. Sed haec certe nulli in Liene humano apparent , nisi illi forte, qui ita Malpighii doctrinsa adhaeret, ut se haec videre sibi persuadeat. Brutorum quidem Lienes discussit, & quia inibi corpuscula comperit, eadem quoque homini attribuit.
Sed licet concedatur, talia corpuscula reperiri, folliculos tamen 1Je, jure mihi Videor negare. Impleantur elaim, Congeries Uasorum subtilium esse apparent, quae glandulas reprdesentant
quod faticulatim sinit disposita 9.), S in corpuscula molliora rotundaque redacta. Nullo autem jure, quia Malpighius ea non implere potuit, glandulae dici posthiat, cum Ruysichius demonstraverit alba quidem ea corpuscula esie, mJecta vero materia sua rubra turgere S colore eodem tingi, nec peculiari ulla membrana obducta esse , neque per se subsistere, sed sola maceratione in aqua facile in Vasa conspicua discedere; aut si acus cuspide a se invicem diducuntur, luculenter abrisus apparet. Folliculi non demonsti ari ossunt unquam ; S puto sussicit Ruysichio demonstrasse, caVitates oculis conspicuas, quales Malpighius descripserit, nullas ecte. Ubi per arteriam impleo, donec per Venam materies redeat, deberet illa per fol-1iculos transire , qUI tunC dederent apparere maJOreS, quam
vasa ultima, si aciestent, atque uti glandulae simplices uates inorum Sc. tui gere; sed nulli folliculi post impletionem, vel in aqua distatutionem repleti apparent. Granula vero si quae in
14쪽
repleto Liene oriuntur viciosa sunt, a cera in cellulosam telam effusa. 2'. Loculos distinctos in hoc morboso viscere cum vidi disset , folliculos hos fuisse glandulosos in statu naturali, per morbum duntaxat dilatatos, non autem paratos aserere Mal-pighius non dubetavit; sed hi sunt tantum parvae suppuratimnes, quarum folliculi eodem modo formantur, ac in aliis apo ternatibus; ut , a fabrica interna villosa ab exesis vasis intra pendentibus, ct a materia contenta in spissata aut ichorosa, facile patet, quod ct ipsemet saepips vidi. Hinc etiam morbosa tubercula intelligi postiliat, quae in aliis partibus non glandiblosis dictis , aeque ac in Liene, inveniuntur. Mirum sane est, si solliculi glandulosi in splene dentur , eos in elotione splenis excarnati nunquam apparere , sicut Vascula illa , multo minora p), ex quibus quippe componi dicuntur. 3'. Ab animalibus impersectioribus, vel maxime homini dissimilibus in modo vivendi , usu partium, constructione Sc. nihil concludere licet.
49. Argumenta ab Hydatidibus dudta , adhuc minus concludunt; siquidem earum formationem aliter CXplicare. possum US. Arteriae scilicet, nam arteriosorum ramorum in modum distribuuntur) , gradatim S per intervalla contractae, eas eiunguut; sicut in placenta post abortum sepius videre licet, ubi ab his abortus frequenter fieri Videtur; quo inveteratum magis malum est, eo internodia arctiora fiunt, ita ut tandem in fibras soli das abeant, unde circuitus sanguinis abrumpitur. His adjice, nulla commoda ex Malpighiana structura posse oriri, ut liquor secretus cum sanguine, ex quo secretus fuit, iterum statim miscetur; nam in consesso est apud omnes, nullum commune Vas emissarium eX splene prodire. Plupima autem incommoda ex eadem doctrina emanarent, ut stagnationes & obstructiones frequentiores Sc. Hinc Videtur posse concludi, nullas este glandulas inter extrema arteriarum Venarumque Lienis interpositas, sed esse Veram continuationem.
g. XIlI. Hisce sic praemissis summatim, quid inde sequatur, recensebo. Arteria Lienalis , quae est ramus sinaster arteriae coeliacae varietatibus, quoniam rarissime contingunt, supersedeo, vide Instu. Celpbern Boahaavii n*. 314. cum notis Hal-
15쪽
phragmate de aorta Oritur, moXque in duos ramos se di x dit quorum insignior, nonnullos ramos ad pancreas, Ventri- Culum , & omentum in cursu emittens, ad Splenem tendit; moxque ingressurus in quatuor vel quinque ramos se findit , pergitque dividi, quae divisiones per ramos transversos im scicommunicantur. Sanguis itaque ad Lienem delatus per innumerabiles ordines vasorum decrescentium communicantiumque fertur, donec ultimo per illa vasa in speciem penicillorum digesta , quae sunt subtilissima , transiuiittitur in Venas , quae eodem fere modo sese habent ac arteriae, nisi quod non aeque numerosae sint; ex his transit ad Lienalem , & inde in Venam portarum influit. q. XIV. Nec per angustias temporis , nec per ingenium huic oneri omnino impar, mihi vacat eae cutere & ponderare multiplices, quae in universo artis medicpe theatro hinc inde de Lienis usu adoptantur Opiniones, S in quas permulti de medicina apprime meriti, manibus pedibusque descenderunt. Prseterquam enim quod, nostri levitatem judicii eruditissimorum hominum suffragiis objicere, res foret S odii & invidiae 1 en - ma. Haec certe sententiarum diversitas, in ipsis autorum Voluminibus , abunde elucescit; unicuique argumenta in omnem partem subministrabit. Certe si rerum Veritati ubique inhians, nulloque autorum praejudicio impulsus, illam mihi opionem adsciscam, quae & rationi, & naturae dictatis maXime consentanea Videtur, quis me jure reprehendere, Vel arroganti*2 pos 1st insimulare. PIaec enim materia , de qUa nunc agimus , cum plurimis sit difficultatibus findequaque obsita, & immensum sane doetissimorum dissensionibus campum aperiat; nihil certi hic hauriri potest, & ex probabilibus tantum conclusionibus argumenta deducenda sunt. Autoritatis itaque loco succedat veritas. Id agunt inanes riXae, discordesque hominum sententiae, ut abstrusis quidem, ut ita dicam, labyrinthis scientiam
medicam implicent, eX quibus vix, ct ne vix quidem se tyro B et possit
16쪽
possit explicare; quamobrem , per hujus disertationis decurium, autoribus nominandis non immorabor: seci tentabo, quid de adtione Lienis possem deducere eX antedicta structura sis) , autopstis, datis ab omnibus fere concessis, S comideratione
f. XV. Summam esse Lienis ad bene beateque viVendum necessitatem , probant effectus perniciocissimi, qui ejus obstructionem , Vel ex scissionem, 1emper serius aut citius sequuntur; praecipue in He pate, eximii quidem ossicii viscere , CX cujus sanitate omnes functiones, X corporis, S mentis adeo mirabiliter dependent. Hippocrates, praestantissimus om- Dium naturae ObserUator , ad statum hypochondriorum , quam ad pulsus ipsos, majori cura attendendum putavit. Hinc mihi aliquandiu fuctanti in mentem venit, huic prae caeteris ma- Ieriae operam intendere. Spleni non aliud munus esse, quam ut jecori bilem paranti inserviat sig), quis ignorat; inde este tantam horum a se mutuo, tam in morbis , quam in sanitate, dependentiam in omni quidem circumstantia. Quomodo autem serviat, nunc dicam. Motu, Quantitate S Qualitate , omnia, quae in fluidis nostris consideratione digna sunt, conti
l. XVI. Splen ergo omnem suum sanguinem Hepati transmittit , I S. Motu , qui, sine pulsu quidem, sed aequabili rivo, lenissimo S aequabili momento , nullique ViX mutationi OXposito eXercetur: Vel hic potius motus, sine ullo a corde momento, sed prout requiritur, ad plenitudinem hepatis conservandam perficitUr. 2'. AEqualibus temporibus, certa S aeqUali quantitate, quae, diVersarum mutationum , quibus circulatio in aliis partibus subjicitur, immunis pene OVadit. 3'. Certis qualitatibus, nam in vena splenica sanguis est fuidus , solutus, spiritibus scatens, lympha abundans, aegre concrescens , intime mistus, non facile in heterogenea secedit; ad haec rubro colore qui ad pHrpureum vergit, distinguitur , ct ad majorem persectionem, quam in ipsis Venis pulmonicis,
17쪽
g. XVII. Hoc triplex caput 16. argumentis quibusdam suffulcire conabor; adjiciamque, haec omnia solo transsitu sanguinis per vasa illa subtilissima penicillorum 8. 9.) persici ; tum in quos usus hepati inserviant; denique , quid splen conferat,
ad ordinem sustinendum , in systemate viscerum naturalibus senstionibus destinatorum , S exinde in universa machina, illustrabo. In hisce pertractandis , tam multa & varia consideranda se offerunt, ut strictae methodo locus non sit. Plurima interim, aliis, jam dudum posita , Consuleo praeterimus, ne crum-ben pluries recoctam Lectori BeneVolo obtrudere videamur. f. XVIII. Quod splen omnem suum sanguinem hepati transmittat, a propositione 13.), & consensa universali omnium physiologicorum , patet; nisi quod, de diaetu excretorio exiguo , mentionem fecit Cὁecilius Folitus; Verum praeterquam quod nemo unquam hoc inVentum confirmaVit , erat etiam alioquin Folius homo gloriae novitatum apprime appetens ; S si quid omnino vidit, lymphaticum vasculum Vidit. Si tale vas adesset, certe jamdudum tam subtiles, S generaliter nunc eXercitas injectiones , non fugisset; & hoc magis cum nulla cohaesio , vel coalitio partium tantum laxe circumhserentium, Obstat Ct.
l. XIX. Post transitum sanguinis per splenem, movetur in vena splenica placidissime , sine pulsu, sed aequabili rivo, leni limo & aequali momento, pro eadem ratione ac in aliis VC-nis. Hic tantum loquor de statu corporis, in quo omnia in statu naturali, regularique sunt; tum Veritas hujus rei, a Venae sectione, S analogia partium, apparet. f. XX. An vero momentum hocce dissicillime, & pauXi tum mutandum sit , a Vi cordis & motu musculari auctis vel imminutis, & aliis mutationibus, quibus circulatio in aliis partibus subjicitur; Vel an momentum cordis omnino hic deficiat, non tam facile patet. Mihi, autem liceat ahirmare, hanc actionem Lienis primariam Videri. Hanc opinionem ut mihi ad- Optarem, sequentes rationes praeValuerunt. 19. Quia etiamsi he
18쪽
pati ad secretionem bilis sanguis arteriosus, loco venosi, suppedi latus suisset , nihil periculi exinde potuit oriri a pulsatione; nam in arteriis hepaticis pulsus regnat, & in cerebrum, tenuissimum S mollissimum Viscus, sanguis arteriarum ope diffunctitur. 2'. Si sanguis fluidus S bene miXtus tantum requiratur, quidni suppleri possit ex eadem staturigine, eX qua, cerebro , in quo sanguis aeque fluidus ne flarius est, derivatur. q. Si quantitas, Vel motus, Vel momentum sanguinis, ope Splenis hepati subministrati, tantum diminui debent; cur non idem, eXigua arteria , Vel circumductione, Sc. fieri possit, sic ut sanguis testibus suggeritur;& tale viscus quale splen, variis obnoXium morbis, error dormientis naturae foret , &non tantum inutile, sed etiam perniciosum pondus. f. XXL Hinc go in hanc opinionem delapsus sum; certam S aequalem partem sanguinis puri , certis S se ualibus temporibus, aequali momento, Vel fortas te sine nulla a corde vi , in venam portarum infundendam esse: ad regularitatem quandam, in absorptione Chyli a Venis meseraicis, secretione Bilis, Sc. sustinendam; hoc autem Splene perfici. hoc nullius
arteriae munus este Potuit, nee Venarum, quae e musculis emergunt; nam vis S motus S exinde quantitas sanguinis in arteriis , prout Vis cordis augetur Uel diminuitur , incrementum etiam & decrementum suscipiunt: nec ignotum est, vim &quantitatem sanguinis Venosi musculorum , pro actione vel quiete , mirum in modum Variari; nam dum agunt, pres o san- uine venoso, pallescunt; adde quod fluidissima pars aquosa, ct oleosa eorum sanguinis ab eis emungitur,'dc tum ineptissimum ad suendum, per tale viscus quale hepar, redditur. . XXII. Diu jam dicta 2o. 2I.) intento animo ponderaverim , sequentia etiam Occurrerunt, i R. crassitudo tenacitas sanguinis; 2'. mira subtilitas ct teneritudo Vasorum ultimorum Lienis; 3'. quod dissicillime, omni arte S cura adhibitusne disruptione es laceratione, injici, vel impleri aqua purcalida, omnino Vero aere, subtilissimis fluidis, possent; 4 φ magnum periculum inflammationis intestinorum Sc. ab aliqua resistentia renerui eorum sanguinis facta; S' absorptionem
19쪽
magnae partis clivii, quae fit venis mesentericis , non potuisse fieri, cum valvulae in eis, ut S in Venis Omnium Visceium abdominalium , deficiant: certe haec absorptio concipi non potest, si vis cordis, aut aliquid ejus momenti, per Vasa Ultima ad sanguinem Venae portarum, continuatum concedatur ;c'. magna subtilitas, & exinde resistentia, vasorum hepatis , miraque moles, compactaque substantia istius visceris; 7' quod venae hepaticae nullas Valvulas habent, de quod in his venis , cum a Cava oriantur, ut anatomice loquamur, Vis sanguinis Venosi adest: quodque momentum cordis, si in ullis venis adesset, debuit aut aeque, aut plus potius in, Venis hepaticis resistere , quam in vena portarum impellere posset; nam momentum hocco majus esset in cava, quae fortior est, & pluribus arteriis impletur, quam in Vena portarum; 8'. quod optimis microscopiis, S injedtionibus, nulla differentia magnitudinis , in ultimis omnium animalium arteriis sanguiferis , ubi in venas desinunt , unquam observari potuerit, licet corpora minora distingui possint; 9Q. Quod hi fines arteriarum omnium, tantum unum globulum rubrum Codem tempore, transmittere possint; quodque hi globuli rubri, ut serosi, in pulice S elephanto, in anguillula & balena, praecise ejusdem magnitudinis reperiantur; lo'. quod si Vis Cordis S arteriarum , in arteriis ultimis sanguiferis, deperdita non esset, anastomoses artoriarum Uenarum in diametro semper augeri deberent, ut animal augeatur , quod nunQuam sit; magnitudo enim harum anastomos eum dependere a magnitudine globulorum sanguinis diversorum videtur, aut potius hae ab illa, ut postea dicam. Haec Omnia 2 o. 2 i. 22.) , miram resistentiam vasorum omnium ultimorum , vid. opuscula Bellini Prop. XXIX , multa alia, persaepe sedulo animo ponderaVi, di exinde abreptus sum, ut crederem, vim coridis omnino deperditam in finibus arteriarum esse, S aliis legibus sanguinem per Vasa ultima devehi , ct per venas in cor reduci. g. XXIII. Videamus nune , an tales leges , quae ad haec' sussiciant, in rerum natura dentur. Apparet, ad quantam alitudinem vel distantiam, liquorea in vegecabilibus , sine ulla impel-
20쪽
lenti vi, deducantur; dum nulla pressione , aqua per truncos arborum transmitti possit. Motus hicce, tantum ad plenitudinem conservandam, eXOritur; nam cum calore solis & vento, fuida, ab eXtremitatibus Vasorum, quae , in superficie plantarum aperiuntur, Continuo dissiantur, h8ecce vasa iterum ab
trahunt fuida, ut sese impleant vide Hales veg. Stat: . Haec vis impletionis, quae ab attractione dimanat, uti ascensus aquae in tubis capillaribus vitreis, erit in inversa ratione diametrorum , ita ut , aequalis fluidi quantitas semper elevetur. Essecta mira hujus attractionis apparent , si fabae siccae, aqua desuper infusa, in Vase humectentur, nullum fere pondus eorum tumefactioni resistere potest; funis siccus, duobus corporibus a se invicem notabili intervallo remotis , alligatus , S magna Vi tensus , si humectetur , nihil ostabit , quin Vel alterum corpus moveat, vel ipse disrumpatur. Haec eXperimenta lucem , multis in humano corpore actionibus , praebent ; V. g. quo pacto fit, ut vasa
ultima nostra explicentur, impleantur, nutriantur, distendantur & vasis majoribus resistant. Quamobrem tam magna Vis in nervis existit 8 quia nimirum nervosi canales tam eXigui, angustique sunt. Cur omnes actiones Corporis, dum aura moderate friget, melius quam calore nimio, Vigent 8 quonium tum omnia genera Vasorum Ultimorum contrahuntur, & sic majori robore functiones eXercent. Hinc balnei frigidi, calidi. &adstringentium, omniumque, quae Vasa ultima contrahunt &coarctant, usus intelligi potest. A diversa magnitudine capillarium , a diVerso gradu attractionis inter latera eorum S fui-da , S diversa cohaesione partium fluidorum inter se invicem, intelligi puto possunt vis, & celeritas, quibus Vasa ultima di versa sese implent, ct humores suos retinent. Hinc facile patet ratio, cur aqua SC. transmitti per Varia corpora possint, dum aer nequit; nam particulas aeris crassiores esse non nisi 116c experimento probatur, quod luculentius dociet, vim impellentem ad fluida, per vasa Vel interstitia subtilia , trajicienda . sane attractionis Vi, nullo modo suffcere.