Dissertatio medica inauguralis de enemate uterino ...

발행: 1755년

분량: 40페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

vrgent, vel inducii aliqui dolores a causa quadam violenta suerunt , Vtroque modo eiscitur, quo sontes sanguinis a partu flu-Xuri praecludantur, quae res puerperas in manifestum Vitae periculum ideo inducere potest, cum haud procul absit inflammatio et febris Achialis in putridam abitura propediem, im si fluxus

restituatur, et modeste promoueatur; quod quando effecturi sumus, non sane acrioribus, motum sanguinis erga matricem augentibus medicamentis, utendum est, Vtpote quibus non potest non infarctus, impedimento fluxus persistente, augeri ipsaque febris cum inflammatione maiorem in modum prouehi: Prae caeteris, grumi sanguinis, postquam illis cauitas uteri repleta fuit magnas puerperis mouere postiliat molestias, ut metus sit, ne gangraena superueniat. Etiamsi autem, si conatus post partum, ad eXprimendum eiusmodi lochialem sanguinem, necessarii desunt, tam interne analepticis uti, alienum haud sit, quam eXterne tonica applicare, valde sit conueniens ; in plerisque tamen casibus ad spasmum respiciendum est; quem, tam internis medicamentis, ipsaqUe Venae sectione soluere tentamus, quam, ad mentem Veterum, eXterniS quoque fomentis, atque lotionibus hunc in finem utimur, '

D 3 quae

s) Purgamenta minime interdum exeunt, verum id mulieri interitum portendit. nisi vel vena celeriter secetur, vel aluus molliatur; optimum quoque est clysterem dare: HIPPOCRATEs de Morbis Mulierum Libr. I. g) Eo momento , quo placenta secedit, perrumpit sanguis, non guttatim sed uno impetu deorsuin descendit. BOERH. de Concept. text. 68S. apud HALLERVII. h) Si lochia grumescunt et dolor in imo ventre nascitur, tertio quoque die lauetur, coelo sereno et clementi, nam frigus illis contrarium; nec tamen nimis calido balneo utendum. HIPPOC. de Morb. Mulierum Libr. I. Si mulieri sanguis, qui a partu fluit, non vacuatur, coquenda est malua, et oleum cyprinum aquae infundendum, et encathismus, dolorem leniens, paranduS est, εἴκαθί 2M παρ11γο κως : HIPPOCR. de Morbis Mulier. Libr. I. i) Quin etiam per infusum uteros eluito, quo sanguinem educas. HIPPO C.

Libr. i. de Morb. Mulier. hoc auxilio usus quoque est HARVAEVs de portu P Sa

32쪽

quae cum emollire, tum dolores post partum, illos, qui uteros magis adstringunt, quam aperiunt, consopire valent. μ)

g. XIV.

De insammatione uteri, ex suras solemnis obstructionibus nata,

enemate mitiganda.

Etiamsi autem a variis causis violentis matrices inflammari possint, frequentius tamen est hoc ita fieri, cum solemnes flu-Xiones haud eueniunt, quarum defeetione non tantum in minimis matricum arteriis, sed et in maioribus, quies, et abhinc valida contra cor resistentia, et febris, in ipsa autem uteri substantia, tUmor, rubor, calor, dolor, oriri postiliat: Infrequens sane non est, tam a mensium fluxu cohibito, quam a lochiorum euacuatione deficiente, ins arctum, intra adducta matricis vasa, nasci, qui inflammationis proxima causa fieri possit: Sane, quando foeminarum, qUae uterum non gerunt, assectiones, sub emansione mensium illis solemnes, dispicimus , etiamsi illae variae sunt, atque tam in doloribus circa lumbos fixis, quam in vagis

et ex Consensu, Vel a restagnatione sanguinis Versus superiora, natis, consistunt, quibus etiam omnes spasmorum in genuS neruosum essectus, quos enUmerare nunc longum foret, accedUnt, omnes tamen illae ad ideam inflammationis Vterinae, Vtpote quae suos gradus habere potest, reuocari possunt, nec obstat, multis,

sub isto statu, mulieribus pulsiam deficere, frigus adesse, animum deficere, ut propterea inflammati quid circa matricem tunc subesse haud videatur; siquidem ista oligosphyxia mulierum non tam morbus ipse, quam morbi essectus et spasmi, vasa maiora ipsumque cor valide stringentis, sequela est, ut propterea nihil impediat, ea consilia, quae sub viscerum aliorum inflammationibus capiuntur, hic quoque capi posse, et, quod meum propositum nunc attinet, locum inuenire eXterna etiam antiphlogistica, sub

situs ex herbis fragrantibus, ordinat θυμι 79-τας μητραe τοῦτο οδυνας πανσΗ. Sussiendae sunt matrices: Hoc dolores sedat.

33쪽

De passione baserica enematibus manda.

Tanta et causarum et symptomatum in isto morbo est ste quentia et varietas , Vt, etiamsi illum ad unam ideam generalem, spasmi neruoS Omnes Vehementer distendentis, et Vasa, vel omnia, vel singula, in varia parte, constringentis, reuocare possimus; unus tamen sanationis modus in omnibus istius aegritudinis speciebus a diuersa causa natis, esse neqUeat. Siquidem, moX fi xuum solemnium defectio, mox illorum augmentum, moX Co rundem praua miXtio, mox iterum acredo stimulans, aliquando peregrina res in matrice Collecla, vel substantiae eius scirrhosa, ulcerosa, cancrosa mutatio istos motus Variantes, quos uno pastionis hystericae titulo compellare solemus, excitare solent. Etiamsi autem, veluti causae istius mali Variant, ita quoque indicationes causales variare insigniter debeant, Vt propterea ad unam mensi1-ram omnium mulierum hystericarum pathemata aequari nequeant: Quod si tamen ad formam mali respicimus, quam in spaSino vasa .

stringente positam esse, haud obscure perspicimus, haud difficile

est, aliquam, licet tantum symptomaticam et palliatiuam indicationem inuenire, quae Urgentibus spaSmorum effectibus, teipo-

thymiae, syncopae, neruorum distentionibus, ipsi epilepsiae,

IJ De Inflammatisne uteri PAVLVs Aegineta ita habet: Caeterum per

omnem medicationem encathisinis quoque ex decoctione foenu graeci, seminis lini, herbae maluae , artemisiae et oleo concinnatiS Utendum. Quae hoc non sustinent, ex calida aqua cum decocto rosaceo eiusmodi iniectio fiat. Vteri phlegmone multis de causis fit, aliquando ex frequenti abortu nasci tur, vel si ab imperita obstetrice mulier male fuerit obstetricata, 'et ali quando omnis matrix est in feruore , aliquando pars eius: Ad encathis nata sunt collocandae, Cataplasmata ex seminibuS sunt apponenda. Spongiis etiam ex feruente succo tinctis et expresiis VUOramus. WOLPHIus ex Moscbione.

34쪽

et singulariter, suffocationi uterinae opponatur. Eiusmodi celeria auXilia, celeri malo opponenda, Ut nunc intra meos limites maneam, atque ad interna remedia antispasmodica haud progrediar, docente quotidiana eXperientia, nec ratione contradicente, sunt fotus ex emollientibus U) parati et graveolentia quae- uis, quae suo halitu , characterem narcoticorum, qUae foetent, habente, genus neruosum demulcere, illudiaue laxare possunt: Etiamsi autem perinde sit, cui parti res grave olens illiniatur vel alio modo applicetur, illis tamen locis eiusmodi neruina remedia potissimum applicanda erunt, in quibus maior neruorum est frequentia, nec errant, qui matricibus potissimum admouenda sua-Ueolentia esse, arbitrantur, cum a Vero prope absit, halitus istiusmodi muliebribus applicatos validam fibrarum matricis adstrictionem eo promptius, quo propius parti dolenti admoti fuerunt , resoluturos esse. 'b

De uteri duritia emollienda.

Vterus, pro ratione suae substantiae cellulosae, non aliter ac glandulae, ab insarciu humorum crassescentium aliquando induratur, id quod, vel in ipsis matricis parietibus, vel foris ad eius Ostium accidere solet, ita quidem, Ut, haud raro, pro Uteri

descensu, tumor aliquis scirrho des haberi soleat. ' Graue istud,

et m) Ad hystericam passionem Insessionibus ac mollientibus rei us, ex adipe anserino, styrace, mastiche, ammoniaco confestis uti licet: Vterus iis, quae calefaciendi virtutem habent, sumendus. PAVLVS Aegineta. n) Ad suffocationem matris consilium ex EROTE de passione mulierum Harmonia Gynaeciorum Tom. I. p. 94. Oleis et Unguentis, quae sunt odoris arΟ-matici debent muliebria inungi intus et extra, qualia sunt, oleum nardinum, Inunctio facta cum Zibetho. HIPPOCRATEs de strangulatu hysterico ita habet. Tunc, cum morbus in sumno fuerit, sub naribus graveolentia in sumtu exhibeto, infra vero, quae sunt grati odoris Libr. a. de Morbis Mulierum. Ο Scieroma a scirrho uteri distinguit PAVLVs. Scieroma conforme est scir-Tho circa muliebrium ceruicem magna ex parte consistens , tumorem quiadem habens eodem pacto sed minus durum, cum dolore mediocri: In-

35쪽

et sere immedicabile malum est, diris stipatum symptomatis: Aliquando eo usque intumescunt, et suae substantiae augmentum accipiunt uteri, ut foetum gerere videantur, eoque facilius sibi in poni patiantur mulieres, quo plUs grauiditatem mentiuntur falla ces spasmorum impressiones, quae foetus moti similitudinem habent. Intercurrunt motus sebriles et tabes mulieris corpus sensim invadit: Quae cum ita sese haberent, Veteres, emollientium usis aliquid perfici utiliter posse, fuerunt arbitrati. y Enimuero an emolliendus scirrhus sit , qui cancri occulti vestigia ostendit, dubium omnino oritur, siquidem metus est, ne, quae, Certe sino magno dolore, superstes esse potest mulier, quamdiu scirrhus quietus iacet, inter immanes cruciatus pereat, postquam ille ma- laeticorum usu, in ulcus rodens excitatus suit.

f. XVII.

De partu per Enemata uterina ruuando.

Non tantum priscis temporibus ita factum esse legimus, quosoeminae sub ultimi gestationis mensis fine, emollitis balneo uteris, ad partum faciliorem ') praepararentur, atque sub ipsis quoque partus laboribus insessibus fumisque iuuarentur, aut iuuari posse crederentur, sed hisce quoque temporibus consultum videtur esse, quo mulier, partui Vicina, aliquoties balneo te pido immersa sedeat, atque, cum nunc aliqui eX ConatibUS, qui partum prope abesse nuntiant, comparuerunt, illi succendatur thus, olibanum, mastiche, succinum atque alia fragrantiora pharmaca, licit Roc ΠΕVs l. o. Θnaeciorum p. 18o. Decoctum foenu graeci, lini Cum oleo anethino et Sambucino. p) De duritia matricis consilium MOSCHIDNIS Harmonia Gynaeciorum Tom. I. pag. II. Encathis natibus metasyncriticis utimur, hoc est aqua, in qua decoctae sunt baccae lauri, fasces hyssopi, meiathae, marrubii; Deinde ad aquas calidaS eaS mittimus et natare in mari iubemus. Sub noni mensis sine, ut embryo eo facilius egredi possit, ipsis locis moI- lien, praeparandus est insessus, et balneis utendum atque pessariis, quae ex pinguedine anserina et medulla ceruina conficiantur, et digito inuncto os matricis mediocriter aperiendum est. ΜOS CHION. l. c.

36쪽

inaca, quae super carbones ardentes in fumos eleuari possunt. Enimuero, non omni ratione istud consilium destituitur: sunt enim aliquando conatus pariendi steriles ac tergiversantes, ve ius superiora tendentes, spasmi scilicet tam uteri ipsius, quam in sculorum, quibus partUs iuuatur: Nec minus, caeteris omnibus sese bene habentibus, conatus ipsi partus deficiunt, aut breues

sunt et ignaui. Proinde inconsultum haud est, illos spurios parientium labores fumis graveolentibus opprimere, veluti, hoc ita essici posse, supra propositum suit, torpentes autem, fotibus, de vino generoso et herbis fragrantibus, excitare. )

f. XVIII.

De fetu po sequam aquae effluxerunt, iniec tonitus perluendo.

Inter partus commodi et facilis opportunitates non vltima est, viarum, quibus egredi foetus debet, lubricitas, quam illis liquores chorii et amnii, sub ipso partu estus, conciliant, quam

etiam, mUCUS eX cryptis muciparis, circa os uteri internum sitis fluens, et conatu pariendi Vberiore modo eXpressus, comparare potest. Quapropter obstetrices, quantum in viribus est, eo aulaborare debent, ut, illo tempore, quo uterus suo liquido adhuc bene perunctUs est, partum Promoueant, nec ante, quam res id exigit, humores, Vulneratis membranis, enundant, quod si essecerint, partum, qui caeteroquin, respectu situs embryonum,

poterat esse facillimus, in dissicillimum conuertent; Posteaquam autem, sinistro casu, hoc ita euenit, quo foetus, desiccato per moram utero, haereat, Vel artus ad partum inepti sese osterant,

t) Si foemina non poterit parere, sumtum para ex resina aut cumino aut corrice pini. HIPl'ΘC R. de Morbis Mulierum Libr. . s) Ludovicus BD NACIOLI Enneas Muliebris. Extat cum Harmonia GFnaeciorum, in partu dissicili consulit Forum ex Floribus chamaemeli, meliloti, Foliis maluae, bis maluae ac violarum, semine lini, cotoneorum, foenu graeci, radicibus Illiorum alborum, aqua coctis. Fouere sedem et pudendum ad inguina oportet, et insessus parandi, idque tum Vel maXime, cum dolores urgent. HIPPOCRAT. de Morbis Mulierum Libr. I.

37쪽

DE ENEM A TE V T E R I N o. 33. ita H Vt in pedes, introducta manu, conuertendus insans nunc sit, illud autem, sicco utero, perfici commode omnino nequeat; Tunc sane inconstitium haud est, pro amisso naturali liquido a tisicialem mucum per metrenchytam iniicere, totum foetum mucagine aliqua perluere, atque eundem ita laevigare, quo vers tile eius corpusculum manibusque obsequiosum esticiatur. )t) Chorio rupto, saepe humores, qui partum ad exitum iuuant, dequunt.

partu sicco manente, tunc iniice decoctnm sequens Recipe Altheae cum radice manipulos duos, arternis iae manipulum Vnum, Foenu graeci seminis lini uncias tres, decem ficus siccas, coquantur. Decocti unciis quatuor adde olei lilini, uncias duas, moschi granum unum. Νicolaus Ro-CHAEUS , de Morbis Mulierum curaudis. Extat c. Harmonia Onaeciο-rum P. III.

38쪽

CLARISSIMO CANDIDATO

s. D. P.

uem Utroque gerius tentatum examine probauisus

omnes, fretae miti persuaderi postis sum, vi copiam facerem, eruditiovis Ture sue ulla meo auxilio etiam publice probandae. Quum enim ob 0rdine Nostro Gratioso is constitutus sis, qui Te, c thedram escendeutem, comiter, Tuque mihi hae de caligo obtuleris dissertationem Tuam perpoliendam: reddo Tibi tamen eamdem, omnin0 immutatam, C reque Tuam esse, cupio. Non dubito, Te eam ita esse desem sui inu , ut vel hoc uowiue summos iu rerte salutari honores bene meritus capesseas, quos Tibi quam proisine socessuros, ex aniso gratulor, faustissima quaeque et tu posterum adprecatur. Li ae a. d. XV. Oct. o Iola CCLV.

SEARCH

MENU NAVIGATION