Dissertatio physiologica inauguralis de morte naturali et accidentali

발행: 1824년

분량: 31페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

vitate abdominali, illa percipere licet. Νonne videmus circulationem

pulmonalem eadem intensitate locum habere in collectionibus aquosis, Purulentis aut sanguineis sive membranae pleurae sive peri cardii. Hisce consideratis, non est dubitandum quin statuere liceat, actionem Cordis , post interruptionem phaenometiorum mechanicorum pulmonis non directe interrumpi, sed in directe quia Phaenomena chemica , deficiente materia peragi nequeunt; si igitur demonstra Verimus quo modo cessantibus Phaenomenis claemicis, cor moriatur, dupleX quaestio

soluta erit.

Si GoodWini opinionem bene perspexerimus, causam interruptionis contractionum cordis, dum phaenomena chemica cessant, in defecta excitationis Ventriculi a sanguine rubro , et a sanguine nigro haud valide stimulati ab eo auctore poni videbimus; at cum illustri Bi chato credimus et sustinemus , in illo casu affectionem esse gene ratem omnium Partium , tunc sanguinem nigrum ubique Sparsum , in causam esse Virium prostrationis ; ita ut pro libitu mortem ali cujus partis, injectione illius fluidi per aperturam arteriae, producere liceat, ubi aliae sanguinem arteriosum accipiunt. Igitur phaenomena quae oriuntur a contactu illius fluidi in parietes cordis inquiramus. Duplici ratione cordis contractiones sub assi uxu sanguinis Venosi cessant aut retardantur : I.' Quia, ut Good nus dixerat, ventriculus sinister ab illo non stimulatur 3 2.' Quia a sanguine venoso undique perreptatus, in fibras musculares, tanquam materies sedativa agit; atqui cum Bichato ponimus cor sinistrum per tempus quoddam, usanguine Venoso , ad contractiones ProVocandas, stimulari posse : quod Probant sequeritia,

22쪽

Ιmpediatur aeris introductio in pulmones, semper Vita animalis

cessat, et cor sese per tempus contrahit, et pulsationes observantur. Si illo momento aperiatur arteria, ipsa primo Sanguinem arteriOSum, Sensam sensimque nigrum eadem velocitate plorat. Possumus quoque tamdiu quamdiu cordis irritabilitas perstat, contractiones ejus PrOVOCHIe, Per Gortam aut venas pulmonales, sive gaz hydrogenium , aut gaz acidum carbonicum insufllando; atqui non ut sedativum agunt. Potest cor sinistrum , sanguinem Venosum ad omnes partes propellere, et Suo contactu Cordis restituere contractiones : quaenam jam sint causae sub quibus cor silet , inquiremus.

Sanguis venosus, ait Bichatus , uti impellit organa omnia , ubi diffluit, textus permeat et singulam fibram debilitat, ita ut, si pex

arterias coronarias injici posset sanguis Venosus , intactis organis omnibus , mors eadem velocitate locum haberet. Non mea est opinio, inquirere utrum dum sanguis ad extremitates arteriarum PeΓyenerit, aut in fibras, aut in nervos agat, et quomodo in priores aut in poste xiores agit ; neque etiam, an principia continentia in causa sint mortis: nam ibi oportet desistere , ubi experientia nihil valet dilucidare : atqui credo nos stabilire posse assertum hisce principiis analogum, solum quod omnem mentem sanam dirigere debet, dicendo, nos haud certos esse quomodo, cor moriatur ubi Phaenomena chemica pulmonis inlex-Tum Puntur, quia sanguis VenoSus, permeans fibras musculares, ut sustentet actionem illarum aptus non judicatur.

CessantibuS pulmonumiunctionibus, cessant Aloe cerebri.

Qualiscunque sit modus agendi , sive in fibras sive in nervos PSat Sanguis Venosus, semper tales esse essectus, ut permeatis ab illo

23쪽

fibris muscularibus cor moriatur , vidimus. Similis est essectus, ab illo contactu oriundus in cerebrum ; quod observatio luculenter probat ;semper interruptio Phaenomenorum chemicorum functiones cerebrales perturbat eaedem Veniunt hic considerationes , proinde repetitionem

inutilem judiCO. λDebemus jam eXperientia freti, probare sanguinem Vetiosum in causam esse mortis cerebri post interruptionem phaenomenorum che micorum. Immortalis Bichatus aperuit animalis cujusdam arteriam carotidea iri, et Venam jugularem; iri instrumento convenienti, et ad temperaturam corporis Calefacto , sanguinem nigrum recepit, et in arteriam carotideam injecit, illico animal convellebatur, respiratio

fiebat anxia, et quasi sussocatum , uti in asphyXia , manebat ; haud

multo post pessima symptomata osserebat, Vita animalis tota suspen debatur , at cor repetitis contractionibus, circulationem per semi horam intertinuit, et tandem Vita organica cessavit. Videtur igitur , sanguinem Venosum, aut ineptum esse ad excitandam actionem cerebralem, aut ictiaquam materiem letl1alem pro Encephalo, Posse aspici. Si organum animalis encephalicum nudatur et aeris introductio impediatur, omnia Phaenomena ad Vitam animalem pertinentia, cessant, ubi tamen ejusdem elevatio et depressio adhucdum observantur , quae phaenomena non nisi ab impulsu sanguinis venosi petun tur. Quum igitur causa illa existat, mors en cephali naturae fluidi , substantiam ejusdem penetrantis adscribenda esse Videtur ; sive iu- capax sit eXcitare cerebrum , Sive agat tanquam materies sedativa , nam admodum dissicile est dictu an primum aut secundum locum

24쪽

habeat : id solum dicere licet, causam mortis encephali , u sanguine

Venoso petendam eSSO.

Quanquam interruptio functionum cerebralium , magnam in alia organa habeat influentiam , tamen solum tamquam principium pro vita animali adspici potest, cui sese adjungunt quoque alia, uti Videbimus. Vita organica solo contactu sanguinis Ven Osi , Perit.

Cessantibus pulmonum functionibus, cessant iliae omnium

Non solum cor et cerebrum , sed et organa omnia malam a Sanguine Venoso impressionem accipiunt ; antequam illam explicemus omnia organa ab illo penetrata esse demonstremus. Iamjam vidimus cor per tempus quoddam Conta GCtioneS SUAS CONSeΓvare, Blque Sanguinem Venosum , eadem Velocitate ac aYteriosum per Vasa PYOpellere ;quae propulsio etsi sensim sensimque diminuitur, tamen talis est offectus, ut omnia ab illo penetrentur. Ut bene hoc assertum captemus, sufficit nudare diversa organa tem pore quo aer intercipitur; et Videmus materiem colorantem sub du plici forma liberam et mixtam. Transversim scindatur muscultas , percipiuntur guttulae nigrae quae a rubro , musculis proprio, facile distinguuntur ; nervi colorem habent obscure fuscum , qui colorem album naturalem amittunt , cutis undique maculis nigris et lividis obducitur eae obstaculo , quod obvenit in vasis capillaribus quorum contractilitas organica insensibilis a Sanguine venoso non sussicienter ex citatur , ortum ducentibus; genae, labia, cutis capitis, lingua, inflata et livida sunt, membranae serosae multo citius , aliis organis

25쪽

livescunt. Porro extrahatur e cavitate abdominis portio intestini, sin datur , dein trachea arteria comprimatur , et tempore trium minu torum ex intense rubro , in nigrum mutabitur colorem membrana

Certe stabilire jam possumus, sanguinem non mutari dum inter rumpuntur phaenomena chemica pulmonis , circulationem pergere, organa penetrari , et sanguini arterioso locum obtineri , quod EX plicat existentiam , qualecunque etiam fuerit genus mortis , sanguinis Venosi, in vasis arteriosis. Traia seamus ad Phaenomena oriunda ab illo influxu sanguinis ve nosi ad omnes partes , et videbimus ipsum ineptum esse ad actionem

et vitam eorumdem Sustentandam. Primus effectus e contactu sanguinis arteriosi cum Organis oriun dus, est augmentum eorumdem Proprietatum, et Vitae sustentatio , nam comparatione instituta inter tumores inflammatorios , Cum ma

culis scorbuticis, petechiis , inveniemus illos rubore et pulsativo do lore stipatos , has prostratione loculi proprietatum vitalium plenas. Gangraena senilis ordinario maculis lividis incipit, denotans absentiam sanguinis arteriosi. Observamus quod , quo magis dolore et rubore tumores Stipantur eo melioris sunt naturae ; e contra quo magis pallidi aut lividi eo minus cicatrix sormatur ; ignoramus quomodo Sanguis ruber excitet et intertineat, sua natura , Vitam omnium partium ;quidquid sit, quaenam etiam Sit probabilitas , quae pro opinione miliat, ubi eXperientia non sustentatur , haud magni interest id rescire. Quomodo ex contactu illius fluidi , mors organorum locum habet 7 Partes vitae animalis , a cerebro dependentes , cum ipso moriuntur , at-

26쪽

qu1 vidimus contactum illius fluidi illico vitam cerebri sufflaminare

et sub hoc respectu actiones organorum locomotus , et sensationum intercipiuntur. Hisce causis, duae adjici possunt, ubi per totum Systema circulatio locum habeti1.' Nervi a sanguine penetrati communicationem Cerebrum inter et organa sensuum ab una parte , cerebrum inter et organa Iocomotus, et vocis ab altera , impediunt; 2.' Contactus sanguinis Venosi in organa ipsa , ibi actionem pessumdat. Contactus sataguinis nigri in organis vitae internae , sola Leputatur causa, quae functiones interrumpit; mortem eorum tamquam a Ce rebro dependentem minias agnoscunt. Iam vidimus essectum sanguinis

nigri in organa circulationis, atqui repetitionem inutilem judica mus. Quoad functiones secretionum , eXhalationum , nutritionis , qum in illo sanguine materiem non inveniunt, unde Persiciantur, hoc sane probatu dissicito admodum erit. Per analogiam igitur , interruptionsem harum functionum , per impulsionem sanguinis venosi statuimus. Quum Omnia supra dicta in mentem revocemus, de influentia pulmonis in cor , cerebrum, et organa Omnia , facile concipimus , terminationem successivam omnium functionum , ubi phaenomena tam chemica quam physica pulmonis cessant. Itaque ne repetitionibus con tinuis lectorem benevolum Litigemus ad ultimum articulum dissertationis transeundum nobis restat.

27쪽

Cessante actione cerebri cessant illin pulmoni. .

UBI desinit agere organum encephalicum , pulmo illico moritur , quod direct6 vel indirecte locum habet ; id jam inquirendum restat. Si demonstraverim nullam directam influentiam a cerebro in Pulmonem eXistere , clare patebit mortem pulmonis post illam cerebri , directo locum habere, quod experientia confirmatur. Nervi vagi et magnus sympathicus soli sunt . Nervi communicatio nem sonentes , cerebrum inter et pulmones : at primi nullam in fluentiam habent positivam in pulmonem , ut functioneS ejus in ac

Irritentur nervi vagi in regione colli, respiratio parum praecipitabitur , pulmo videbitur oppressus ; sed animadvertendum est , Omnem dolorem producere talia phaenomena , quae sensim post irritationem diminuunt si abscindatur unus , respiratio sit dissicilis in ratione doloris , Sed sensim dissipatur; inde sequitur hunc Nervum quidem sunctionibus pulmonum necessarium esse , at functiones Pulmonales post ejus abscissionem per tempus plus minus longum continuare ;

exind0 probatur influentiam illam non actualem eSSe. Iufluentia magni sympathici non majoris est momenti ; eXΡerientiae circa hoc punctum institutae probant minorem laesionem functionum hujus organi , aut Si perturbatae sint, ab universali per turbatione deduci. Atqui dicere possumus influentiam cerebri in pulmonem directam non esse , quare aliae sunt qUaerendae Causae CeSsa tionis subitae et ius tantaneae functionum pulmonis, per illos cerebri.

28쪽

Quae causae inveniuntnr in paralysi musculorum intercostalium et diapbragmatis , nervos accipientes immediate a cerebro dependentes. Abscindatur medulla spinalis inter ultimam Vertebram cervicalem et primam dorsalem , musculi intercostales paralysi assiciuntur, et respiratio per musculum diaphragmatis in tertinetur; si nervi phrenici soli abscindantur, diaphragma immobilis sit et respiratio per mus culos intercos tales intertinetur, in utroque casu respiratio per tempus plus minusve longum perstat , sed abscindatur medulla spinalis cum phrenitico, illico moritur animal. Atqui mors pulmonis indirecte Iocum habet.

CESSante actione cerebri, cesSat illa cordis.

Ubi cessat functio cerebri , cor uti pulmo directe aut indirecte moritur. Cerebrum directe cum corde communicare non Videtur, quod cor , uti vidimus, cerebri functiones intertinet. Quod assertum eXperientiu et observatione elucidabimus. 1.' omnis irritatio violens turbas generales in vitu animali producit, et vita organica et praecipue corin statu suo naturali permanet. 2.' omne organum directe a cerebro

d0 pendens , voluntatis imperio subditum est , atqui credimus, non obstante observatione Statilii , cor, inter illa organa non reputandum esse : quid enim de vita fieret, si nostro libitu motum visceris, unde Vita dependet, suspendere possemus 35.' omnis compressio massae encephalicae tali modo agit, ut paralysiasticiat musculos voluntati subditos, atqui usquedum assectio sese ad pectorales non extendat, actio cordis nullo modo diminuta esse videtur

Igitur jamjam statuere possumus, s0lu observatione ducti, non

29쪽

immediate cordis actionem cessare. Hisce adjungemus experientiam ut effatum nostrum magis stabiliamus. Si diversis modis irritetur cerebrum, diversas etiam alterationes in vita animali producimus , cor autem constanter sese Contrahit, usquedum musculi pectorales intacti permanent. Hoc eXperimentum, aliis observationibus supra notatis junctum, nos ad Sequentem Conclusionem ducit: cordis nempe actionem indirecte CeSSare, CONSequenter causam proXimam quaerendam esse in pulmone , cujus functiones, mechanicae et chemicae interrumpuntur per Paralysim musculorum

vilae animali subditorum per penetrationem sanguinis nigri in fibras musculares cordis, et proinde ejusdem mortem.

Cessante actione cerebri, ceSSat actio omnium OGanorum,

et mors Seneralis locum habet.

Organa omnia in duas classes dispescuntur, alia vitae animalis, alia vitae organicae ; primo intuitu videmus, quod functiones Organorum Vitae animalis eo momento quo Cerebrum obruitur cessare de beni ; nam omnes , aut directe aut indirecte sedem suam in hoc organo inveniunt. Illae vitae organicae indirecte moriuntux ; dantur igitur intermedia quorum mors, illam vitae organicae determinat suntque haec ut supra Vidimus, phaenomena mechanica respirationis, inde extinctio functionum chemicarum , circulatio per totum corpus Sanguinis nigri , virium prostratio et tandem mors. Eadem ratione mors generalis locum habet, interim ne lectorem benevolum fati gemus, qui facile caeteris , quae a me non disputata sunt, supplebit, u repetitione observationum et eXperientiarum Mecedemus, quae luce

clarius, mortem generalem post illam cerebri indirecte locum habere , probant.

TANTUM.

30쪽

Homo sicut flos egreditur et conteritur , fugit velut umbra , et numquam in eodem statu permanet ΙΙ.Vomitus porrosus , in gasti itide , ut plurimum nori a depravata

bile, sed a Secretione perversu membranae mucosae , dependet. III. Spleri degeneratum vel suppuratum eXscindi nequit. 1 V. Splenis inflammatio acuta et primaria eXistere potest.

Pus vera Secretione producitur. VI. Morbi non eloquentia , sed remediis curantur.

V ΙΙ. Distinguenda est inflammatio a simplici irritatione. VIII. Enteritis facile distinguitur a doloribus colicis , rheumaticis et

volvulo. IX. A turbato sanguinis circulo , secretiones perturbantur.

Placenta in foetu praecipuum est sanguificationis organum. primatur J. L. ΚΕSTELO . H. t. fac. mecl. DECGNGS.

SEARCH

MENU NAVIGATION