장음표시 사용
11쪽
Hujus morbi symptomata varia, quae variis homi nibus dantur, enumerare, hanc theseos partem prolixitati molestae extenderet, insignioribus tunc animum
solummodo incumbendo, breviare nitemur. Morbus appetitus naturalis minutione, in ventriculi regione ple
nitudinis sensu, etsi aeger non cibum recenter recepit , et animi languore plerumque oritur. Vires gradatim deficiunt, aeger lassitudine et motus aversione, Praecipue post pastum, corripitur, gravitatis sensum fere ineffabilem et anxietatem circa Praecordia habet, ventriculus et intestina aere saepe tenduntur, qui vel sursum ructatur, Vel deorsum currens borborygmos et dolores coli-
Ex ingestis in ventriculo diu retentis, eructationes variae nunc saepe sunt, acidae scilicet, putridae, oleosae,
12쪽
amarae, nonnunquam cibo solidiore stipatae, ad os usque surgunt, sicuti in bestiis ruminantibus observandum est, et hae semper caloris circa cardiam sensu ingrato
Morbo ingravescente, dolores acerbi ad epigastrium, aliasque canalis alimentarii regiones sentiuntur, et Ventriculus ipse erga spinam quasi retrahitur, cum nausea et frequente vomitu, praesertim si alvus dura sit, quod hic saepe accidit. Aeger, hoc morbi stadio, palpitationibus, dyspnoea, dolore capitis totius vel lateris utrinque gravatiVo, Vertigine, et syncope saepius corripitur. Versus finem morbi diarrhcea transiens, doloribus intestinorum spasmodicis stipata, occurrit, pulsus dilabitur, vultus pallescit, facies tumida tristitiae lineamenta sibi defixa fert. functiones aliae vicissim, pro rata parte, labuntur; hoc tempore somnus oculos fugit, et si quando viribus exhaustis venit, insomnia dira secum fert, et exinde nullum percipitur leVamen.
13쪽
Omnes animi dotes eodem fere gradu vi sua debiliores et ad exercitium ineptiores redduntur. Febris hectica ultimum morbi stadium, et salivae fluxus Praeternaturalis comitare observati sunt, saepiusque vero hydrops superveniens vitam subripuit.
DEFINITIO. Omnibus hujus morbi desinitionibus adhuc prolatis objectiones fieri possunt, quod iis qui definiendi dissicultates cognoscunt, hic Vero Praecipue si in hoc multo dissicilius quam in fere ullo alio morbo esse reputa-
bit) haud equidem mirum videbitur. Ut fere omnium aliorum, nos logus aevi primarius nobis optimam dedit, quam ergo verbatim tradere cu
14쪽
Anorexia, nausea, vomitus, inflatio, ructus, rumina- tio, card algia, gastrodynia, pauciora saltem vel plura
horum simul concurrentia, plerumque cum alVO Asia
tricta, et sine alio vel ventriculi ipsius vel aliarum partium morbo.'
Quando hoc malum saepe aliorum symptoma occur-
rit, res summi momenti fit inter drapebiam essectum, et primariam di inguere.
Ventriculus valde sensibilis, capitis omiumque obdominis viscerum morbos Partim fert, et quando haec patiuntur, digestio impeditur ; haec denique ex consensu, qui inter et ventriculum intercedit, saepe vicissimassiciuntur ; hinc malum primarium, symptomata Praevia et praesentia sollicite indagando detegere summis
viribus certandum est. Distinc-
15쪽
ustinctionem mox notatam et utilem eX hoc praecipue stabilire fidendum.
Nonnulli vero morbi huic affectioni idiopathicae si-
millimi existunt, quos ab ea tamen apud scriptores meis dicos multum distare fertur.
Inter eos autem hypochondriasin, scilicet, chlorosin,
necnon Podagram atonicam, tam veram existere differentiam, quam complures affirmant, haud compertum habemus; judices ergo venerabiles secuti, distinctiones varias ab auctoribus nobis traditas dicturi sumus.
Hypochondriasis tunc, in temperamento melancholico invenitur, dyspepsia vero in sanguineo occurrit: Illi pertinent fibrae rigidiores, crines nigri firmiores, sanguis parcus et animus parum sentiens, cum vi notabili ; huic autem fibrae laxiores, crines molliores, sanguis nimius sunde nomen) et irritabilitas insignis cum virium defectu.
16쪽
ab In hypochondriasi mentem magis turbari, languo rem, moestitiam, et metum, definitionis celebris Culleni Insigniores conspici, etiam observare licet. Appetentia cibi praeternaturalis, rei non esculentae desiderium, et mensium retentio chlorosin denotant, et haec signa vel saltem non omnia simul nunquam dyspepsiam comitantur.
Ex propiore similitudine signorum dyspepsiae et po
dagrae atonicae, diagnoim hic quam in prioribus instituere dissicilius est.
Sedula autem accessionis subitaneae cum omnium, tum partis symptomatum violentiae, necnon aegri mo borum praeteritorum, et podagrae praedispositionis has reditariae consideratio, de hac re conclusionem veritati apPropinquantem nos eXcogitare adjuvabit. Color constans fixusque circa partem, pressiara semper auctus, aliquis tu1or ex pressione aliquando ibidem Perciis
17쪽
percipiendus, sensusque caloris fere perpetuus, digestio plus impedita, vomitus frequentior, alvusque duriorh
pylori schirrum a dyspepsia id iopathica denotant. Sequentia diagnosin hic dissicillimam adjuvabunt. Macies quam in dyspepsia communi major cum hoc
schirro adest, et ventriculi et intestinorum excreta mutantur, aeger nempe Vel sursum vel deorsum sanguinem varii coloris materiem aliquando nigricantem, atram bilem olim male vocatam, ejicit '. Aliquando etiam pus eXcernetur, et per vomitum, vel faecibus rejicietur, si inflammarentur partes ad pylorum etaternae et in suppurationem abirent.
- Αudi Praelictiones Monrotan is pathologicas utilissim s.
18쪽
D E DYSPEPSI A. CAUS AE REMOTA E.
Causae hujus morbi remotiores attentionem medicorum sibi praecipue vindicarunt, unde has in classes duas ordine systematico dispositas habemus, quae sciliacet aut in ventriculum ipsuiu, Vel in systema totum, agunt. Cum autem medendi scriptorum methodum attente investigamus, haec distinctio supervacanea videretur, quia rationem medelae quomodocunque applicatae fuerint causae, neutiquam Variant. Haec causarum divisio, nostro judicio, attentionem summam meretur, quia nempe aliquando ad medelam conficiendam et confirmandam auxiliabitur: Cum liocautem afferimus ab oeconomiae animalis jam compertis legibus nequaquam decedere volumus, effectus quorun dam totius systematis variis partibus cpiod ad sensibilitatem
19쪽
tem et partium distantiam vario gradu provehi posse
concedimus ; sin vero axioma in medicina universaliter Verum recordamus, fibram muscularem ad usque tantummodo excitari posse, et ultra consequi atoni- am ;' et porro, si inter causas in Ventriculum ipsum agentes, complura stimulantia potentissima esse certum
sit, hoc organum aliquando debile esse vel collapsus stata tu existere posse, aliis nondum ad summum vigorem excitatis, sicque morbum in quibusdam casibus receniatioribus vere localem conspici et tractari debere, certe concludere licebit. Exemplum, ni fallor, dyspepsiae samplicis localis in helluone voraci datur, cujus Vultus, dum ventriculus summa debilitate laborat, Valetudinis sanae signa fert.
Causae quae in ventriculum directe agunt, sunt opium, liquores spirituos, tabaccum, thea, cossea, nimius acidorum vel cibi putrescentis Usus, aromatica ; emetica vel purgantia nimis frequenter repetita, nimia medita mentorum tonicorum Vel amarorum actumptio, et nimia ventriculi distentio.
20쪽
Alia minus agentia enumerari postunt ; haec autem maxime pollent. Modum operandi eorum, num mox applicata motum delent, vel ex prius stimulando eundem reprimunt, CX-plicare haud auderemus ; de his igitur, sive conjunctim seu singulatim commentaria habere, non indulgendum PUtamVS, nec quando omnes eorum effectum ultimum debilitantem agnoscunt, necesiarium, me judice, Videtur. De thea, quae in usu quotidiano est, et hujus mali causa frequentissima, pauca tantum dicemus. Et si noXas, quas conqueruntur homines, non a theaapsa, sed ab aqua codem tempore sumpta, proficisci adhuc credunt plurimi ; tamen herbam vi noxia guadere ab experimentis compluribus eX proposito incoeptis concludere oportet '. Qui od igitur jamdudum docuit