Dissertatio medica inauguralis, de dyspepsia

발행: 1787년

분량: 43페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

De effectibus bonis quos aer salubris, vestitus modice calidus, animi delectamenta, balneumque frigidum, systemati generali, et praecipue Ventriculo, singulatim conferunt, quando omnibus tantum pateant, tamque familiares sint, ullam offerre explicationem supervacaneum videtur. Ex ossicio aegros in no comio magno curandi, tantum temporis et attentionis ad rem tractandam, cujus momenti altum peicipio sensum, quantum mihi fuit, suppeditavi, et quando hoc coram judicibus liberalibus ingenue confiteor; eos ergo erroribus qui hic scatere inveniantur ignoturos spero. soluto sic, pro virili, opusculo nostro, almae hule academiae non prius valedicere possum, quam Professioribus ejus claris grates cordatas agam, quorum Praelectiones me tironem imperitum elementis medicinae excultae primum auspicato imbuerunt.

Alii adhuc supersunt quibus me multis beneficiis obstrictum sincero animo lubenter asnosco, Praecipue

42쪽

tunc curatoribus medicis et chirurgis Nolacomii Regii Edinensis, ubi multum scientiae Verae et practicae, aliter haud discendae per triennium degens feliciter hausi. Praesertim autem Iacobo Hamilton, nosocomii Huc dem medico seniori, propter indulgentiam ac benignutatem, quibus me ibi sub illius ductu nunquam non prosecutus est, et propter fructum manifestum quem emethodo ejus medendi, cui quotidie juvare aliquandiu mihi contigit, obolum grati animi indicium hie solvere

laetor.

Hic etiam, quantum amicis meis Edmundo GoodWin Medicinae Doctori, de medicis omnibus, ob lucenx ab ejus ingenio oeconomiae animalis assiasam, optime meis rito, Carolo Keilli, M. D. medicinam apud Μorpeth, necnon Valentino Girard Parisiis id facienti, omnibus qui norunt dilectis, me devinctum babeam agnoscere

Denique,

43쪽

Denique, ante finem factum, tantum restat, ut Societatis Physicae sociis, quorum per annos aliquot in eo mitiis consedi, atque aure sitiente dissertationes de re medica argutas audivi, ob testimonia in me collata, gratias maximas agendi hanc occasionem arriperem. Diu intra pomaeria hujus academiae illustris floreat, et sint ejus sodales ubicunque terrarum in honorem suum, et generis humani commodum, felices, beati,

docti.

SEARCH

MENU NAVIGATION