Prolusio de mytho Socratis in Symposio Platonis [microform]

발행: 1803년

분량: 24페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Vt Oreo, quum, quod acquisiuit, non retineat, neque hane egenu est, neque etiam opibus iuuit, ita etiam neque Sapiens, neqUe inSipiens plane est, atque adeo hanc ipsam ob caussam sapientiste operam dat. Ρbstquam Socrates in antecedentibus Agathonem eo mdegerat, ut lateretur, Amorem partim ad aliquid referri, et nominatim pulchrum ac bonum sectari, partim eo, quod pulchrum et bonum est, destitutum esse . etiam, auctore Diotima, muliere Vaticinante, docuit, Amorem esse inter deos hominesque medium, atque adeo daemonibus annumerandum I. Quod quidem ut luculentius appareret, et omnino natura eius inter

persectam et imperfectam media magis intelligeretur hunc de natalibus Amoris mystum subsequi iussit. Videamus nunc de Singintis mythi particulis sed priusquam meam ipsius sententiam deii proponam, quaeramus, quid de Sydenhanai et Mosis Mende-lidae explicationibus statuendum sit . Et Sydenhamus quidem

putabat, Platonem, Orphicos theologos sequutum, per Metbdem intellexisse Mentem Diuinam, nae ab aeterno ideas omnium rerum creatarum conceperit per Porum autem ideas illas ipsas, plenitudinem, ubertatem, abundantiam; et per Penban aeternam materiam per Se omnis formae expertem igitumque exilem. Deinde idem vir doctus censebat, per Veneris diem natalem illud tempus designari, quo natura rerum primum redacta sit in ordinem, et pulchritudo secundum vulga- 3 rem,

12쪽

rem, ab Hesiodo eonfirmatam, opinionem ex Chao rerum prodierit. Per hortum Iouis indicari putabat immensitatem spatii, ubi quaevis pulchra idea serenda fuerit, et materia formam im duerit; qua quidem formae materiaeque coniunctione postea

omnis generi res creatae extiterint, quarum quaeque formae

ilirus suae persectionem consequi studuerit. Et hane quidem persectionis in hominibus cupiditatem Sydenhamus existimabat per morem significari. - Haec igitur est ydentiam sententia, quae fortasse iam propterea multis placere potest, quod sic omnes mythi partes explieatae inueniuntur. Quo minus autem ego ipse ut explicationi assensum praebeam, variae rationes impediunt. Nam quanquam ea, quae operosa illa explicatione essiciuntur, Amorem nempe esse persee ionis cupiditatem, O plane aliena sunt a Socratis consilio, tamen primum arbitror, singulas 3Ithi partes artificiosius, quam mrius esse explicatas deinde puto, in eiusmodi mythis singulas partes non, ut ab eo factum est, nimis urgenda esse, quum non omnes singularem vim habere, Sed nonnullae ornamenti tantum caussa addi oleant. Et primum quidem ea, quae de Μetide, oro, Penia et Veneris die tiatali disputauit, langius repetita esse videntur, et Valde dubito, an Socrates ea omnia inter laeta pocula cogitauerit, quae Sydentiam ingenium nimis sagax inesse putabat. Nimirum etiam hoc loco nimius Platonis amor eum sesellisse videtur, qui saepius effecit, ut in omnes philosophi virtutes penetrare, omnemque orationis semientiarumque vim et elegantiam enucleare et declarare conmretur Deinde quod ad hortum Ioui attinet, quis tandem

sibi

et Inde quaesitae eius et operosae inultorum Ioeorum explicationes fluxerunt, ut ea de Apollodori iocoso cognomine . , . quod Schuletius muIto rectius explicauit Lecti Platonia Part. I. cf. Morgenster liber des

13쪽

sibi persuadebit, illa, quae de eo disputauit, es naimmam diri speciem habere, quum haec mythi particula, ut videbimus, vim quidem aliquam habeat, non autem ita grauis sit, ut illoeam existimauit. - Μoses Mendelides vero mythum nostrum ita interpretatur, ut per Penia studium cupiditatemque imaginationis, per Porum autem pulatiram perfectamque varietatem intelligat; sicquo puta facile intelligi posse, quomodo morconiunctione utriusque prodire potuerit. At primum philosophus ille, quum hanc sententiam proponeret, non satis epintauit, Amorem a Socrate in personam mutatum esse, Sed amin rem in abstracto tantum et ne satis quidem accurate cogitavit . Quod ut fieri in hoc mytho nullo modo debebat, ita etiam Penia non per studium cupiditatemque imaginationis, quod est consequens et magis ad Porum pertinet, sed potius per desectum eorum, quae pulchra, bona, persecta sunt, e plicari debebat. Hinc non verisimile videtur, Platonem illa cogitaSse, quum Porum patrem et Peniam matrem Amori a Socrate tribui iuberet. - Iam repudiatis Sydenham et Moesis Mendelidae explicationibus, quid mihi de hoc ytho vide atur, breuiter ita dicam, Vt singulas eius partes perlustrem. Et primum quidem Veneris, pulcherrimae dearum, die natali nullam aliam ob caussam natus esse dicitur, quam ut appareat, quomodo fiat, ut Veneri semper adhaereat, atque adeo nil nisi

id, quod pulchrum est, Sectetur. Hanc autem tantum neque

aliam vim illi temporis fictioni inesse, clarissime patet ex iis,

quae

Gras. r. Leop. Tu Stolam inbersetet inseriesenex Gesprache Plat P. an . Nam quanquam concedo, Socratem m sequentibus ab Amore, persona, ad amorem in abstracto transire tamen in mytho ipso Personae rati senter ea habenda.

14쪽

quae illustrationis caussa mytho paulo inserius . adiiciuntur:

. 43. - Metidi auten mentio facta est propterea, ut appareret, quaenam nominatim abundantia in Poro, filio eius, cogitanda esset, atque adeo, ut Poru non tantum εὐπορος, Sed etiam σοφος putaretur. Quod quidem propterea necessarium erat quia in iis, quae sequuntur, Amori virtutes tribuuntur, quas tantum habere poterat Sapiente et opulento patre natus Mea Sententia rursus confirmatur verbis auctoris nostri, quae mythi illustrandi caussa addita leguntur: πανιμ μι - σοφου ες - εὐπεζου I .

Caeterum iam ex iis, quae modo dicta sunt, facile apparet, me partim per Porum significari putare sapientiae nominatim abundantiam, partim mihi videri orum propterea Amori tributuni esse patrem, ut intelligeretur, qua ratione et eminentiores, ad sapientiam ducentes, virtutes contigissent. - Porro enia mater Amoris dicitur suisse, quia ob subiunistam huius daemonis descriptionem docendum erat, quomodo factum esset, ut virtutes, quas Amor a tali tamque sapiente et persecto patre accipere poSSet, minuerentur et debilitarentur. Hanc igitur ob caussam Amori tribui debebat mater, quae infirmitatibus laboraret atque adeo opibu et sapientia careret. Penian autem re vera ita nunc cogitandam esse, videre licet ex sequentibus II., ubi mater Amoris dicitur 9 σοφη et απερες. a. rentes igitur hi diuersi non nisi propterea lecti sunt, ut verisimile fieret, mori re vera naturam Sse mixtam, et inter

15쪽

persectam imperfectamque mediam. Quod autem attinet

ad hortum Iouis, is non ornatus tantum caussa commemoratur, sed necessario commemorandus erat. Nam quum ori et mniae tam diuersa esset natura, per se non verisimile erat, illum cum hac rem habere potuisse. Vt igitur mythus miorem veritatis speciem acciperet, primum finxit, conuiuium

die Veneris natali esse institutum, deinde Porum ebrium et quidem solum in hortum Iouis se contulisse. Sic Peniae,

quae haec omnia animaduerterat, occasio saeti erat, Porum conueniendi et quidem sine arbitris. Apparet igitur ex ha tenus dictis, ea, quae de horto Iouis intem sunt, non quidem sine caussa addita esse, sed tamen non id continere, quod Sydenhamus inesse putabat. - ccedamus nune et iam ad ea, quae illustrationis caussa mytho addita sunt, ut mixta moris natura magis declararetur. Et primum ubdem ob matris naturam dicitur paupertate, aspera natura Iaborare, calceis, domo lecto carere, ad lares dormire. 2.Cumulantur hoc loco varia Amoris incommoda, quae autem singula non nimis urgenda Sunt, Sed potius tantum non, versum indicant, morem partim iis, quae pulchra et bona sunt, Carere, partim etiam ita vehementem, ita constantem esse, ut nullo incommodo a pulchri et boni studio deterreatur, sed potius omni constantia omnia impedimenta obuia superet, quo tandem pulchro et bono potiatur. Quanquam enim non negauerim, Socrati dicenti: morem ad fores invia sub dio iacere, obuersatum Sse Xemplum amatorum,

sa Vid. c. 23, . .

a 3. Vid. Wolfi noti ad Io, M

16쪽

de illa Amoris descriptione ita, ut dixi', statuendum esSe a bitror. Nam quanquam Amor in Socratis oratione amorem proprie et angustiori selis dictum simul complectitur, tamen hic non solus cogitandus est, sed omne omnino pulchri bonique studium, cupiditasque eius possidendi. 4. Deinde etiam reliqua, quae Amori ob matris naturam inesse

dicuntur incommoda, non rePrri possunt ad solum amorem

proprie dictum, sed omnino de studio pulchri et boni intelligi

debent. Videmus igitur, varietatem imaginum, quibus vilior Amoris natura depicta, et quarum una tantum ab amatoribus Vulgaribus desumta est, nos mouere debere, ut de omni loco sententiam ante dictam seramus. - Quae de praestantiori Amoris natura, a Poro accepta dicuntur II., etiam singula non nimis Sunt premenda. Sunt autem haec boni pulchrique cupidus, sortis, audax inuestigator summuS, VersutuS, h, losophus est. Hoc loco ex prioribus descriptionis verbis

Iuculentissime patet, morem latissimo sensu accipiendum es-Se, neque tantum ad pulchritudinem corporum, sed etiam ad gloriam, diuitias, potentiam, Sapientiam et omnia, quae pulchra putantur, reserendum esse. Et tota illa descriptione Socrates docere volebat, amorem boni et pulchri eius esse generis, ut nullo non tempore pulchra sectaretur, et omni generis setibus teretur, et vel summa pericula audacter subiret, quo consilium suum teneret. - Quatenus autem Amor neque immortalis, neque mortalis dici possit, iam ex ipsa illustratione horum verborum, quae subsequitur, Concludi potest. Nimbrum describitur sic Amoris natura illa, quae cernitur in eo, Vt

17쪽

vt, quamdiu ad pulchri bonique possessionem nondum peruenit, se exserat atque vigeat, Sed languescat at ne moriatur,

quando pulchrum atque bonum exoptatum possidet. Huc accedit, quod etiam non in una pulchra re acquiescit, sed ad alteram transito 6. atque adeo etiam hoc respectu mortalis dici non potest. - Quum autem Amor paulo inserius neque plane egenus, neque plane diues esse dicitur haec descriptio non aduersatur iis, quae in antecedentibus de paupertate Amoris a Platone dicta sunt. Supra enim pauper dicebatur, quia b no et pulchro per Se caret, hoc loco autem non plane egenus, quatenus vehementi suo studio pulchri et boni saepe particeps fit. Caeterum non plane diues esse partim propterea dicitur, quod pulchra, quibus amor potitus est, ex animo elabuntur et evanescunt, partim quod tam varia et innumerabilia sunt, ut amori nunquam plane satisfiat. Reliqua illustratione non ita, gent, Iam ut partim ea, quae hactenus dis' sunt, magis com firmentur, partim etiam, ut, quam apte mythus confidius sit, intelligatur nunc breuiter etiam de omni mythi consilio disseram. Nimirum quum Socrates intellexisset, amor h. e. pulchri bonique studio, quatenus ei nondum satisfactum est, aliquid deesse, contra autem summum ei seruorem in sectando pulchro, et, quum hoc contigit, laetiorem esse conditionem: hanc amoris naturam haud dubie illo myth exprimere voluit. Hoc partim ex ipsa mythi illustratione a Socrate adiecta patet, ' a Pam16. U. C. a pulchritudine unius corporis ad venustatem alioIum corporum, putilaris corporibus omnino ad utiliros bonosque animos, ab his adpulahra instituta et Ieges, itide ad literas, denique ad cognitionem ipsius verae pulahritudiIIis. v. e. 8, a. s. s. 9 4.

18쪽

partim etiam natura rei ipsa satis loquitur. Quaedam enim

imbecillitas inest in eo, quod iis, quae cupimuS, adhuc CaremuS; Contra autem, si cum seruore et constantia in eo elaboramus, Ut exoptatis potiamur, et iis potiti laetandi materiam habemus, persectior amoris natura apparet. Iam quum amor tam diverso respectu considerari possit, facillime intelligi podi est mythum aptissime esse confictum, et nullos alios paremtes mori melius conuenire, quam Porum et Peniam. Deinde Socrates hoc mytho sortasse etiam docere videri potest, cupiditatem pulchri et boni omnibus hominibus esse communem. Si enim Amor Porum et Penia habet parentes, non tantum cum diuitibus, sed etiam cum pauperibus versabitur. Diuites autem et pauperes saepe pro uniueri genere humano Ponuntur. At quamuis paulo inserius 17 disertis verbis amor omnibus communis dicatur, tamen in ipso mythi uberiori emplicatione nihil eiusmodi reperitur, et multa mihi persuadent, Socratem nil nisi supra dictam illam internam Amoris rationem hoc mytho exprimere voluisse. Nunc etiam pauca de indole et natura nostri mythi dicenda sunt. Si hic mythus eum eo comparatur, quem Plato Λristophani poetae tribuit Ι 8, intellectu facillimum est, illum ab hoc diuersissimum esse. Vt enim Aristophanis mythus laetioris est generis, et, ut videtur, propterea Compositus, ut Onuiuae exhilararentur, si mythus Socrati tributus ad genus mythorum magis serium pertinet porro Aristophanis mytho

facili

7. V d. c. 24, s. 38. Vid. c. 4, 3. s. Conferri potest Prolusio mea de Mytho Aristophania in Sympos Tati

19쪽

I3 facili opera omnia ea superstruuntur, quae ad ambitum impe

rii Amoris illustrandum proseruntur, ita mythus Socratis multo artificiosius et quidem ita est confictus, ut partim interna amoris ratio vere sit expressa, partim etiam omnia ea, quae

in oratione Socratis de amore praedicantur, inde acile der, vari OSSint.

Ad ultimam nunc quaestionis partem transeundum, adique adeo quaerendum est, ex quo sonte mythus noster flux rit. De sontibus mythorum Platonicorum variae virorum doectorum sunt sententiae I9; sed quum omnes, una excepta, in hunc mytilum cadere non videantur, tantum hanc unam indicabo. Secundum illam sententiam, quae sola probabilis videri possit, mythi latonis ex Socratico fluxerunt sonte. Quae quidem Sententia nunc propterea magnam veri similitudinem habere potest, quod partim ipsi Socrati tribuitur, partim etiam a gumentum eius philosophicum ingenio Socratis accommodati simum est. Adsunt igitur omnia, quae sententiae illi sauere possint, et tamen mythum hunc Socratis ingenio tribui noluerim. Nam primum non credibile est, Socratem a Platone iussum esse mythum nunc proferre, quem iam alio tempore disspulis, qui et ipsi nunc adfuisse finguntur, exposuiSSet. Si enim mythum diu notum recoxisset, omnium spem sese, lisset, quae in superioribus tantopere excitata erat. Nam quum variis in locis dissimulans dixisset, se post tot excellem te oratores nihil, quod Amore esset dignum, prolaturum es- . -

Is Laudantur ablutinem, qui Londinum nune sedem, sed Gubenam a. triam habet, in libello de Mythis Platonis p. XI. Huic autem viro doctissimo non assentior dicent i p. XII. , mythos Symposi tantum ori tua cauasa iraertos esse. .

20쪽

se sicque eo magis omnium exspei lationem excitauisse 22.; quum porro hoc Sibi sumeret, ut totam Agathonis, conuiuii auctoris, rationem vanam esse ostenderet 2I. Sperandum nunc erat, talia ab eo prolatum iri, quae partim nouitate, partim commoditate et grauitate commendarentur. Accedit, quod, quae Socrate profert, non tam ipsi, quam Diotimae, sapientissimae foeminae, cui cum ipsis diis necessitudo intercederet 22 tribuuntur. Necesse igitur eo magis erat, ut Plato Socratem re et grauissimas et aliunde nondum cognitas iuberet eloqui. His igitur rationibus ductus arbitror, mythum hunc Socrati ipsi non posse tribui. Cuinam autem tribuendus erit Haud dubie ipsi Platoni, cui pro poetico, quo pollebat, ingenio reistissime potest adscribi. Sed dixerit quispiam: Sunt tamen omnia in hoc mytho ita comparata, ut Socratis ingenium aptissime reserant, eique ipsi recte tribui possint. udio. Λ nonne Plato ipse ingenium Socratis, quod a multis annis cognitum habebat, tale, quale erat, exhibere potuit Num negabimus, et hane facultatem fuisse, quum videamus, alia in Symposio ingenia, nominatim Eryximachi, Aristophanis, Agathonis, de quibus, aliunde cognitis, iudicare possumus, summa cum arte et veriSSime esse exhibita 23 Huc accedit,

aa. De Diotima r. Schleget peculiarem seripsit eommentationem, quae primum inserta est testeri lib. menstruo Berolin. Fascic. 7 et . a. x79s. deinde repetita in eiusdem Schegei libro : Die Grieehen und Romer Historiscli und kriti sche Versucte uber das klassiselae Alterilium. Dat Band meustrelit 373 p.

sa. Cons. Prolusio mea de Mytho Aristophatus in Symp. l. p. g. not. 7.

SEARCH

MENU NAVIGATION