Prolusio de mytho Socratis in Symposio Platonis [microform]

발행: 1803년

분량: 24페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

quod etiam mythus argumento reliquae Socratis orationis quana maXime Conuenit, adeo ut vix negari possit, latonem illum mythum ob reliquam Socr. orationem confinXisse. Et omnino non video, cur pleraque in scriptis Platonis Socratis ingenio, ut a multis fit, neque ipsi Platoni tribuenda sint. Aliares est in iis libris, quibus nihil aliud propositum est, quam docere, quid Socrates statuerit, quomodo discipulos instituerit, quomodo F ad virtutem adduxerit. Vbi hoc consilium diserte indicatur, ibi haud dubie ea, quae proseruntur, Socrati es- Se putanda sunt. Hoc autem in libello, ubi Plato haud dubie suam ipsius sententiam Socrati tribuit, tiam mythus Socrati tribui non poterit. Reliquum est, ut omnibus, qui disciplinae et institutis nostrae scholae fauent, breuiter significemus, quam ob caussam hic libellus propositus sit. Nimirum quum Singulis amnis auctumni tempore, quantum discipuli nostri in studiis bonarum litterarum profecerint, publice ostendendum sit: Vos, Patroni et Fautores, maiorem in modum rogo atque oro, velitis Vestram in nos collegas discipulosque nostrosita declarare beneuolentiam, ut et frequentes et lubentes e amini intersitis. Quum os ipsi acile intelligatis, Vestram frequentiam ad excitandos incitandosque discipulorum animos quam plurimum collaturam esse non tam peramuS, quam confidimus, Vos precibus nostris humanissimis ita locum esse daturos, ut nobis et collegis et discipulis uberrima aditandi materia suppeditetur.

Scripsi Gubenae mense Octobri ΙOIDCCCIII.

SEARCH

MENU NAVIGATION