장음표시 사용
151쪽
dis instructus i copiis Marius Ursinus in moenia ista penetravit ( doc tempore nunciatum fuit nostris , Catharinam Cibo uxorem Ioannis Mariae Varani A. C. in Camertum urbem contendere. Et Ponti fieis b2o nepti a civibus missi sunt legati quatuor (23 cum splendido, Pro more temporum. comitatu, qui eam haud contemnenda storenorum vi honoris causa donarent. Sed brevi otium inde A. C. partum tristis ex vulgari lue moeror excepit: 523 Nam anno 523 ipsa damnum oppidanis dedit longe gravissimum. .Ruebat omnis aetas Pariter, et sexus et lanus iuncto funere premebatur. Quin ista tanti mali pervicax clades, uti solet in extremis, oculos siccabat et ipso in luctu luctus exoriebatue novus, 'et circa sunus suae cadebant exequiae. Nullus erat .miseris Pudor et ossa non tegebant tumuli e undique eadem numinis ira, undique mortis versabatur
Universis interim Ecclesiae rebus Procurandis eligebatur Iulius Medieeus, Leonis X.
152쪽
patruelis, archiepiscopus Florentinus, et Clemens VII. appellabatur. Etsi oppidum nostrum non dubitaret, quin ea diligenter intellexisset
Pontifex, quie inter nos miserrime acciderante
tamen illa, si etiam ab Antonio Iacobo Franchio , et IIieronymo Boccaurato internuntiis ad eum perferrentur , multo illi jucundiora pu- A. C. tavit fore. Quare anno 52a de regno ac ma- 52aiestate ista, qua nulla unquam major inter homines extitit, Clementi ex animo, atque vehrissime Primum oratores ipsi sunt gratulati. Dein totum illud, quod de eo sperabant, Pro illius magnitudine, expostularunt; nec frustra. Immunitates enim , antelationes , dignitates , statuta ipsa omnia, commodaque ad eos deferri voluit, uti in more iam Positum erat. Neque ea civibus obesse jussit, quae nummmariis in edictis, nuper propositis, continebantur e nam praecepit, ut nostris aes stare, se-rire, et parvulos nummos cudere liceret (i . Sequuta Caroli Borbonii defectione ab Gallis , verebatur Clemens potentiam Caroli V. regis Ilispaniae, et Romanorum. Quare Pro
153쪽
tuenda Italiae libertate foedus iniit eum regibus Galliae, et Angliae, venetis, et Francisco Ssortia Mediolanensium duce. Dum igitur Carolus hac societate ostensus bellum indicebat Ponti fiet , et Borbonius in Italiam missus urbem, spreta induciarum fide, obsidebat, ca-
A. et piamque militibus, lutheranis plerisque, foede 52T diripiendam linquebat ; eodem anno 52 Tinnumera ingentium locustarum turba cives aeque ac Italiam citeriorem , et in Germania
Silesiam, Misniamque clade assiciebat multa. Ilabebant digiti longitudinem, turgida capita,
ventres obesos, et sanie refertos. Extinctae intolerabili foetore aerem corrumpebant , ut etiam cornices, accipitres, . aliaeque aves, cadaveribus alioqui inhiantes , ferre nequiverint. Dici tamen non potest, quantum damni dederint rebus humi nascentibus, vastantes, et depascentes omnia ad radices usque (i . Caeterum post menses septem Clemens sibi timens ab astu IIispanorum; arce IIadriani egressus confugerat Urbem veterem, Peatilentia in urbe relicta. Fames ingens Premebat
154쪽
Italiam, praesertim Insubres et Venetos , Um-hros et Picentes, ita ut multi etiam ex nostris interierint. Sed redintegrata eum Carolo amicitia, imperii coronam ei Bononiae solemni
ritu Pontifex imponebat. At Clemens, ob Rhegium Lepidi Ferrariensi Duci ab imperatore deinceps adjudicatum, se ab ejus amicitia denuo avertit, et, foedere eum rege Francorum
inito, Catharinam Florentini Ducis sororem geri manam Ilenrico Francisci regis filio collocavit. Ubi tot, tantisque negociis confiiciatus Clemens mortem obiit, et Paulus III. fuit in ejus locum suffectus, concilium Oecumenicum indixit. Ast eo Mantuae vix inito, Pontifex, ut discordias sedaret inter nobiles, ac plebeios in oppido nostro iterum gliscentes, mandavit Marchiae anconitanae Rectori, ut imperio cives subigeret. Immoderata enim affecti cupiditate ex procerum cladibus ditiones suas summa cum invidia oppidani nonnulli protulerant; et tandem eo res fuerat inde perducta, ut populus non dubitasset Reetorem ipsum loco movere. Et tumultus hujus occasione Propem
modum ad arma ventum esset, ni se sequestrum interposuisset Iacobus Talpa vir magnae
dexteritatis; cuius industria in Pontificis aula
155쪽
essectum est, ut cives summi Antistitis sententiam expectarent ( J. Mox , ut celebrari . commodius concilium posset, Niceae Pede montii urbe cum Carolo V. et Francisco I. Gallorum rege Pontifex congressus, decennales inducias firmavit inter eos. Dum vero inter acclamationes longo Italiae tractu ipse procedebat, viis spectantium multitudine refertis, sic ut pompa omnis sine tumullii omnium oculis ad incredibilem voluptatem ostentpta quietissime spectaretur; aliquandiu A. C. ab 'illo tanto peregrinationis pondere apud Sug nostros conquievit anno 5 3. Aderant pem multi illustres , nobiles, opulenti clarorum
principum progenie editi . et miro pompae
ordine tum Cardinalium , tum Procerum Pontificiae aulae familia. Et, ut cives spe ejus adventus ab omni tristitia ad veterem splendorem revocari viderentur; Ioannes Margarutius consul omnia , ut decebat 'in tanta hilaritate, Sumptu, supra quam credibile videatur,
156쪽
Sed jam Margarita Caesaris filia, uxor olim Alexandri Florentini Ducis per insidias a Laurentio cognato suo interfecti, Oetavio Farnesio pontifieis nepoti matrimonio suerat iuncta, et Octavius Dux Camerini creatus, Varanorum stirpe sublata. Quare, dum, pro istis summi Antistitis in Camertum urbem voluntatis indiciis, non modo referre, sed ne agere quidem pro dignitate gratias suae esse opis cognoscebat quisque et Petrus Aloysius Farnesius, qui ad filii res conficiendas ( se apud Camertes contulerat, nostrorum legationem solemnem (2)testandae erga eum observantiae suscepit. Tot vero, tamque illustria amoris documenta Maris
garita ipsa, dum iter (di ad Lucenses instituebat, nostris civibus dedit, ut in plurimos annos desiderium reliquerit sui. (MAt induciarum tempore nondum circumacto, turbatus est Ecclesiae status ex nece Pe- A. C.
157쪽
et Plaeentiam adtribuerat ( beneficiario iure,
in earum locum, Permutationis titulo, Camer- tum principatu , ac Nepote dominio acceptis. Farnesio ita interfecto, Carolus V. contende bat, urbes illas pertinere ad Mediolanensem ditionem. Quare simultas inter Pontificem . et Caesarem fuit orta , et Placentia inter tumultum ab imperialibus occupata. Et si nuncium Paulo ex moerore attulit mortem ; cives nostri summopere jam erant veriti, ne quid dueius Venetorum auxilio fultus Pontifex statuisset in Vidonem Ubhidum Urbinatium ducem, et Uerculem Varanum ob eorum de concordia ineunda contumaciam. Nam licet id ad eertissimam utriusqtie perniciem spectare videretur; oppidani tamen sic erant animati, ut quamcumque Patriae calamitatem perpeti mallent, quam ab Eeelesiae fide discedere. Cum duos amplius menses diversis sen-
A. C. tentiis certatum esset; contra spem omnium
55o anno 55o. Pontifex declaratus est Ioannes Maria de Monte Aretinus, qui Iulius III. v
ti) Ex Diario Angeli Massarelli episeopi Thelasini sub dio s. septembris is s. penes Lilium.
158쪽
luit nominari. Pius IV. dein supremum ges- A. C. sit pontificatum: ia anno 56o oppidi no- 56ostri procurationem (l adtribuit Cardinali Simonetia, qui Plebis sapiens censor, et nobilium prudens emendator habitus fuit. IIaec inter cives novo, ac perinsigni honore e Sixti V. auctoritate cumulati suerunt. Pristino enim ci- A. et vitatis iure anno 586 eos donavit; quod qui- 586dem saustum, felix, fortunatumque fuit. Quae nam vero civium praestantia tum fuerit, ut eos Pontifex dignos iudiearet tam singulari gratia rursus honestare; nosse etiam datur ex ipso
creationis (2) diplomate, quod publici iuris
taeie Ughellius. Atque utinam Pontifici tanto aeneam statuam in foro Potuissent nostri, et sub ea, monumento ut esset rerum gestarum, tabulam fixissent ISubrogatus est Sixto Urbanus VII. non magis. brevitate Pontificatus, quam eunctorum desiderio memorandus. Secutus fuit Gregorius XIV. , qui prope annum gessit imperium t quod duo maxima mala, fames, teti) Ex lib. eonis lat. 8 . 23 Ital sacri Tom. f.
159쪽
lues, satis insigne fecerunt. Constat, in Italia tertiam mortalium partem,' qua fame, qua lue interiisse; et nunquam forsan tot calamitatibus civitas nostra fuit involuta, quot passa est, eodem pontifice imperante. Nam summa rei A. C. frumentariae inopia , Pestis exitiosissima, qua- Sso lis nulla unquam extiterat, annis 5so, et 5si 5si civium stragem fecerunt incredibilem, nulla
neque vi, neque arte earum saevitie retardata .
Quamquam vero his' de causis suam in omnes benignitatem Clemens VIII. Pontifex, antiqua pietate, insignis ostenderet; omnia tamen nostrarum gentium negotia Praecipua voluit caritate compleeti. Artibus enim omnibus iam- A. C. dudum studuerant Marchiae Legati, et Pra 526 sertim anno iso, ut acta, quae apud nostros in criminibus versabantur, non sine magna anti piorum iurium perturbatione in generali curia cognoscerentur. Sed, ut comiter et sedate ipsi se gererent, mandavit Clemens. A. C. Imo nihil ei vibus derogatum voluit, et anno
Soa l6od praefectum nostrum iussit cardinalem Silvestrum Aldobrandiniim nepotem suum (i , quacumque Legati iurisdictione librogala. Quam
160쪽
quidem optimae erga cives voluntatis significationem non conjectura aliqua assecuti sunt maiores nostri, sed ipsi in Paulo V. perspexere , atque oeulis sunt contemplati anno A. C. 6o , quo ad controversias omnes dirimendas 6o curam Ponti sex suscepit, ut in posterum Prae sectus inter Praelatos utriusque signaturae assumeretur, quorum primus fuit. Joannes A
- (ij Series Gubernatorum e vitatis nostrae ex mss. dillis gentissimi civis Bereardini Crivelli excerpta . et ad nostra usque' tempora producia a Comite Severino Servanita collio' patriae rerum collectore solertissimo. - Cardinalis Simonetia - Cardinalis Aldobrandini - Ioannes Antonitis Massimi Romanus Laurentius Mariant i udensis - Petilis aleri Venetus - Guillelmus Brondonosset Gallus - Franeiseus Troili Ferrariensis - Laurentius Campeggi Bononien sis, Alphonsus Petruces Senensis Antonius Ubertim Florent mis se Laelius Falconteri Romanug - Iacobug Te doli Romaniis - Franei reus Vitelli de Tiphereo - Gaspar Mallet Romanus , Franciscus Cavallo Mediolanensis R heritis Cennini Senens s - Claudius Castelli Interamnensis Alexander Rangoni Mutinensis - Franeiseus Mni in Mohle vecchi Fanensis aeneas Vnini Imolensis Mareellus Stella Venelus - Vincensus Cavalli Bergomensis - Philippus sacelli Amerinus - Camillus Porrobonelli Mediolanens si . Ioannes Iosephiis Minera Senogalliensis Didaeus Sersalis Neapolitanus - Ascanius Masset Romanus Ioannes Delfini Disitired by Cooste