장음표시 사용
21쪽
patriaeque amantissimus maxima laude atque admiratione dignum haberet virum, qui pro publiea a late ne fratris quidem pepercisset vitae. Quae de rebus in Sicilia post ΤimoIeontis adventum usque ad Dionysii deditionem gestia narrat MM., neque mutarchi nituntur neque Diodori auctoritate, sed nova plane ratione sunt comparata ac dimSis. Primum enim imoleontem dicit, Hicetae copias persequentem, Syracusas irrupiSSe in re quidem ipsa indicanda Diodori premens vestigia, at de tempore ab eo discedens Diodorum enim si audimus, Timoleon victo ad Adranum Hiceta statim Syracusas contendit, Schlosseri mentem si recte assequimur, inter utramque rem aliquantum temporis intercessit. Ῥraeterea hic post proelium Adranitanum ant quam Syracusas occuparet imoleon, Tyndaritas ait se ad illius amicitiam applicavisse, quam rem Diodorus non prius commemorat, quam imoleontem narravit Syracusarum parte potitum esse. Ex eo tempore Schlossem urbem censet ita divisam fuisse, ut Dionysius insulam obtineret, Hicetas Achradinam, imoleon reliquas urbis partes, Diodorum sequutus, praeterquam quod hic Neapolim
quoque praeter Achradinam tribuit Hicetve His ita expositis Schi res a Plutarcho copiose probabilique ordine relatas iis omnibus implicat difficultatibus, quas Diodori rationi obstare docuimus Proteg. u. p. 10 sq. Deinde Schl. laetas verband sich etEt inniger mi de Karthagere und versprachalire Truppen in die Stadlisingulassen. mae paulo aliter Diodorus, qui postquam exposuit de urbe inter Timoleontem, Hicetam, Dionysium divisi, continuo adiungit, Carthaonienses CL navibus portum
tenuisse, et quinquaginta milibus copiarum pedestrium castra posuisse, castrorum tamen locum non indicans, quem locum extra urbem fuisse ex iis, quae ipse antea explicavit, sponte apparet. In his paulo propius ad Plutarchum accedit Schl. ille enim Hicetam ait, ubi imoleontis vires co ovisSet dynastarum civitatumque multarum laedere auctas, quo promtius sibi esset atque utilius Ροenorum auxilium, eos arcessivisse. Sed longe alium in rerum serie locum huic rei assignavit Plutarchus, qui post Mamercum Catinensem societate imoleonti iunctum, post Dionysium deditum in captivitatem, post arcem Syracusarum a Corinthiis occupatam tandem illud factum esse affirmat, neque solum OL Iicitum esse Hicetam urbe se recepturum esse Poenos, sed revera Carthaginienses ab Hiceta arcessitos portum classe occupasse et sexaginta milibus exercitus pedeStris urbem ingressos esse, quo tempore primum Syracusas venisse in barbarorum manus. - Adiungit Schl.: Daruber erschrachen die Be-Aitzer de verschiedenen Mubbu en, und unter itine Mamercus vo Katana, ei Alle Karthag'meh sirclitelen ais Korinth Dies hietnen Dynasten erkIarte sic daher fur imoleon. - Haec ad exemplum fere Diodori sunt dicta hic enim scriptor Mamerci societate cum imoleonte iuncti non
prius facit mentionem, quam Poenos ab Hiceta Syracusas adductos fuisse eommemoravit, hoc tamen non adiiciens, terrorem hac re iniectum causam fuisse Mamerco societatis illius petendae. Secundum Plutarchum Mamercus, antequam Poeni Syracusas venerunt, Hicetae clade ad Adranum accepta permotus est, ut foedus eum Timoleonte faceret.
Stal. sem selbat Dionysius war edet genug, sein Reici, nichi au denariimmem seines Vatem landes bauen Eu Wollen, Oder mit ander Worten, WwοIIte die Syrahuseruieber Dei, ais onarem- de bellerrachi Sehen, n eapitulirte mi Timoleon. Otaque hoc tempore deditionem a Dionysio factam esse sumena Schlosserus neque Plutarcho consentit, qui post proelium Adranitanum, neque Diodoro, qui post Hicetam altera pugna superatum ac Syracusis expulsum factam esse tradidit sinum igitur Schi ipse iudicarit, falsum fuisse Diodorum, qui in remotius tempus rem maximam reiiceret, quumque dissensi ista cum Iutarcho, qua Diodoro obsequutus Timoleontem affirmat poS pugnam Adranitanam Statim Syracusarum parte potitum esse nou modo nihil conserat ad rerum probabilitatem.
22쪽
intendam, sed etiam difficultates eas omnes inserat, de quibus dissemum IaProleg. ILiuig. 13sq. lure
videmur quaerere, quid permo erit virum doctissimum, ut in parte aliqua a Plutarcho dis dere mallet, quam integra reddere atque incorrupta, quae tradita sunt ab eodem omnibus partibus aptissime eonnexa atque egregie inter se congruentia Muo autem modo effectum sit, ut Syracusarem arcem traderet Dionysius Timoleonti, quaeque deditionis fuerit ratio ac conditio, neque ex Diodor omnino, neque ex Plutarchi auctoritate retulit Schlosserus, ita tamen, ut a Diodoro propius absit, quam Plutarcho Nam Plutarcho teste sua sponte Diotiysius imoleonti, prius quam ad Syra Sas Reee sisset, pollicitus est, arcem Se dediturum, deinde misso in aletem. Corinthiorum praesidio eum arce tradidit quaecunque illic asservabantur ad belli usum, postremo ipse cum paueis familiaribus et, quia ex Plutarchi dicto χρηματα λαβρον ξεπλευσεν videtur elucere, cum parte tantum facultatum Su rum abiit in castra imoleontis Diodoro auctore imoleon quum reliquia urbis partibus potitus esset, Dionysio tutum lare in Peloponnesum iter publica fide praestans et privatarum opum integram spondens poSsessionem persuasit, ut amem sibi dederet ' Schlosserus D isFreter Abgug. de B ait seine eigenen SchatZe, undrulliges Leben in orinth ward thm Eugesicheri es gelit aberraeutilichisus dem Zusammenliange hervor, mas DeiIlch die enim Sinrisistellar, die mi liber dies G schichten ubri haben, oon thremmeIden undisetnen Republikanern leti eingestehe wollen, dasn
in Helchem Dionysius nae Korint gebrachi murde, und oebi Eu emtehen, das e gleic dor von tangishue allen Glan undisogar line Wurde Ieble. at tempus, quo hae omnia facta sint, si non vere indicavit Diodorus, quanquam ad eventuum ordinem ac rationem explanandam maxime illud erat neeessarium, non video, cur de Ceteris rebus plus ei, quam Plutarcho, tribuendum sit fidei. Nam hoc unum possit aliquis Diodori firmaturus rationem obiicere, credibilius esse DionySium, quum totam urbem in imoleontis videret esse potestate, ut tyrannide Se abdicaret permotum esse, quam, priusquam imoleon ad urbem accederet, Sponte id facere decrevisse. Nee vero minus apte lectit respondere, DionySium eo iam tempore, quo Plutarchus eum perhibet deditionem meditatum esse, in summas adductum fuisse angustias, atque intellexisse haud dubie, sive Hieeta cum Poenis A peravisset Corinthios, Sive illo vicisset imoleon, nullo pacto nam sibi servatum iri dominationem. Μulto autem gravius atque acerbius illi debebat esse in Hicetae, quam in imoleontis venire ditionem; Hicetas enim ob veteres inimicitias potentiaeque aemulationem invisus, quum, nulla impellente causa legitima, malorum, quibus premebatur DionySius, magna ex parte auctor esset, tune eum et proelio devicerat, et obsidens arcem ad dedendi se necessitatem paene adegerat. IlInm igitur quis non credat tanto odio fuisse Dionysio, ut nulli minus hie putandus sit concessurus fuisse victoriae gloriam et fructum' Deinde Corinthiis si se dedidisset, multo melius sperare Iieebat Dionysio secum actum iri, quam si Hicetae sese permisisSet iniquitati. A edebat quod Timoleon Corintho, potentissima civitate graeca, Syracusariim parente, ad rempublicam in liberialem vindicandam missus, virtutis, prudentiae, felicitatis praeclara iam victo ad Adranum Hiceta dederat documenta. uae omnia erant eiusmodi, ut non possent Dionysium non exhortari, ut imoleontis mallet se eommittere fidel. Id vero si mox atque ultro fecisset, multo sibi utilius sere intelligebat quam si unctatus videretur imvirus tandem cedere necessitati. Atqui sponte ac sua volimtate si tuaimoleonti potestatem se tradidit Dionysius, Saltem necesse non est putemus, aequiores ei a Timoleonte datas esse conditiones; neque probandum Videtur esse, a quia propter id unum, quod Diodorus affirmat Dionysio integras opes privatamaaimoleonte promissa esse, Iuta hi vel adeo Timoleontis ipsius vituperationem ex es
23쪽
trahat, quod hic perhibet scriptor, Dionysium narrans una navi et cum exlmssacultatibus traleelas in Peloponnesum. Id quod Schlosserum fecisse patet ex iis, quae Supra ex eius libro transscripsimus non sine nova quadam Dionysii laude dicta. Et profecto rerum olim gestarum investigatori nil poterit vel praestantius vel gratius sontingere, quam ut veritatis lucem asserens rebus vel mendaciis atque erroribus, vel vetustate obseuraxis hominum simu illustrium ingenia ab antiqua liberet invidia, ae meliora fuisse demonstret, quam fuisse Vulgo credantur; sed Dionysium tyrannum adversus communem nu-quitatis consensum tuens Solosserus vereor ne minus firmis nisus fuerit ar mentis; quae vero eum Corinthiorum eriminatione loquitur de violatis pacis conditionibus, etiamsi pro veris habere coger mur, saltem Plutarchi fidem non possent ita suspeetam reddere, ut eum fallaci quodam ductum studio an prodidisse putaremus, alia tonsulto dissimulasse. Pergit Schl. Timoleon ward vο Iheta und den Karthagere hartaedrano. Haec neque apud Diodorum leguntur, neque apud Plutarchum, qui si vera tradidit, ne potuit quidem Timoleon abra,cet et Carthaginiensibus graviter urgeri, quod ipse tum proeul Syracusi aberat, Poeni vero et Hicet
copias suus in urbe continebant. Deinde quae Scia narrat, Corinthios, qui rei praesidio erant, in summa fuisse frumenti inopia, sed Catana sertim interdum subvectos esse commeatus, ea ex Pluta in desumsit libro, neque vero ex eodem addidit, propter hanc ipsam causam conatos esse Poenos occupare Catanam, quo priusquam pervenissent, nuntio Achradinae a Neone Corinthio, praesidii praefecto, repentina irruptione captae perterritos rediisse Syracusas. Quae continuo adiecit: doch mar
Reiter sendeten, haec probabiliter essent dicta, si in omnibus sequutus esset Ρlutarchum, quo uetore imoleon tum praeter arcem nil tenebat reliquae urbis; at si, quod Schi paulo ante secundum Diodorum asseveravit, magna urbis pars iam tum in imoleontis erat potestate, prosecto non est quod opinemur, tam exiguam fuisse Timoleonti spem liberandae urbis, praesertim quum subsidia haud contemnenda submisissent Corinthii.
recte eum Syraeusanis Meunis milites Hicetae mercenarii sermones vulgo contulisse, quibus Perte ritum Magonem timuisse ne proditione circumveniretur. Nam convelliebant inter se per proeliorum intervalla et cons Mahantur qui in Hicetae exercitu erant mercenarii Graeci cum iis, qui apud Cori thios stipendia merebant. Neque vero haec sola causa permovit Magonem, ut SyracuSi exiret, Sed maxime, quod Corinthiorum vires post adventum subsidiorem magnopere erant auctae. Ceterum quae Diodores ac Plutarchus dixere de numero Poenorum si non nimis multum sunt a veritate distantia, ne dicam vera, animo Potius quam copiis Magonem putandum erit inferiorem fuisse hostibus. Iud haud
dubito quiu reetius Diodorus eique assentiens Schlossem prodiderit, in eam Siciliae partem, quae in Poeno ditione erat, se recepisse agonem, quamilutarchum, qui in Libyam eum reversum esse parum verisimiliter perhibuit.
24쪽
Messenter an dem riege mi Retas eh erleichteri. Non satis manifestum est, utram ante di e summagonis Achradinam a Corinthiis occupatam esse putet Sehi. an post elusdem discessum; posteriorem eius esse sententiam ex iis colligas, quae modo ex eius libro transscripsimus. Secum dum ea, quae dilucide ac distincte explicat Iutarchus, et Corinthiorum subsidia advenere et apta fuit Achradina priusquam abiere Carthaginienses. Deinde Schi iis rebus, quas commemoravit, a firmat imoleontem in liberanda Syracusanorum urbe magnopere adiutum fuisse. Post discessum autem Poenorum ut Syracusae liberarentur, ni Supererat perficiendum, nisi ut Hieetae eriperentur eae, quas etiamtunc tenebat, urbis partes. Hic vero maxime intelligitur, quantae fraudi Sehlossero fuerit dissensio cum Ρlutarcho fluum enim antea cum Diodoro tradiderit, post pugnam Adranitanam Dionysium obtinuisse arcem atque insulam, Hicetam Achradinam, Timoleontem reliquas urbis partes, deinde narraverit arcem cum insula Timoleonti esse deditam, Achradina potitos esse Corinthios ex arce impetu facto, his si credimus, iam tota urbs in imoleontis erat potestate, neque ulla eius m Atabat pars, quae occupanda esset, in quave occupanda ullo iuvandus esset subsidio. Unde patet,
contraria inter se esse, quae diversis locis refert SehIossema quae quidem discrepantia nulla esset, nisi immerita Plutarchi contemtione boni scriptoris auctoritatem speraendam ac deserendam esse ce fuisset. roelium magnum, quo victus Hicetas Syracusis eiectus est, silentio praetermisit Schi., brevitatis studio, an quod sentiret, eius commemorationem Suae reliquarum rerum enarrationi apis
applicari non posse. Id certissimum est, quae ΡΙutarchus de illis rebus copiose enarravit egregie sibi omnia constare neque quidquam habere, quod non probabiliter videatur dictum esse. SehI.: Unmittetbarmach der Einnesime de Buritiess sie imoleon um edes Andenhen derarran ne Eu vertiIgen, On Grundisus SehIeisen, undisrhIarte de SyrahuSern daS er gesonne sey, eine vollige Demokratie einZuricliten, n die Erneuemn und Verbessemn thre alten Geset2 undΕinrichiungen dure die Korinther vorschlagen Z lassen. Haec rursus iis, quae antea retulit Schi., parum convenienter sunt dicta Arx enim Timoleonti prius tradita est, quam Carthaginienses disce serent. Quis autem est, qui credat, de dimenda arce deque re publica constituenda cogitasse im leontem, antequam totam in sua potestate haberet urbem p Fortasse in errorem Schi induetus est,e bis Plutarchi, cap. 22, qua sunt Γενομιενο δὲ τῆς απας οριος τ λ. de cuius loci explicatione vide quae exposuimus in comment pag. 436 sq. De auctarum eoIonia Graecis Syracusaram tempora modoque Diodoro onsentit Schl. non lutarcho, cuius ratio quibus firmetur argumentia supra indueavimus. Item de iis rebus, quae ante pugnam ad Crimessum laetam inter Τimoleontem intervenerunt et Hicetam, ad Diodorem Schi magis se applicat, quam adilutarchum. De his quoque supra dias mimus. Ceterum quod Schi affirmat, relata a Plutarcho demicet aliisque tyrannis, si compare
tu cum Diodoro, clare atque evidenter ostendere, quanta arte PIutarchus solitus fuerit, etsi mendaciorum eoargui non οSsit, Sic tamen enarrare re gestas, ut suas potius referret de rebus gestis coneeptas animo pinones, quam ipsam rerum Veritatem, hoc quo pertineat, non intelligo. in
quam enim apparet, propterea Hicetae aliisve tyrannis obtrectasse Plutarchum vel debit ulla eos spoliasse laude, ut maiore gloria ornaret imoleontem; nec Diodorus quidem de Hiceta quidquam memoriae prodidit, quod vel melius nos iubeat existimare de tyranno minus bene de Timoleonte, vel
omnino rerum tum gestarum aliam, atque a Plutarcho videmus expressam, praebeat imaginem. De numero copiarem , quae proelio dimicarunt ad crimessum, discrepant quidem inter se Iutarchus
et Diodorus, neque vero aeque iudieasse puto Schlosserum hane quoque discrepantiam Plutarcho ita
25쪽
crimini vertentem, ut consuli eum insimulet et auxisse omnia et imminuisse, prout laudandi Tim leontis consilium Gotaret. rimum enim non quinque milibus militum, id quod Schi opinatur, imtarchus dicit imoleontem superasse ingentem exercitum Poenorum. Nam Secundum ea, quae nune leontur apud Plutarchum, imoleon urbe profectus est cum tribus milibus civium, natuor milibus mercenariorum, ex quibus postquam mille fere in itinere deseruere ducem, sex milia militum proelio interfuerunt. Quanquam fatendum est, numeros a Iutarcho relatos non congruere computationi quam idem Scriptor narrat ab mercenariis seditiosis initam esse hos enim ait ille insaniae r i SSe
Timoleontem, quod Septuagintaloenorum milia aggredi auderet quinque milibus peditum, mille equitibus atqui huius exercitus pars illi ipsi erant, qui seditiose tum agebant ergo horum discessu imminuto exercitu non ex Sed quinque milia militum potuerunt proelium inire. Quare mendos aliquid puto in hoc loco esse, quo numerorum consensus fuerit turbatus. Sed haec utcunque habent, id facile concedimus, Iutarchum, ab iis auctoribus, quos in hac vita scribenda sequutus est, deceptum ' ), iusto minorem fecisse Syracusanorum exercitum, maiores oenorum copias. Qui enim nesciat, quanta in talibus scriptorum antiquorum fuerit evitas, et quantopere cavendum sit, ne Vel Suarum Ο-piarum exiguitatem vel hostium immensam multitudinem ambitiose praedicantibus temere credamus.
Sed uti Schi ipse egregie nonnulla monuit, quibus Ροenorum ab hostibus Ionge paucioribus victorum clades minus mira videretur esse atque incredibilis, ita equidem nego, si quid falsi de ista re a Plutarcho fuerit proditum, id ipsum scriptorem pravo inductum Timoleontis laudibus evehendi studio ementitum esse, vel iis, quae Diodorus tradidit iisdem de rebus, inci, ut in hoc scriptore maior quam in Plutarcho iusse putanda sit veritatis diIigentia. Neque enim solum Syracusanis, sed etiam Carthaginiensibus plus virium tribuit Diodorus, quippe qui eum imoleonte duodecim milia prodiderit fuisse militum, Poenorum autem septuaginta milibus addiderit decem milia equitum ac bigarum, de quibus nihil invenias allutarcho dictum. Itaque apud Diodorum quoque Poeni tantum superant multitudine Syracusanos, ut, si Severi iudicis agere velis partes, eiusdem fere culpae uterque damnandus sit scriptor. raeterea hoc quoque argument licebit Plutarchi defensor uti, quod in pugna Adranitana Hicetae quidem parem uterque scriptor tribuit militum numerum, ataimoleontis Diodorus dieit mille fuisse milites, lutarchus milla ducentos, unde, Si quis tanti facere velit eiusmodi indicia, sententiam possit de Plutarcho ducere ei, quam Schlosserus fert, plane contrariam. Reliqua de imoleonte breviter exponit Selii atque ita, ut iam non sit quod diutius in comparandis auctoribus immoremur.
Unum hae disputatione conati sumus efficere, ut appareat, iis omnibus locis, quibusllutarchum posthabendum censuit SchlosSerus Diodoro, non fuisse illum posthabendum, et quae ex Plutarchi et Diodori libris de Timoleontis rebus commixta vulgavit idem vir doctissimus, ea propter iniquam PIutarchi contemtionem neque ipsa inter se satis apte connexa esse, neque cum iis Si conserantur, quae Ρlutarchus memoriae prodidit, maiorem habere a probabilitate verique similitudiis commendationem.
Iluc quae pertineant nonnulla congeremus in disputationem de huius Vitae fontibus.