Ad musicam practicam introductio : non modo praecepta, sed exempla quoque ad usum puerorum accommodata, quam brevissime continens

발행: 1550년

분량: 205페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

ALTUS.

Canon in Bast non opus habet longa explicatione,quia primo statim intuitu huius artis studioso pa rebit quid eo significetur. Sed Tenoris canonem,cunon ita omnibus sit obvius, paucis accipe.

P Initio

122쪽

Initio considerabis signum Sc uerba canonis, quae iubem breuem pro maxima censeri,quam rati onem & aliae notulae imitantur. Si itasti breuis maximae habebit ualorem,hoc est, octo tristibus mensurahitur, caeterarum notarum calculus hic erit. Quem ideo hic subisscio oculis,ut uno exemplo admoniti adolescentes, in ali js similibus, eodem modo certum ualorem figurarum uenari discant.

Regulae

123쪽

ti Quando augmentationi signum alterius gradus

accesserit, tum notas iuxta iam traditam ualoris supinputationem innuet, caeterae notulariuxta graduum Praecepta incrementum accipient.

2. Augmentatio in omnes figurasporrigitur,&Pausae simul ac notae augescunt.

de diminutione & semiditate. Diminutiu est, quando essentiali ac propriar noatarum alcri pausarum mensurae dimidia pars per certa signa, aut canones detrahitur. Haec definitio semiditati quo Φ conuenit, quia nihil diiuerunt, nisi quod diminutio in signis perfectis medietatem mensurae adimat, Semiditas autem in impersectis. Veteres tamen aliter de ea re sentientes diminutiisonem tertiae partis ab ipsa menstra abstractionem esse dicebant. Sed recentiores Musici patrum me moria praeclarissimi Franchinus, Ioannes Tinetoris N alq,eo q u tertiam partem dissicilem inuentu utindebant, comuni sententia diminutione a semiditate P a. non

124쪽

non discernendam esse statuerunt. Atq; ut facilius

adolescentes intelligant, dicunt non notularum ac lpausarum ualorem aut numerum Praescindi,sed tano tum mensuram fieri uelociorem. Hoc autem loco Musicae studiosos admonitos uolo, ut signum inteo gru a diminuto bene discernere discant,uitent ν Cantorum quorundam ineptias, qui solo usu contenti. Pueris odium harum praeceptionum instillant, quascum non didicerint, sine ulla ratione dictitant tan, tum in diminutione paulo uelotius esse mensurandum, quum tamen eruditissimorum Symphonista rum cantioneS, dimidiam partem mensurae auferri aperte demonstrent. Breuiter ita scias,si integrum ab diminuto exacte discernere neglexeris,nem selis ter unquam in Musica uersaberis,necpullam cani unculam a docto Musico compositam canere poteris. Sed ad institutum est redeundum. Cognoscuntur Diminutio&Semiditas

quatuor modi Primo, per uirgulam,quae circulum seu semio

circulum in medio scindit. ii,

Secundo,per numerum circulo aut semicisculo adhaerentem Oi ruo per hemicisum inuersum hoc modo D

125쪽

Vt autem adolescentes uideant quo pacto mesusinodi diminutionibus ad ueram figurarum mensuram perueniatur, operae Praettu me facturum arbi tror, si ante exemplorum traditionem, paulo crassi ori minerua,quemadmodum supra quo Oseci, col. lationem tam integri quam diminuti signi in tem,pore persecto, quod euentialem ualorem compleinctitur, tradiderim, quo facilius de reliquis quo tu edicium facere possint. Eodem modo conseres 8c deminuta signa cum integris supra traditis, alipita tandem sine negocio P 3 certum

126쪽

certum notarum ualorem depraehendes Obster hoe loco etiam observetur, minores notas in his signis

O C- -, eundem habere ualorem. Nam

Nunc per exempla has praeceptiones declarabis mus. Atm ex sequenti cantilena,quam Io uino asia scribunt facilinae quiso poterit certo perspicere,ian tum discrimen esse inter integra signa,quantum unis talem S medietatem differre sensus communis do icet. In Tenore antem, quia adiunctum est signum repetitionis,scias singulas figuras tam integro quam diminuto ualore censeri,priusquam adsigna sequentia accedatur.

TENOR.

127쪽

DISCANTUS.

SEARCH

MENU NAVIGATION