Singulis disciplinis quotannis certamina praemiorum proponenda

발행: 1861년

분량: 33페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

Censet

4쪽

uuoniam receptus tulit ordo, ad me ut deferretur munus, quae quotannis Scripta. a gymnasiis publice proponuntur, ea praefari, - quum, P0stquam quid offerrem inquissimo meo tempore mecum diu reputavi, nihil reperirem, neque enim cuivis contingit adire Corinthum; - non constitui ex iis disciplinis quaerere Scribendi materiam, quam solent tractare grammatici, sed ex iis sumere quod scriberem, quae in vita hac nostru umbratiliuSuque quotidiano scholae versantur. Neque enim, quae promus ex reconditis illis disciplinis, cuivis in promptu est; quum, si quae condideris et cogitando tecum tacite, passim aut legendo aut in do endo, ea discerpta quaedam sint atque etiam in diversissimas partes discedant, quae colligere atque in unum quasi corpus coarctare, dissicile sit negotium egeatque primum studio et assiduo et acri, ad quod unde tempus petam necessarium, haud sane dixerim. Deinde, si quae in promptu sint, quae tibi videantur non indigna, quae singulari Scriptione proponas, quis est, qui nesciat, quot librorum adminiculis ad eam rem opus Sit, quae nec ubique nec omni tempore adire aut comparare possis. Huc accedit denique quod istud scribendi genus animum desiderat vacuum curis, Vaduum doloribuS, vacuum aegrimoniis, quem diu mihi defuisse doleo. Quare Si quid ponam ex uSu, ut dixi, scholae quotidiano et magistri experientia, quae quidem etsi non Sit longiSsima, satis tamen longa

est, ut quae ultra annum vicesimum procedat, et ut ita dicam a pueritiae fere recordatione repetatur, ignoscas velim idque condones tempori meo, et legas rem magno animi angore eX Ogitatam majore etiam retractatam et perpolitam. Conabor igitur docere, nec08sum mihi videri, quo modo hucuSque praemia decernuntur

quotannis discipulis assiduis, ut in commune proponantur diligentiae, eum ita immutari, ut, singulis quibusque disciplinis ea praemia proponantur, atque concertatio quotannis fiat praemiorum, ut is ferat, qui pensum aliquod propositum optime fecerit etsi alio tempore

non inter optimos numeretur. Quod etsi minus cesserit demonstrare ad oculos, ut riunt, juvabit tamen Occasione data rem proposuisse, quae ut equidem arbitror non minimum

valeat ad excitanda juvenum ingenia. Sed tu noli putare hanc rem programmatis non idoneam esse, neque imihi occinere illud ουὁἐν προς τον λονυσον. Magna enim esti

5쪽

quaestio, quid respicere debeant, qui programmata con8cribunt, utrum paucos quosdam doctos, si qui in simili re versentur atque eX ea lectione fructum aliquem percipiant, an plures qui docendi sint, quorum ad commoda Omnia referenda, Illud enim persuaduri mihi nunquam poterit programmata perscribi ostentandae doctrinae causa aut ut magistro

occasio detur, qua demon Stret, Vires eum SURS non pati hebescere nec tempus terere.

Nam qui quae dies fert pensa Sedulo correxerit, qui quid in diem quemquo, in horam quamque in docendo dicat, quomodo dicat, diligenter secum reputarit, is tempus bene

videtur insumere, neque sibi unquam deesse et in literis proficere. Sed haeo post, nunc illud contendamus, hanc rem programmati quam maxime Con Venire Scribendo, convenire discipulis, qui etsi mutare quidquam de more qui nunc e8t, non possint, docendi tamen sunt, si quid melius inVenitur; neque enim intra angustos Scholae parietes continentur quae docemus, nec in brevem hanc Vitam docemus, Sed in posterum. Tum autem qui nunc docentur, quum docti erunt, Si quod bonum cognoverint, omni vi defendent, obnitentur, Si quid mali, tum, inquam, saeculum per hosce nOStros discipulos non modo fiet doctius sed etiam emendatius. Simili in re simili occasione memini dicere diloctissimum mihi magistrum: sed quorsum haec Vobisi ut sciatis, ut quum adoleveritis pro virili quisque partu dolandatis, ut aliis ita demandetis, ita infinita quaedam erit boni et recti soges. Atquo de prasemiorum quidem efficientia in commune disserere haud magni sit 110gotii. Praemia et proponuntur et proposita fuerunt omnibus temporibus. Eam in rem beneficia constituta sunt, eademque, id quod proxime ad propositum meum accedit, in singulas disciplinas atque ab eo regimine, quod Scholis praeest, rata facta. Neque me terrot Schilleri illud, dummodo latine exprimere potero, quod de literis dicit epigramma

Diva est alma aliis, ditans hunc ubere Vacca, Quo faciat butyrum, quo faciat URSeum. Religio enim et fides christiana agnoscit praemia non modo caelestia et divina, Sed

etiam terrena et humana.

Quid quod otiam facillimo ad observandum officio praemium est constitutumi quid enim pietate faciliust quid naturae convenientius quam ut eoS amemus, a quibuS generati sumus, qui longi temporis taedium tulerunt, nos ut alerent atque educarenti Et tamen ea lex quae imperat pi0tatem una est, quae praemium adjectum habeat carmine: ,, Honora patrem atque matrem ut SiS longaevus super terram quam tibi dominus deus tuus daturus est quasi voluerit sanctus legum lator, quum po8Set poenarum minitatione adigere homines ad id officium, praemio proposito adducere ad officium et reliquas hujus tabulae leges quum Sint, quae dicuntur negativae, quum Veient, haec una leX positiva est, jubet aliquid facere propOSito praemio.

Jam vero quoad longissime menS DOStru poteSt reSpicere Saecula ethnicarum gentium et rerum gestarum memoriam revocare ultimam; inde usque repetentes praemia apud omnes bHne factorum inveniamus fuisse ConStituta. Honore8 enim', Statuae et imagines, Oleae,

triumphi, arcus triumphales, tripodeS positi, quid declarant, niSi magnae magnorum irorum virtuti suas fuisse apud OmneS laude8, Sua praemia. - Νulla unquam gens fuit

6쪽

subtiliore ingenio quam Graecorum, nulla apud quam studium honoris sagrantius. Somno sexcutitur Themistocles Μiltiadis tropaeis ut noctu in foro ambularset. Thu-oydidos lacrimasse dicitur auditis Herodoti Μusis. Demosthenes pudere so ariebat. si quando fabrorum opera antelucana praeoccupatus fuisset. Νulla fuit gens apud quam graeca magis honores fuerint tenueS Ob eamque rem clariores. Μiltiades sorvatae apud Μarathonem patriae id praemii tulit, ut in imagine in numero doctim im peratorum primuS poneretur iSque hortaretur milites. Xerxes Graecos audivit ad Thermopylas de olea Certare; quam Virtutem agnOSCenS Artabanus: Vae, Ilardoni, inquit, contra quam fortes VirOS DOS ducere ConariS. Aliae gentes magis Obtusae mento, magisque in rum si corpus deditae habuere alia praemia, Ut ita dicam Crassiora; omnes tamon habuere, et habent et ingenii Summarum laudum et eorum qui manuum laborse aliquid egregium praestant. Hinc poetae laureati, hinc PictoreS et Statuarii clupuati, hinc et clupoati et Vsexillo donati, et is qui fortissimum Submittit taurum, et qui isectissimum solanorum tuborosorum ostentat ferculum et qui nectit lepidissimum florum fasciculum. Quid commmemorem praemia fortitudinis atque virtutiS militaris, quae Omuibus sunt con- spieual Ita qui quid intelligere sibi et Sapere videntur consentiunt eumque consensum facto comprobant, praemiis Concitari homines ut Sua quisque in arto egr0gium aliquid officiant. Quodsi is, gravem terram qui Vertit aratr0, quique ligone fodit agrum Et is, qui maliseum serratum in incudem adigit, quo cudat fervens ferrum, qui cunei ope torno durum lapidem format, non solitum m0d O praemium laboris fert, sed si quid suo in g0110ro praeclarum Confecerit, Clarus etiam laude sit et hominum in oro et admirationse versatur

qui is qui omne tempus ad perdiscendas literas bonas adhibet, si proficiat in iis, sua

laude careati An vero veremur ne Studium quod eSt rerum coelestium atque divinarum, ut praemium non literae petitae videantur, humum detrahamus atque terra defodiamus laut ne saeolo, quod VOCatur, quodque Suapte natura et nunC magis quam ante terrena nimium spectat, propo8ito praemio nimium indulgeamus atque Serviamus t Graeci Olympia coronantur lauro, Nemeten pinu. Quanto tandem pluS terram spectare et rem et lucrum

vid0tur liber propositus in praemium Virtuti8 et laboris, quo ex libro haurias licet quae bonase frugis sint multat Aut quandoquidem saeclum rei et lucro deditum est, cur non id nobis potius servire cogimus, pueros ut incitet ad perdiscendas literas proposito vel lucror Si oui litorae non possunt esse dea illa lucida, quae ut Verum fateamur, non multis sunt, atque iisdem ad quoddam aetatis tempus, iis sit per me licet vacca ista, modo lac praebeat. Id autem ei soli potest contingere, qui eas perdidicit. Vitam igitur

diximus; tota autem antiquitas tantum abest, ut praemia publica reformidarit, ut propositis omnium bonurum artium praemias ad Summam laudem, ad summam Virtutem con-

tondorent hominus voluerit efficere. Quis igitur apud nos in studio literarum aut omne praemiorum incitamentum plane sustulit, aut propoSitiS in commune praemiis nobilom illum concertationis ardorem restinxiti Fuerit is disciplinae illius tetricae philosophus et tenebraeosae, qui quod docetur virtutem propter Se amandam e8Se nullo praemio proposito

7쪽

aut poena, ad literas atque artes transtulit, et magnum quid Sibi visus est appetisse, quum eas tamquam deam stolendas eSSe aSSeveraret. Aut fuit ex Summis illis aliquis ingeniis, qualia ea Omnibus fere Saeculis, maXime autem eo Saeculo quo Bygantio a Turcis

capto, postquam quidquid erat artis utque literarum, id ab orientali Europas parto in occiduntum migravit, tantus ardor eXStitit discendi, Ut quidam prope immororentur studiis. Qui aulsem ita se abdiderunt in literas, ut nihil inde possint ad commvnomusum proferre sed sibi inde oblectationem unice quaerant, ut praeter literas nihil videant fusirint illi exceptio ut dicitur ab regula, abnormes sapientes, praecepta aliis hominibus,

ut sunt vulgo, ne dent. Illi enim deorum esca etiam possunt vivere nidore, hi magis solidum aliquid atque etiam Crassius ad vitam Sustentandam desiderant. Publica laudoprasemiorum aut iS Potest Pri Vare puer08, qui mentem penitu8 quodammodo sevocavita corpore, aut is poteSt eam damnare, qui Virtutem Praeter modum colit ipsam, non is, qui ex studiis bonis, quae dicere Solent humaniora, ipsum esse humanum atque mitem didicorit, qui haud ignoret, plurimam hominum partem eSSe mediocrium; quum autem specim0n virtutis proponendum e8t, id Petendum eSt ab optima quaque natura, quum praucopia danda tum ea ita proferenda Sunt ut etiam mediocres respiciantur. Sint igitur prasimia. Sed ita ut nunc Sunt, ne Sunto, ut in Commune proponantur, non praemia diligontiae et morum Sed praemia progressuum et morum. Atque mores quum in utroque respieimus, Solam tamen diligentiam non putamus sussicere ut praemium quis

forat. Semper in dividundis praemiis non solum quam quis fuisset diligens et assiduus, quaesivimus, verum etiam quantum quis Sciret et quale id esset quod sciret. Hoc autum ad quantum hocce ad quale ut perVeniatur, eam ob causam ita ego censeo: ,, Praemia con Stituenda in Singula 8 disciplinas, eique praemium deferendum qui opu8 propositum aliquod optime absolverit, et ut ab initio statim ponam, qu0d horridum Videatur plerisque, ut praemium etiam is ferat, qui priora pensa minus feliciter confecerit, ut etiam cedo re debeant, qui ante meliores fuerint.' Nam etsi ea quoque respiciuntur, quae quis prioribus temporibus offecit, usu tamen et in Vita quotidiana Omnia ad eventum properant, eventuploraque existimantur. Etsi ita ingenium potius ferat praemium, quam assidua diliguntia, ingenium per se nihil Valet, mancum eSt Sine diSciplina, sine contentione virium, sine diligontia, quae disciplina regitur; omnibus autem in rebUS ingenium est, quod agit, prostri et officit, ut ne quid otio torpe8cat, Situ tabescat; assiduitas atque diligentia valet plurimum non ubi nova invenienda Sed ubi inVenta tradenda ubi quae sunt ut sunt conservanda sunt, nihil autem novi et magni pro reavit. Huic ego sententiae duo Video ObStare quae objici possint, primum ut dicatur ita non omnia pseli scientia Sed unam rem, alterum ut videatur honoris studium nimium intondi. Praemia tu commune Proponuntur omnium eorum, quae di8Cenda pueris, quia exigitur ut in omnibus a0quabiliter procedant. Μirum id Sane: tute ipse num his omnibus aequabilitor os eruditus, qui aequabiliter pueris injungis omnia discere, quae discenda proponisi Cur non uni classiti m praeficis magi Struml Quia Scilicet Vix reperias unum et alterum, qui id possit ossicore,

8쪽

aut si possit, qui velit, qui non sua Voluptate trahatur ut hoc potius tractare velit quam illud. Desideras studium quod omnes disciplinas aequabiliter discat in gymnasiis, in

pueris, viribus nondum corroboratiS; cur non in Viris, in universitatibus' sit venia verbo. A gymnasiis peti, ais, communem aliquem cultum, eam animi maturitatem, quae Omnes

post disciplinas possit discendo comprehendere. Hoc autem quum Statuis, post juvenibus permittis quam velint disciplinam amplecti, teque id comprobare aperte dicis cujusque disciplinae viros doctissimos instituendo doctores. In gymnasiis ais poni fundamenta quibus post imponantur aedes. Sed quis fundamenta ponit multo ampliora, quam quorum spatium aedes post contineati Ergo dicaS necesse est: quae tradantur in gymnasiis, nihil

interesse utrum memoria teneantur, necne - dummodo RCumen mentis ita exacuatur, ut

quocunque pOSt Velit, Se po8Sit convertere, materiam diScendi omnino mediam. Si autommedia est cur omness disciplinas aequabiliter jubes complectit - Recte igitur, qui hase nuper in arctius contrahere coeperunti minime. qui ital quum dicis non omnia usquabilitor Omplectenda, idem tamen negas recte factum quod quaedam di Sciplinae partes aut non amplius respiciantur aut omnino non tradantur. Quia profecto non est facile cernere in pueris quo inclinent animi; aut igitur occasionem praescidisti ingenium suam ad voluptatem excolendi, aut stimulum sustulisti qui ad diScendum incitet. - Νam quid est praecipere ut quaedam discuntur, quorum nulla posthac ratio reddenda esti Ergo ab initio non postulandum, ut omnes disciplinae aequabiliter discantur, quoniam id arduum. Deinde hac lege ossicitur ut in nitendo insistant multi et languescant. Nam qui semel primam occupavit sedem, is eam sedem propriam Sibi esse putat, progreditur, sed lente, nulla adhibita omnium virium contentione. Inde apud laudatos discipulos ingens quaedam mediocritas, nihil perfectum, nihil excelsum. Νeque enim Sunt, qui urgeant et currere cogant. Nam ii qui minus natura valent, mediocres illi, quorum plurima pars est, laudatum illum tamquam justa possessione pellere nefaS Putant, quia non possunt, nam in omnibus satisfacere Omnibus contingit admodum paucis. Quare pauci quidam quotannis inveniuntur, qui praemio possint ornari, est nonnunquam ut deSint. Multo autem melius res haberet, si Omnia perpetuo agerentur flumine Si, nisi qui aliqua in disciplina vires quam maxime intendisset, nemo praemio laudis honestaretur. Si qui primum tenet locum, ei perpetuo timendum esset ne posseSsione sua pelleretur. Id autem tum demum fieri poterit, quia non omnia PO8Sumus Omnes, Si conceSSum erit, ut in Singulis etiam proponantur praemia. Atque vero agentes jam dudum de ista Severitate multum remisimus, cf. quae tradantur in regulis, ex quibus ii qui absoluto gymnasii cursu ut satis ad altiora studia praeparati mittuntur.) quid ergo est, cur cogitantes et judicantes teneamus, quod ad agendum non adhibemus. Neque enim multa sod multum lΑrtes et literae et inventa omnia ea re maxime quod alius aliud summis et animi et voluntatis viribus excolebat, ad eum persectionis gradum sunt perducta, ut Omnis Minervae homines nec versatilia ad Omnia ingenia admodum rara non sint et in mediocritate atque Obscuritate consistant. Neoptolemus quidem apud Ennium philosophari sibi ait necesse Psso, sed paucis, et reete. Νam fuit bellator ut qui fortissimus, unam eam artem callebat

9쪽

optime. Qui seximium aliquid ad USUS hominum Volet proferre, uuam rem amplectatur necesse est, unam agat, ad unam omnia reserat. QuodSi et plurium rerum exigetur scientia, quid obgiat, quominus plura unus praemia ferat, id est, quominus in duabus vol tribus disciplinis ad summum perveniat. Huc accedit, quod dum praemia in commune distribuimus, haud facile vitandum Saepe Severitatem admittimus, neque enim quamvis volentes, poenitentiae damus locum. Remisit aliquamdiu discipulus aliquid in nitondo dolabore, studitim neScio quo puCto refriguit, non fecit quantum potuit et debuit, -- jam sese erigit, repetit, quae Omi Sit, progreSSu8 laeti, laetamur, ut magis laetamur de receptis, quae amissa Videbantur, quam de diu perceptis. Ecquod praemium ei tribuimus, qui, non nescius propter eam Se SeCordiam praemio affici non posse, puro literarum amore neglecta collegeriti Jam Vero, quae habemus incitamenta Studiorum, quum, quod jam dixi, literae et artes paucis admodum tam divinae Videantur, ut pro se Sint expetendast Sui commodi causa iis operam dandam esse, praeterquam quod id foedum est et sordidum, vix teneris

animis perSuaseri S, quibuSnam, inquam, artibu8 pueros ad studia incitamus ' Qui in quibusdam disciplinis, certo perscriptis ad definitum aliquem gradum non pervenerit, adoxamsen quod dicitur maturitatis non admittitur. Aletu igitur incitabuntur ad studia; metu incitabuntur ad studia, quae vocantur liberalia, quae cen8entur libero viro dignat imo μαστίγων id percipietur, quod nisi libero animo, Si fructus laturum est, et percipi et tenori non potest. Quid mirum si qui ita Sunt protrusi, quum superarint tandem illud

examen eXtimescendum et multo ante timoris plenum, tamquam taedeat eos bonarum artium omne studium, praeter quod Victum aliqUando praebiturum sit, reformident, tamquam vestem aliquam Nessi Sanguine tinctum. En mercenarii in civitatui on homines, qui nihil altum nec suspiciunt nec sapiant, nullam divinam mente concipiant cogitationem lAtque caeteris in Classibus placuit se vero examine discipulos superiori classi adscribi ex inferiore. Qui quo praeceptum est, non perVenit, non transcribitur. Ea quidem ut nunc res sunt, triStis neCessitas e8t, non futura, Si singulis praemia disciplinis ossoni proposita. Nam omnes literarum partes naturali quodam vinculo inter Se nexae sunt; qui in una animi virium contentione libera profecit, non potest is in caeteris non procedere.

Nam quidquid animus proprium sibi reddidit, id eum non modo locupletavit verum etiam

ampliavit et corroboravit ut alia circumspectare et SuSpicere possit, velut in corporibus, quum alia crescunt lacte, alia farina vires adSumunt, alia Corroborantur Carnibus, Videre non possis quibus nutrimentis corpus Πutritum sit, robuStum autem id esse videre possis.

Veritas quae peti dicitur, una est, qua ratione ad eam perveneris, nihil intersit. Venit cuidam quondam in mentem in libro quo de fide agitur pueros docenda singulis legibus divinis adscribere paragraphos quasdam codicis legum poenas sancientis. Non licet furari. Loporom si quis clepsit, duorum menSium cuStodia tenetur; similia ejus generis; lex ea: qui ignavus fuerit, duos Vel tres annos in quartat quo differt ab isto inuontol Vitant peccare mali poenae metu. Poena e8t eritque pe88ima et ultima semper ratio exigendi id, quod quis debet praestare, quia quantum necesse est, tantum efficitur. Νe Sis Orbilius

10쪽

iste, qui plagis datis acuebat memoriam, suscitabat discendi diligentiam. Sedero in classo nemo debet, nisi qui crassa studet Μinerva, is Vero a Μusis repellendus. Quodsi hac ratione, qua annum praecludendum scholae diXimus, singuli singulis tantum in rebus videantur elaborare, id quod vehementer dubito, coetus tamen juvenum alio aliud in duliciis habentibus in universum pulcherrimam omnium literarum scientia comprehensarum nobis praebeat imaginem; atque pro Se quiSque haberet, quod suum rocte diceret, quod penitus mente imbibisset, dum, quae exigitur propositarum disciplinarum omnium auquabilis scientia facit, ut de multis multa de toto quodam pauca Sciant, pauciora possint. Atque istae tandem querelae: discipul08 Π 0 8 8 e quidem multa, POSSe pauca,

Obmutescerent. Rerum enim propositarum cognitio ueris mentis ope facile et celeriter acquiritur; plus autem pro rerum propositarum multitudine, quum omnia aequabiliter perdiscenda sint, vix efficitur; ut possis multo usu magna exercitatione opus est; ea Virtus est, virtus autem magno labore et assiduitate paratur. Ad eam exercitationem adhibeas multum necesse est temporis, consumti in legendo, in imitando, id quod in paucis fieri quidem potest, in multis non item. Ut exemplo rem declarem, modo detur veniae locus, in sutrina omnes vel indocti scimus, quum calceus male haeret, quum urget, addimus otiam inventam facile causam qua urgeat, num ergo calceos facimuS, num facere pOSSum usi seoit is qui usu didicit facere. Similiter in arte pingendi, qui tabulas pictas norunt, multi sunt, qui faciunt pauci - ergo intelligis cognitionem artis, rei, facili negotio parari;

qua exercentur ars, eam Virtutem multiS antii8, multo labore, aegre; mirum enim quantum interest inter posse atque nosse. Quid ergo, quum juventuti tam multa proponitis, quum in omnibus aequabiliter proficere eam vultis, VeStrae querelae injustae, nOSSe eam mirum quantum, POSSe parum. Quare aut permittite nobis ut in paucis egregium aliquid nancisci nobis videamur, ut possimus, aut si omnia jubetis aequabiliter complecti, sinite ut sciamus, patimini mediocritatem. Quumque facile sit ad intelligendum, quanto praestet posse rem, quam nosse, tanto scilicet, acSi de duobus alter unde paretur Sacharum non ignarus frui non possit, quia res familiares ad parandum breviores, alter autem id nesciat, frui tamen possit, quia suppetat ad parandum pecunia, ita pro se quemque Viriliter anni Surum ut in una aliqua re ad summum perveniat, quantum satis sit ad humanitatem

in caeteriS.

Altera CauSSa, cur quae ante singularum fuerunt artium et disciplinarum praemia,fue1unt enim quondam, nunc omnium facta sint, haec videtur fuisso, quod nollent honoris cupiditatem suscitari aut nimium intendi. Ambitionis senim miram sibi atque diram cogitatione effinxere imaginem quandam, qui per ambitionem peccavere obversantur animis multi. Venit in mentem monstrorum et antiquitatis et recentiorum temporum. Puer flet

Alexander quod pater prae victoriarum multitudine ipsi nihil reliqui faciat in quo viros

exercent, virtutem ostentet, gloriam sibi paret; orbis terrarum Alexandri juvenis per vastationem et ruinas sentit eam honoris cupiditatem. - Caesar in oppidulo quodam Alpino Se mavult primum quam Secundum Romae esSe; quae annos septingentos Stetit respublica quae bonos et strenuos cives procrearat plurimos, per bella saeva eversa atque immutatata,

SEARCH

MENU NAVIGATION