장음표시 사용
1쪽
Imprimatis, si id u Reuisendissimo P. II. Sacri Caesar Fidelis Vicester.
D. Thomas Pallauit inus Bonon Magist &Socius Reuerendisi Patri Fr Ludoviciastella Sacri Pal. Apost. Magistri, Ord. Praedicatorum.
2쪽
mluerem, ac inpublicumvenire paterer, amicorum permuti contine rem nec citra conmm meoiquarunt obtein
puram alia uanis , amuaam, mihi amam Hiquam eruditionis, quin nulla est, vi nisam conciliarem, qu .minde mihi ιν dum facerem adbeneuolentiam tuam. Put Ara A
3쪽
snirem, in Janc ego tuo nomi. ' lationem
inscriberem, cuius praesentia sata eLI. Cum enim eum esse te scit is, qui non aliori liberalibus Eis imbutus es artibus, quibus e rique dant operam sedremotam quandino minimeque vulgarem setceis sis oculis, rum doetrinam es consecutus; in animum imduxi meum, quae in medium a me sunt emposta a communi omnium Ahorrentia cognitione, ea tibi accidisse,ut leuiter dicam,non iniucunde. . Accei quod di lutando secutus sum laristrum olim in Mathematicis
metini, quem sta ritat stilos,m in pauci mis esse. μυι mi illam mihi videar esse
naritus opponumtatem suam pietati meae satisfaciam, intuo gratifice animo qui eum hominem in delici' habes. Odsum , lysilia etiam, atque etiam rogo, in hanc meae erga te Anificationem obseruantiae ea qua frictatus es morumfacilitausingula probes me' in eorum asscriba numerum pri tuam. ω admirantur a Iri me, immolentiam
4쪽
tas postularet non leuiter agere de grauitate, Aud essentq. non obiter perstringenda,quae de leuitate tum a Philolophis , tum Mathematicis disputantur Aristoteles adesse deberet, nec abesse Archimedes, in geniorum par glauissimum acutissimumque: denique pro amplitudine materiae, multith dineque disti cultatum, horae diesque impendendi forent. Verum, ut video, solus sum, atque ut sentio, onus milii prorsus Herculeum impolitum eli, sub quo gemere quidem atque anhelare, loqui vero quicquam vix liceat Vtinam vel ille adesset,qui postquam egregie siderei nuncij munus expleuit, postea Neptunius factus est esset qui, hoc eruditissimo in consessu cruditas aures atque bene uolas reperiret esset q. qui expectationi vestrae, cuius exspectationi censura vestra iudiciumst satisfaceret. Sed neque hic adesse potest, neque recitare omnia quae per ipsum ad nos misit de insidentibus aquae Neptunus, per imittunt angustiae semihorulae praescriptae. Itaque tempori disputatio,disputationis l. ratio,beneuolentiae huic,
Reseram ad vos breuiter, quae Galileus Galileus,meus olim Prsceptor,de iis, lura aquis innatant susius disseruit. recitabo , quae didici, causamque aperiam, cur ea, quae ob grauitatem excellentiorem,immergi aquis ex naturae
5쪽
Iegibus deberens praeternaturae iura i dem insidete, at
que eminere deprehendantur: quanquam pugnantia referre videbor, ipse tamen nequaquam acrius pugnabo, sed penes vos erit,'iiicquid victoriae, quicquid trophariveritatis ex hac nostra dissertatibne sp andum est. Materiam abunde suppeditabit exserientia quae, ut grauissima pugnae causa extitit,ita par est,primum ut ipsa
locum in hac velitatione obtineat, militem ipsa cogat,armis instruat, ac praemij invitet: quaere ad sortiter pugna- dum adhortata est prima in acie, prima ipsa consistat Sunt res aliae aliis grauiores, leuiores aliae,& quaedam eiusdem grauitatis sunt Trutinae, Bilances, Staterae quibus passim pondera ponderibus conseruntur, instrumenta vulgaria illa quidem, sed a quibus neque Philosophia,
neque Mathematica abhorreat . quae non est huius temporis curiosius perscrutari. Sed neque huc spectat quae, cunque ponderum examinatio Gravitas,de qua hic agitur,ea est,quam nonnulli a pondere distinguunt, Galileus vero cum Iordano, grauitatem in specie appellat ea sci licet qua exempli gratia distinguere solemus inter se Metallorum grauitates , dum dicimus aurum reliquis omnibus praeponderare Ilumbum argento, Argentum aere, Aes serro, Ferrum si stanno grauius esse non quod nulla stanni coadceruatio ullam auri particulam superare queat, sed quod ita se habeant inter se Metalla ut di ctum est, dum magnitudine moleq. paria suis quae diximus instrumentis expenduntur.
Atque hoc modo accipienda sunt eorum corporum solidorum grauitates, quae in posterum cum aqua grauitate comparaturi sumus ita ut eiusdem grauitatis cum
aqua sint illa quae cum mole, seu magnitudine aequalia sint, e bi lance suspensa aequeponderant, grauiora vero, vel leuiora illa, quae lancem alteram attollunt, vel ab eadem altius euehuntur Quae
6쪽
in gratia cohibendi militem praemissa sint ne dum
Amphibologijs locus est, ordines,vel deserantur,vel perturbentur. eodem spectat materia determinatio,ut ab
insultis Classis tutior sit , victoria ipsa eo praeclariore datiquo apertius sine si aude dolove pugnatur Ligna igitur, dic quicquid rimis,poris, latibulisq. infame est, procul absit non quod prorsus inepta sint,sed quod plerisq. parum fida,& vel hoc ipso nomine suspecta habeantur,quod aerisin aquae commertia aeque familiariter a mittant, sed . inuiolabilia alioquin iura hospitisnequaquam violare putent, si hospitem ab hospite expelli
patiantur. Materia metallica sit neque summi pretij viratior sit, neque ita in laminas ductilis, ut leuiter a plinicie, aut forma sibi credita distorqueatur cuiusmodi aeris materia est; neque pretiosissima, neque, ut experimenta moretur grauissima, quae malleis obediat patia turq frequentioribus ictibus omnes sibi meatus occludi, aeremq. si quis latitat penitus excludi, complanari denique,& si opus sit ad instar speculi perpoliri. Hanc cim ea materiam versari placet, quia ut video summe placet magistrae rerum experientiae; a qua haec , quae sequantur experimenta, didicisse me memini, pleraq ex ijs, qui bus, nisi Archimedes olim praelusisset, illuderetur fortassis adhuc a multis, multo'. ipsa illuderent. ο. In primis extra controuersiam est , an is grauitatem in
specie aquae grauitate longe superiorem esse,&si diligentissimis obseruationibus Ioan Bapt. Villalpandi & a rin Ghetaldi credimus, proportionis ratio eadem sere est, quae 9. ad I. Quae profecto tanta est, ut ars ex natura sua, aquis innatare non possit, sed pondere suo viam sibi per aquam aperiat, neque antea deorsum serri desistat.' aliud obstaculum ab aqua diuersum offendat. ae refert magna sit aeris moles an parua . sed neque Letamorphosi figurationis experimentis quicquam
7쪽
accedit emolumenti, vel detrimenti. Nulla certe apud Archimedem huius, vel illius figurae mentio fit, sed praeter rationem grauitatis bla ad demonstrationem adu catur rei propositae soliditas quae, ubi de aere agitur, reliqua omnia, si quidem hypothesi standum est, ab penitus excludit quibus exclusis, nemo hactenus,quod ego sciam, repertus est, qui aes aquis innatare fecerit de si quem scirem, eum ego Archimedem facile pronuncia rem Archimede maiorem. Nam quod Scapha ahenea supra aquas ferri videatur, non id aeri ad modum Scaphae figurato tribuendum est,sed ad molem illam reserendum,
quae tunc ex aere aer intra eius sinum contento com
ponitur: qui aer quoniam una cum aere molam efficit quantitate aeris maiorem, eandem l aequali mole aquealeuiorem, quid mirum si scapha aerea aerea i. supra aquasseraturi, quae ipsa mole aquae leuior est Experientiantia iterum consulite, si placet, scapham eandem eidem aqua sta immergite, ut aeri aqua succedere queat , hoc est aeri suam restituite integritatem, neque cum aere alienam molem componite; ubi licentiam abeundi dederitis, illico videbitis, aquas diuidi, scapham per liquida de'
scendere pii tandem fundo vasis adhaerestere. Vel centesimus scaphae landus stylo subtilissimo perseretur: sic enim idem spectabitur quod antea, docebitq idem cla, rius Experientia, non absque spectantium voluptate . Descendet iterum scapha, non praeceps,ut antea, sed se sim, neque quantum aquae grauitas postulat, scaphae inania inuadentis haec enim proprio in Ioco non grauitat sed quantum scaphae moles imminuitur: ex eo quod dum aqua in aeris succedit locum, alia semper atque alia mo.
Ies ex aerein aere composita cum alii, atque alia aquae mole secundum rationem aequalitatis conferenda sit;
experientia ipsa restatur, ex quinta propositione plibri Archimedis, de ijs, quae vehuntur in aquis, nolscu
8쪽
quamcunque aqua leuiorem, demissam in humidum eo et'fque demergi, ut tanta moles humidi, quanta esipariis δε- mersae, eandem quam tota magnitudo habeat grauitatem. Scapha enim ex aere aere composita Solidi rationem .habere potest fieri etiam potest, ut aes in tantam amplitudinem percussionibus extendatur atque exempli gratia,in formam hemisphaerisconea
ui efformetur, ut eiusdem hemispha Irij grauitas suae quidem solius arris qest non etiam aerii minor sit ea grauitate, quam habet aqua, eidem hemisphaerio mole aequalis. Quo posito scapha hemisphaerica aerea mergi tota non potest,si in humidum ita descendat, ut labrum hemisphaeriscaelum spectet&Horizonti aequid istet sed Archimede demonstrante, atque Experientia approbante, eo usque duntaxat submergetur, ut tanta moles humidi , quanta est partis demersae, eandem cum toto hemisphaerio, habeat grauitatem . Porro quemadmodum aer, dum hemisphaerium aheneum in aere existit, aeris grauitatem nulla ratione
immutat, ita si scaphae aereae, aquae innatanti, aliquid aquae infundatur nihilo reddit scapham grauiorem; sed id tantum efficit,ut moles siue magnitudo proposita, iam non sit eadem , quae antea, sed tanto minor, quanta esti aquae moles infusae. Ex quo recte inserri posse videtur, Nequaquam ad grauitatem aquae infusae causam referri debere, quod post infusionem scapha prosundius demer gatur, atque adeo tota nergatur, si plus quam par est; acris per aquam expellatur Uera enim ratio successiuae demersionis ea est,quam Archimedes subministrat, si avidelicet scaphae moles ex aerein aere composita per in
lasionem aquae sensim imminuitur, manente corporii
propositi grauitate, quippe quam aer ademptus, vel ad 8ditus nullo pacto vitiat cui cum arqualis esse debeat j
9쪽
aqua illius grauitas , quae mole sua partem demersam a
adaequat; manifestum est, molem tum aquae, tum partis
demersae manere quoque eandem eadem vero ex corpore proposito, ter infusionem aqua sensim imminuto subtracta, relinquit proculdubio ex eodem corpore alias, atqtie alias partes successive minores. Vnde mirum non est, quod scapha sensim infra aquam descendat, atquq adeo ad eiusdem superficiem usque vel penitus demer gatur, quando hauriendo aquam adeo fuerit exhausta, ut eidem moli aqua aequalis, vel minor existat. l. Et haec de ijs, quae licet in specie grauiora sint aquata, in aquis tamen,dum scaphas induunt,ad modum scaphae
natare conantur quae tantum abest ut propositionibu Archimedis quicquam afferant nocumenti, ut eas potius plurimum confirment, ut ex dictis patet. Neque putandum est,eandem prorsus, vel penitus diuersam cum aere. rum , tum lignearum scapharum demersionis, vel enat tionis rationem esse. In hoc enim negotio, siue ligneae sint, siue aereae, non ut ligneae, vel aerear, sed ut compositae ex ligno, vel aered acre, ita accipiendae sunt, atque ad Archimedis iustissimam bilancem expendendae. Diuese
sitas vero si qua est, ea est, quod aqua infusa , scapham
aeream penitus mergere, ligneam vero eam 4. in specie aqua leuiorem, in uertere quide at mergere nequaquam
possit . Id quod monuisse voluimus. Neque enim desunt, qui hoc ipsum discrimen, non agnoscentes seipsos decipiunt, deque Archimede male suspicantur; quod ne ijs quoque accidat, qui in huiusmodi experimentis, resistentiae medij habendam esse rationem volunt, quam Archimedes penitus neglexisse videtur silentio prae , tereundum non est, Archimedem eas quidem rationes sapientissime prosequutum esse, quae rationi experime tisque satisfaciunt, reliqua vero, quae demonstrationem
impediunt potius quam expediunt , non minus pruden
10쪽
ter quam necessario omisisse. Rationi certE in primis consentaneum est, ut solidum aqua leuius in specie, tune demum consistat, ac mergi desinat, quando pars demen ta aequalis est aquae, eiusdem cum toto solido grauitatis . ita enim idem solidum nihilo magis premit aquam , quam aqua ipsa aquam premeret, si eundem in aqua locum occupare intelligeretur. Resistentia vero medi figuram potius solidi respicit quam grauitatem figura autem ab Archimede iure negligitur, eo quod grauitatem nihil omnino asticiaci pari itaque iure resistentia medii scissioni R. ac penetrationis, ii quae est, dicti ultas, hoc a negotio procul remouenda est non quod prorsus otio.
sa sit, aut de Archimede deq. commemoratis experimentis male mereatus motibus enim, vel secundum Aristotelem tarditatis, velocitatisque leges ipsa praescribit sed quia ubi de absoluta demersione consulitur, ipsa huius
modi consultationi , tanquam alienae, ne rogata quidem, interesse velit . Copiosior est in hoc persuadendo Gali-Ieus, de quia, tum rationibus, tum experimentis suadet, persuasit fortasse nonnullis, effecit i. ut hac sua cum Resistentia rationi amplius, expcrimenti R. non resistant. Ego vero in persuadendo copiosior non ero, sed temporis promissioni R. memor pergam referre breuiter argumenta , quae accepi. Primo , Lamina aerea, si quantum res exigit, extenue tur, natat, diligenter exteria, in balneum sicca caute i. descendat: humore vero, vel leuiter delibuta non natat .
Non igitur figura, aut resistentia medi demersionis, vel natationis est causa. Secundo, Eadem aerea tabella quamuis secundu Archimedem, Experientiam intra aquam leuior sit, quam du partim in aqua partim in aere existit, 'uamuis figuram amplissimam induat nullis tamen,seu minis seu blandicijs induci potest, ut aquam non perrumpat.