Petri Angelii Bargaei Laudatio ad funebrem concionem quae Pisis habita est in exequiis Cosmi Medicis magni Hetruriae ducis

발행: 1574년

분량: 23페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

o si oti, G

2쪽

I quanto vos in luctu&squalore esse animaduerto propter incredibilem. dolorem, quem ex acerbissima C s Mi MEDicis Magni Hetrusco rum Ducis morte accepistis; Ciues; tantam ego ad dicendum vim ac facultatem conferre possem: non dubitarem me esse cunctorum expectationi desiderioque cumulatissime

satisfacturum. Ex quo illi prudenter egisse viderentur; qui mihi homini, quamquam fortasse aliquantum in dicendo exercitato, sea tamen tam incredibilis iacturae magnitudine vehementer commoto tantum oneris hodierno die imposuerunt .,Efficerem iam prosccto, ut nulli, neq; vobis ad lugendum caussam rustiorem accidere: neque cuiquam ad dicendum argumentum copiosus offerri potuisse non saterentur. Nunc Vero cum mihi in hac rerum acerbitate

verianti tum mentis acies, tum ingenium ipsum, exiguum allud quidem,& voluntati minime par hebescate langueat, eumque vestrum omnium moerorem esse videam, quem nulli Oratores quamuis omnibus Eloquentiae laudibus affluentes ulla verborum copia vel aequare, vel consequi valeant, nihil plane reliquum est, quamobrem ego quidem confidam fore, ut in hoc ipso argumento tractando talem me praebeam , qualem non modo vos existimatis, sed etiam res ipsa postulat Quis enim dicendi usu tam exercitatus est, quicum, non dicam in communi totius Hetruriae luctu, sed priuatim in suis suorumque Ciuium lachrymiss .i a bi cundus .

3쪽

Lcredatio ad funebrem conrionem ' .

cundus esse possit, idem etiam stupiditatis atque in ,

t anitatis nomine accusari non debeat, &a communi caeterorum omnium sensu plurimum abhorrere non videatur Neque enim qui vere atque ex animo do-lcnt, dolorem ipsi sitim satis commode dissimulant: aut siqua do accidit, ut temporis caussa dissimulent, animus tamen in lugendo occupatus,dum ipse cum ae gritudinis acerbitate ac magnitudine quasi luctatur,

nihil praeclare Uere, nihil laudabiliter moliri, nihiI, quod ab aliis magnopere commendetur, efficere &praestare consueuit. Quibus quidem incommodis ac

difficultatibus plane circumuentus atque oppressus, non profitebor, Cives, meam hac orationem huiusmodi vim habituram esse, ex qua vos ad liberandos animos vestros a moerore, quo estis affecti, consolationem aliquam hauriatis. Neque, id Vt consequar, ma gnopere contendam, me ut benigne ac perattente aucdiatis. Cur enim illud postulem, quoci mihi ultro ab

omnibus, quae vcstra est humanitas, libentissime tribui video Sed ea potius breuissime percurram, quorum caussa par ego esse existimo, ut dolori nostro, quem exta illius obitu omnes capimus, grauissimum & vix consolabilem, non modo ignoscatur, sed laus etiam aliqua

quod illi, quantum quidem in nobis est, indulgeamus, a caeteris gentibus, quarum ad aures peruenerat non inuitis tribuatur. Neque hac in re tamen ita versabori yt,qua ille cumque praeclare gessit, ea vobis sim in hac oratione explicaturus. Nam infinita pene cum

snt, ab Historicis potius scribendo, quam dicendo ab Oratoribus tractentur necessu cst. De multis igitur illustribus&gloriosis factis, quae ad tanti viri memo- riam cum admiratione & cultu recolendam mihi sese offerunt, ea seligam, qtue cum breui hoc & perangu- sto temporis spatio satis explica te percenseri poterynt, .um ab eo, quod agi a nobis oportere paulo ante statuimus,

4쪽

Petri gelu Bargati.

tuimus,non aliena esse vita iiiiiiii . Non possum non magnopere mirari Veterum Poetarum sapientiam, Cives, qui cum extitere interdum aliquos vidissent incredibili virtutum excellentia praestantes, eos non homines, sed Hcroas appellabant. Quod naturae quadam quasi similitudine & cognatione proxime ad

Deos cum accederent, ex Diis etiam ipsis, tametsi sabulose illi quide, at non sine aliquo tamen argumento nati esse crederentur. Sic Thetidem Achilles, Uenere AEneas, Theseus Neptunnum, Romulus Mar-xem parentes habuisse existimati sunt. Quod quidem ego factum puto, quo probabilius naturae ortum excelsentis &supremae non ad homines, sed ad Deos immortales referri oportere ostender et . Cuius praesertim virtus cum in gente quapiam altilii mas radices egisset, eaeque postea mirabili quadam continuatione serieq; liberorum & nepotum viros in administranda Repu. sicile principes propagauissent, necessario effecerunt, i liuiusmodi familiae caeterorum omnium similiis nobilitate & praestantia longissime preserrentur. Qua ratione adducti veteses Graeci tum AEacidas tum Heraclidas a Ioue: Latini ivero Iuliam gentem a Venere, Caesarem Augustin ab Apolline ortum ha buisse a uinabant. Quin & ipse quoque Alexander

Macedo cognomento Magnus, cum iuueniliter e*ultare paulo ille quidem insolentius, quam oporte ret, gloriaretur, sese e Iove natum esse, Olympia. dem eius matrem facti turpitudine Vehementer commotam, tantam audaciam tantamque impudentiam in silio grauiter accusas e, serunt: cum diceret, an ille me apud Iuno em aliquando tandcm criminari non desinet ς Sciebat enim mulier castissima non Iouem

sed Philippum Alexandri Patrem c si e , & ea, quae de Heraclidarum atque AEacidarum origine, a quibustum ipsa Ium Philippus profecti fuerant, vulgo cir-

5쪽

' Lisugatio ad Iunebrem concisum

cum serebantur, sabulose narrari. Quod homines studis bi imbecillitatis eonscii seri non posse opinarentur,

ut qui fatu ac natura homines essent, tantas res ipsi tane diuinitate conficcrent. Nisi plane dementes suisse Veteres cxistimemus, qui non perspicerent quantam labem atque ignominiam virtuti aspergerent, cui quempiam ex incestu ac stupro procreatum sui mediacerent . Sed illud sine ulla dubitato ne verum est: H roas eos ac diuinos homines dici consueuisse, qui ex iis maioribus orti essent, in quibus non minores istis ac leuiores virtutes, sed diuinae scilicet atque heroica, quae supra nos sunt, se se extulerunt. Quae quam apte conueniant in genus ac stirpem plane regiam, ex qua Medices orti sunt, qui non aperte vident, qui nonin genue fatentur, qui non libere praedicant: ii praeter quam quod in sermone omnium celeberrimo planὶ peregrinantur, tantum etiam abest virtuti visa ueant alienae, ut tam excellentibus vetustissimae similiae b nis turpiter inuidere Videantur. Nam quae domus est, quae plures effuderit in omni virtutum genere principes vi ros 3 Di es me, hercule , dicentem deficiat, s cescommemorem, qui domi forisque nominis splendore maxime illius res fuerunt dis clarissimos ac sapientissimos ciues percenseam, qui priuati cum essent, rerum gest rum gloria, & animi magnitudine cum summis atque opulcntisiimis Regibus contenderunt: si acem ramos ac sortissimos milites: s liberalissimos atque i uictissimos Duces: si maximos&casti sit mos Sacerdo-

tes ac Pontificcs enumerem: quorum omnium actiones&sacita non hominum, sed lecti sit morum heroum fuisse existimantur . Quae non eo tamen a me discuntur, quod ad hanc huiuimodi laudationem consi iaciendam Avorum ac Proauorum imperia, magistra tus, putestates, triumphos: publico priuatimque res egregie gestas: cum maximis ac potentissimis regibus

6쪽

assin tales coniunctas commemorare & quas vobis in Sole ambulantibus sacem praeserre instituerim. Sed'

ut doceam minime mirum videri oportere, si QOS- M v s MEDi CE snortus ab iis maioribus omnium

mortalium sapientissimus&opinione hominum habitus est,&reuera etiam fuit. Quod quo certius ex innumerabilibus eius vitae acti otii bus constare omnibus potest, eo etiam dolentius serri hunc ipsius extremum a nobis ad Superos discessum oportere intelligimus. Amisimus enim, Cives, cum Principem, cui neque ad Hetruriae totius dignitatem & amplitudinem augendam : neque ad Reipub Christianae salutem co- seruandam, neque ad omnium populorum, quibus

ipse imperabat, selicitatem, si qua in rebus humanis felicitas est,& praestandam & tuendam quicquam deprat. non opes non copiae: non mens: non consilium: non voluntaM non apud Omnes gentes ac nationes admirabilis existimatio,atque incredibilis auctoritas. VI hoc potissimum nomine populi omnes, qui in eius non dicam imperio ac dominatu,sed in fide& clientela eonquiescebant, beatisii mi est e tum a finitimis, tum ab externis nationibus existimarentur. Eam q. mul i Principes ac Dynastae opinionem cum in suis penitus defixamiesse perspicerent, quaquam fortasse tantaruvirtutum praestantiae parum arciui, tame tantum abfuit

ut imperandi rationem reprehenderint, ut studiose' etiam, quantum quidem fieri praestariq. ab iis potuit, consectati fuerint. Ac me hercule cogitanti mihi, &memoria superioris aetatis incommoda repetenti, quibus & Hetruriae totius & omnium Italorum res miserrimae conflictatae sun diuinum atque immortale Dei DPt. max. beneficium videri solet: qui tam miseris ac luctuosis Italiae temporibus eum virum, atque adeo Heroem exci tauerit, cuius virtute &sapientia bella omnia, quibus Europa iamdiu conflagrauerat , seda-A rentur

7쪽

Laudatio ad pura rem conrionem

rentur. Quod quidem ipsiam quamquam magnis Iazboribus&erumnis surs.cqnsecutus est, ea tamen po tissimum auctoritate, quam illi res iam inde ab auo. lescentia vcl o pueritia potius ob minus sortiter quam pruden ter actae maximam con Tararun t, in pri missecisse exi sti mari &po test & debet. Nam aut hic nocster unus est, qui suo ipsius exemplo, quantum con silio ri ibui oporteat, planissit ne osteridit aut alius nermor siue ille ex nostra, siue ex Annalium memoria rea petanti . Et quidem, Ut caeteros pretemnit tam omneu

qui a seni bus i psi penὶ pueri ad clauum Reip. gubet'

nandum e priuatis familiis euocati sutit, unum C. O..cta ilium, qui postea est Augustus cognominatus, no minare possumus, qui cuin CO S M v M ME Di C A Mcomparemus. Is enim cum annos ad I 8. natus es Ieria Senatu Reipu gerendae praesectus est.ὶ Qua tamea prospere gesta dominandi cupiditate accensus atque inflammatus, eos, quorum Opibus&consiliis adiutus; auctus, atque ad summum imperium euectus fuerat.

sagitiosissime prodidit: & communibus populi Roι hostibus se adiunxit: iisque mox e . messio sublatis peric iiiiii is esedes aditum sibi adeam Reme quam insita

dem ad certum tempus roceperat, quo iii re quave in iuri, occupandam patefecit. At hic Heros nosteis paulo adolescentior cum esset, &ciuium dissensionepotentissimorum status Reip. misere laboraret, eoque rerum sit inma redacta esset, ut Omnia omnium caedibus paulo post complenda esse viderentur: neque quidquam propius abcsci, quam ut Vrbs Florentia sedibus pene suis euerteretur:& cuncta Hetruria sinadisii inis bellis; 4ntundus ac rasuis vastaretur, e priua ta domo, in ciua a Antiissima:matre ML Rr Au.S A 'vi AΥi A castissimo atque integerrime ad spem uapremae fortanae edactus fueratis exci tus, atque ad eoquali quidam naua. Sciranus e suburbano agro am

8쪽

I Tetri Angelii gargat.

Hiem ipse animi caussa diuerterat, ad Dictaturam summa populi voluntate a frequentissimo senatu euocatus, Rem p. suo ipsius patrocinio commendatam accepit, non ut ad tempus eam gereret, scd ut tanqua Gubernator ad clauum in puppe residens perpetuo αdministraret: eiusque cursum sic dirigeret, ut i nomine praeterea quamuis improbo & factioso ciue impediri aut retardari posset, quo minus in eum portu, quem optimi qui q. magnopere optabant, incolumis perueniret. Quod cum seri vix posse nonnulli arbitrarentur: suturumque existimarent, ut Ciues rursus

inter se grauissimis dissensionibus ac distordiis agitarentur; atque una cum ipso adolescentulo Cos Mo ME D ICE Rem p. sunditus euerterent, auctores illicrant, ut non modo patienti, sed etiam libenti animoga ingraue ac periculosum onus deponeret. Qua stilicet ratione D ruenti patrice ferre opem non possiet, at dalutem ipse sitam, quam quisque charissimam habere consueuit, honestisti me tueretum. Verum enim Ve- ro cum ipse minus omnino tibi, quam patriae se natum esse existimaret, nulla, neq; impedentis periculi tempestate, nequet terrorum ac minarum, quae propon tantur, magnitudinc, neque certissimae mortis de nunciatione permoveri unquam potuit, quo minus

allud ipsum, quod semel sibi a Senatu mandatum somtirer agere inllituerat, constantissime persequeretur IH patriae salutem sua sibi esse salute longe antiquiorem ostenderet. Qua quidem in re quantum hosti bus tum bellicae facultatis scientia praeditis, tum re-irum gcrendarum usu exercitatis virtute & sapientia antecelleret, patefactium est. Nam chmeos, in apem tam vim coniecisset,ita ipse pene prstidiis omnibus desitutus aduersirios ab opibus S copiis paratissimos,&ad ciuium caedes instaurandas, Reique sti statum com .ucllen dum ruentes ludit acfugauit, nihil ut ciIe per-B tD

9쪽

Laudatio ad Aunebrem concionem

timescendum ostenderit, ubi consilium cum temeriatates Virtus cum audacia; ius cum iniuria considi tur ac dimicat. Vicit enim propemodum inermis aramatos; puer viros: imbecillus robustos: dyro Veteranos. Qua quidem ex yictoria haud sane facile sta-Iuerim, maiorem ne auctoritatem apud hostes, an b neuolentiam & charitatem sibi apud suos conciliauerit. Nam neque hostes, cum bellicam virtutem, qua

antea, Vt in puero, aut nullam aut perexiguam elle opinabantur, suo ipsi periculo ct plurimam & excellentem sui ste cognouissent, ultu praeterea bellu ad oppugnanda patria sibi esse redintegrandu putauertit: neq; ciues tot tantorumq; periculoru formidine liberati, amare illum de singulari charitate prosequi non potuerunt: a quo se ipsi una cum Rep. praeter spem atq; opis nione suam seruatos esse apertissime vidissent. Et qui dem non desuerunt qui tam mcredibilis, ta insperatae tam repentinae propemodis vi storiar exitum vel perpe tuae ME D i C v M selicitati, vel Dei optanax. ad quem omnia reserenda sunt, voluntati &consilio tribu rint. Ac mihi sane libet hic comemorare, Cities, quod quamquam sabulosum fortasse videri potest, multorum tamen sermone celebratum est; & rerum, quae postea consecutae sunt, euentu comprobatum : an

bis certe de iis auditum, qui totum id, quod dicturi

sumus, ab eo, cui euenit, sese accepisse testarentur. Ferunt enim Petro Strotio earum copiarum Duci, quae tum reducendorum exulum gratia coadtari in citeriore Gallia suerant, iam iam ex Apennino in Hetroriam descendenti secundum quietem visam esse hominis imaginem longe illam quidem humana imagine augustiorem . quam cum interrogasset, ecquae nam foret minitabundam respondisse, sese IOANNEM MEDiCEM COs MI patrem esse. Illum, inquam, . belli fulmen, cuius adhuc nomen Omnes gentes ac na- tiones

10쪽

tiones perhorrescunt. A quo deinde cum apsesbim Galliam reduci obtorto collo, & uniuersus is exercitus, cui praeerat, armis, viris, terrore, periculoque mortis repelli, sugari, caedi visus esset, expergefactum consurrexisse, ac tanto metu perculsum esse, ut de iuga postea potius, quam de victoria sibi esse cogitandum statuerit. Sed siue Heros ille inuietissimus e Coelo ad hostem perterrendum descenderit: Siue Deus opi.

max. caussam hanc nostram meliorem este rudicarit: Cos Mus certe IOANNIs F. ME D IC E s, ac patriae sortitudinis effigies, armis & consilio conatus Aduersariorum fregit: ac tum primum ea victoria potitus conualescentem Rem p. confirmauit. Atque hac

quidem in re quatum Caesari Augusto praeserri possit, facillime intelligent, qui utriusque iactum diligenter perpenderint. Nihil enim prohibet quo minus in dia spari imperio ac do minatu par dignitas & fortuna eadem es e potuerit. Ille igitur Rem p. praecipitantem impulit, ac perditam prostrauit: Hic labantem sustinuit,& prostratam erexit. Ille uniuerso pene Senatu extincto, atque innumerabilium ciuium sanguine crudelissime estuso Rempu. occupauit. Hic ex hostium etiam numero pluribus omnino vel in ipsa vietoria seruatis, quam interemptis, ac nulla plane sue in sena tu, siue in populo 'caede consecuta imperium constabilivit. Ille mox licentiam Quiendi nactus nobilissi- mas quasque familias sustulit. Hic agendi clementer

occasionem adeptus non modo cuiusquam sortunas

non ex ertit, sed multos etiam ciues, qui superiorum temporum asperitatibus in maximas difficultates co 4ecti fuerant, in pristinam dignitatem atque amphtudi nem suo priuatim sumptu restituit. Quamobrem eosdem illos hodie quoq. in ciuitate sorere non ignoramus, quos antequam ipse. Reipub. gerendae prae sic retur, opibus & copiis floruisse audiuimus. Oh benis z hj. B a gnit

SEARCH

MENU NAVIGATION