De methodis suffusionem oculorum curandi a Casaamata et Simone sultis ...

발행: 1782년

분량: 33페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

est, neque ex ea elucescit, an CASAMATIO

Brunovici ulla Cataractae medendi occasio obuenerit 3 De altera vero, postquam eiuS autor abierat, ne fando quidem audiui. His praemissis ad operationes ipsas progrediar, orsus a Casamatiana , Ut pote quae ratione temporis proxima est. Mense igitur Maio anni post septuagesimum noni Lipsiam veniebat Ophthalmiater CASA AMATA, qui Italum atque Patauinum Doctorem se profitebatur. Is, ne eum occasio dexteritatem suam in operando demonstrandi deficeret , adduxerat in utroque oculo coecum aliquem Leucopetrensem ciuem secum , in cuius curatione tertia post eius aduentum die operationes sua S auspicabatur. Cumque ad i. tiali hac curatione vix non omnium Lipsiensium Medicorum atque Chirurgorum expecta-tjoni satisfecisset, aduolabat ad eum magnus

aegrotorum numeruS, quorum vel quadra-

A 3 ginta

12쪽

ginta cataractas extraxit, μ) ego vero harum operationum vel quatuor et viginti, Magnificum BOSIVM, Optimum patronum, plerumque secutus interfui; ex iisque laudatam methodum describere allaborabo.

Ne vero sine ordine progrediar, primo de praeparatione, deinde de ipsa curatione atque deligatione, nouissime de supellectile, qua in operando utebatur, pauculis disseram. Ante curationem quidem ducebat aegris aluum, sanguinemque, si is labem aliquam contraxisse videbatur , edulabat, abundantem vero emittebat; In his autem Omnibus rationalem quidem chirurgum , neque Ver praeterea quidquam animaduersione dignum deprehendi, praeter hoc , quod is in praeparatione

) Praeter cataractae operationem suscipiebat optimus Vir vix ullam aliam. Hoc tamen memini, eum fabro cuidam ferrario, cui chalubis frustulum in cornea haerebat, magnetis ope ad imitationem Hi Lia Α- Ni extra Xisse, quem extrahendi modum ab uxore sua didicisse refert ita LDANvS, Cent. V. Obl. XXI.

13쪽

ratione aeque ac post curationem mille pedes saepius adhiberet. In ipsa autem 'EsequenS admodum concinnus modus, se atque aegrum collocandi, prius conliderandus venit. Mensem

nimirum mediae altitudinis apponebat in fatis lucido conclaui, quod velorum ope inter operandum Obscurari poterat, mediae plerumque fenestrae, ante hanc vero tres sellas ita collocabat, ut earum sedes fenestrae aeque ac mensae aduersae essent. Mensae Operator, aegrotus medio aduerso sedili insiciebat, chirurgi pedes vero reliquis duabus sellis fulciebantur μ). Hac ratione positus chirurgUS reclinabat aegroti caput paululum illudque, post

quam alterum Oculum taenia Obscurauerat, admi-

Quantum ad felicem operationem commodus firmuseque situs conferat, intellexit iam FABRICIUS HlLDA Nus qui singulare in hunc usum fabrefactum Scam' num invenit et in Cent. I V.Ob LXVI. depingi curauit. Attamen haec CASAMAT ii inuentio illud scamnum longe superat, tum quia ubicunque locorum parari potest, tum etiam ob id quod spectatorum turbam, quae operanti saepius molassa est, egregie arcet.

14쪽

administro alicui firmandum dabat, qui etiam alterutra manu superiorem palpebram vulgari oculi speculo, lato nimirum obtusoque Unco Fig. 3. lit. a) indigitato leuabat. Inferiori palpebrae vero immittebat silmile sed minus speculum, ut ex eius inferiore unco ponderis ergo dependens clauicula palpebram deprimeret. Tum inclinabat CAsAMATIVS corpus anteriora versus, cubitos genubus imponens, atque manu altera scalpello, Fig. a. altera Vnco, Fig. I. armata, operationem auspicabatur.

Immittebat nimirum unci spinam co Fig. I. in corneae interiorem marginem, ad distantiam dimidiae lineae ab albuginea , eodem Vero temporis momento e regione scalpelli mucronem adhibebat, eoque per corneae diametrum propulso, punctum , quod unci spina fecerat, attingere annitebatur. Postquam vero scalpelli cuspis in ea regione corneam secundum tran Siderat, remotum Vnctim invertebat ita, uti in quarta figura expressum est, quo cultelli gibbera superficies super unci mi

norem

15쪽

norem curuaturam gliscere, neque tamen sua acie profundius coniunctivam usque secare

posset, siletque scalpellum leniter protrudendo perficiebat sectionem ipsam , eamque semi

circularem, cuius diameter est et ipsius corneae diametrus transuersa. Vbi illa facta erat, commutabat instrumenta, atque altera manu latam depres loriam acum η , altera spatulam seu cochleare da ui etianum aliquod sumebat. Hoc resectam corneae partem leuabat, illo lentis capsulam destruere lenique vacillatione cata-ryc tam ad exitum praeparare moliebatur. Hoc ipso autem temporis momento fenestras

velis operiri iusit, quo facilius, adhibita lenibulbi prestione ' o, per ampliatam pupillam

Vel aliquando etiam Tenonianum cystito tomum, cuius iconem vide in Richteri Abhandi. vom grairen Star. sub lit. l). ) Vitrei humoris effluxum, qui vel quater pressio nem subsequebatur, vili pendebat Casamatius cum Richtero atque Stollio, neque ego aliquem aegro torum inde noxam aliquam tui i sie memini, quamuis in uno vel paruum cochleare effluxerat. Quid quod, Stol.

16쪽

IJ suffusio ex interiori sede progrederetur. Omnia haecce autem admodum celeriter fie-

bant; in primo enim coeco, utriusque Oculi operatio intra quatuor minutorum spatium absoluebatur.

Ac haec quidem stituta methodus erat, quam si fieri poterat, semper persequebatur. Quo dii vero , idque aliquoties accidisse vidi,

corneae iusto minus vulnus cataractae egres

sum denegabat, tunc utebatur recta forficu-

la quae vulnus ampliando eius exitum facilitaret. Hoc igitur modo omnis generist, rοχυ, ιατο , lactea, caseosa, purulentatae fuerint, extraxis, Vno excepto, quod eo ipso tempore, cum cystidem perfodere vellet, ima petebat adeo , ut extractionis loco veram depressionem per pupillam celebraret. Si quondam, quod in colli quatis suffusionibus potissimum fieri consueuit, caseosae ma-x teri ei

Stollius etiam in Rat. Medendi. p. III. p. 4 S es fluxum hunc diram Opthalimam mitigare contendit.

17쪽

teri et grumi adhuc pupillae inhaerebant, illi

per anellianam Syringam , cuius cannula tamen aliquanto maiori orificio instruecta erat,

aqua tepida, cui tantillum spiritus vini adi et una erat, cluebantur. Abscissae laciniae ad vulnus lenis applicatio, palpebraeque obduectio erant operationis partes. Deligationem vero variis modis Virum dexterrimum instituisse memini ' in prioribus enim aegrotis adhibebat fasciam, ') cui duae Spongiae unum transuersum digitum a se distantes adsutae erant, quas aqua, cui spiritus vini tertia adiecta erat, madefactas oculis superimponebat. Ipsa Vero duobus foraminibus exsecta fascia concedebat, ut per stringam nouus humor adiici spongiis posset. Postea vero in reliquis operationibus , tantum linteis carptis eodem humore madentibus aegrotos deligabat. In reliqua

cura- ) Eandem fasciam describit Ill. Sommerus. I. c. 2O , ita tamen ut, an ea a Casamatio, an potius ab optimo Sommero inuenta sit , non elucescat, quod tamen ultimum mihi admodum vero limite uidetur.

18쪽

curatione plane nihil, quod a communi ratione declinaret, inuenit venae sectiones enim, in iis, quorum animus alma luce valide commotus erat, vesicatoria, leniaque laxantia adhibuit ingenuus Casamata ita, uti illud a ratio-

nali chirurgo expectari potest. Haec de Viro eiusque methodo in uniuem sum dicta sunto; propositus ordo postulat, ut ad eius supellectilem progrediamur. Ac in ea quidem primariam attentionem mereri videtur uncus ') Fig. I. ad romanae litterae S imaginem flexus, quo inter operandum oculum firmabat. Constat is vid. Fig. I. ex manu

brio, a) unco, b) eiusque spina ; ad ipsam

vero spinam duas rotundas alas elimatas habet

Manubrium nostrae iconis differt quidem ab illo, quod Ill. Sommerus l. c. delineari curauit , siquidem illud , rotunde tornatum , nostrum vcro, superficiebus instructum est, quod galli falsid apans dicular. Nos vero hoc tum ea prox ter quod ICasaniatius etiam eiusmodi manubrio instructum uncum habebat, tum quod illud firmius teneri potest, potissimum eligimus.

19쪽

het, quibus spinae ulterior in oculum ingressus atque cum hac iuncta iridis i esto praecavetur. In operando vero index maiori flexurae incumbit, manubrium autem reliquis digitis eo quem tertiae figurae littera d) quodammodo commonstrat, modo tenetur. Culter, Berengariano 'quidem utcunque similis, concauam atque gibberam superficiem monstrat, quarum haec in ter operandum iridem a scalpelli acie remouere, illa, operanti aduersa, aquoso oculi latici essiuxum concedere debet. Differt ille tamen a Beregariano, NenZeliano atque Richteriano ratione figurae atque crassitiei quam disiecta superficies Fig. a. lit. b distincta exhibet) admodum , neque ego, an ex hac differentia commodi aliquid redundet,

definire ausim,cum ea, quae Casamatius ratione remotionis iridis adducebat, metum pressionis quae in tanta crassitudine cultri non medicoris esse debet, neutiquam remouerint. Geminis huius generis cultris, opus chirurgo

20쪽

I 8 Iam specula specillemur. Eorum superius vulgare Chesel lenianum siue obtusus paulo' que latior uncus, inferius Operatoris inuentum erat. Hoc ex argentea framea, unum et semissem pollicem longa, in utroque lane. Opposita latera versus flexa formatum est, quapropter illud etiam satis facile in aliam formam, si

quaiado aegrotorum nimiS tum diae genae maiorem curuaturam deposcebant, a chirurgo flectebatur. Reliquorum instrumentorum, uti clysteris oricularis Anelliani, cochlearis Daui-eliani, et acus, qua cysti toto mi loco utebatur, enucleatio, omnino taediosa esset, itaque praeter nomina nihil ultro addam. Ad alteram potius progrediar methodum, cuius autor SIMON quidam, Gallus, duos annos ante CASAMATIVM Lipsiam veniebat, et

paulo post ceu o λιγοχοοι - φαντας acie euane. scebat. Is etiam coecum aliquem colonum ceu

victimam secum adduxit, eamque altero post aduentum die misere et quidem sequenti ratione mactauit. Cum nimirum medicorum atque

SEARCH

MENU NAVIGATION