장음표시 사용
21쪽
I9 atque chirurgorum magna caterua, eonuenisset, aegrotusque sellae, in qua Operationem postea patiebatur, insiderit Operator tamen nullus cona parauit, quippe genubus incumbens in sua diaeta, ceu de salute desperans, deprehendebatur. Accersitus tandem veniebat spiritum frumenti egregie redolens, statimque rem desperatam aggrediebatur.
Primum quidem duas sellas sibi inuicem aduersas in medio fere conclaui positit , demissiori aegrotus, fenestra in respiciens, altiori chirurgus insidebat. Postmodum obligabat
dextrum oculum, et alicui chirurgorum caput sirmandum dabat. In palpebrarum diductione vero, pressionem digitis ministri factarit sufficere opinabatur , cumque hoc ob continuam illacrymationem, plane fieri non posset, nullum tamen ei auxilium in hunc diem usque subuenisse crediderim, nisi chirurgorum
Lipsiensium aliquis lintea pura, quibus minister digitos muniret, suppeditasset. His ita dispositis, dextraque scalpello Fig. 3 , sinistra retinaculo
22쪽
Fig. 7. instruct s operari incepit ita, ut retinaculi cuspidem super nati radicem oculum versus dirigens interno corneae margini, cultelii vero mucronem opposito lateri infigeret, ') deinceps vero hoc urgens se otionem perficeret fere parabolicam.
. Ac hucusque quidem tolerabilis adhuc fa- is et operatio, cum vero ad Obscuratae lentis exitum ventum esset, tunc proh dolori chirurgi animus consilii expers maXime apparuit. Cum enim totam lentem arachnoideam. que simul eliminare, illudque dati teliano cochleari, quamuis id ob adhaerentem capsulam plane fieri non poterat, efficere conaretur, perfodiebat posteriorem oculi cameram miserabiliter, ipsamque iridem vehementer ve Xabat. Tandem vero cum lentis frusta voL
sellae atque cochlearis ope extraXisset, Operationem finiebat, cuius duratio in utroque oculo horae
Hoc, quod eX chirurgi mente, uno temporis momento fieri debuisset, titubantes cius manus post quinque vel sex collatus demum perficiebant.
23쪽
horae et quadrantis spatium emetiebatur. Insequens deligatio simplicissima erat, siquidem
plumaceoli S, ex aqua vulneraria exprestis, simplicem contentivam fasciam iniiciebat,fascia vero mitrae aciculis ope annectebatur. Quamuis Uero aegrotus tam multa perpessus esset, videbat tamen statim post Operationem, grandiora obiecta ceu per nebulam, quam tamem laetitiam necessario subsequens utriusque oculi exulceratio sustulit. Neque vero S 1 MON ceu
alter Stylites pedem Lipsiae figebat, verum potius, altera post Operationem die clanculum sese subduxit.
Iam Vero quae de viro eiusque dexteritate si Diis placet, hucusque dicta sunt, ea tamen ad eius Instrumenta etiam referenda e Teneutiquam Videntur, cum praeprimis ejus retinaculum, nisi in suffusionis curatione, saltem in aliis oculorum operationibus omnino in usum vocari posiόt; qua de causa etiam eius fabricam, paulo fusius declarare apud animum constitui.
24쪽
In orichalceo nimirum cauo Parallepipedo, cuiuS veram magnitudinem septima Icon sublittera d habet, decurrunt duae chalybeae laminae, quarum altera a) eaque inferior lan-
ceolata cuspide praedita , altera Vero , h. e. superior, in obtusum capitulum elimata est; remoram hanc recte dixeris, siquidem lanceolae ulteriorem ingressum in corneam coercet. Quaeque harum laminarum habet in posteriori fine cochleam foeminam quae, cochleas
mares e) in se recipiens, illam instrumento eo modo annectit, ut utraque lamina antrorsum retrorsumque in sulco g) moueri, atque ea ratione lanceolae longitudo contemperari posusit. Vtriusque laminae sit tum vero alatae cochleae c) pressio firmat, cuius ut et eburnei, superiori in parte nigra linea distincti manu. brii ulteriori descriptione non opuS est, cum ea commodius in tabulis cerni ac describi possint. Cui tela
25쪽
23 Cultellum vero , quod attinet, habet ille sit latitudinem, longumque cultelli collum exceperiS, Omnino cum S harpiano ') similitudinem, nisii quod eius triangularis lamina, maximam latitudinem corneae radio respondentem, utramque superficiem concauam, dorsumque paulo crassius habet quae omnia autem laminae dissectae superficies Fig. 5 b uberius exhibet. Neque sane mihi ultro ambiguum est , hoc ipso cultello idem, quod aliis essici potuisse , dummodo dextera chirurgi manus, quae utique primarium instrumentum est accessistet. Quod idem etiam iudicium de nostri retinaculo tulerim, quod quamquam cum pam artiana Oculum firmante acta, hoc incommodum habeat, quod illud super nasum applicari debeat, videtur tamen in Overbi causa , et ea chemos eos specie quae sanguinem inter coniunctivam adque adnatam circisum habet reliqua instrus 4 menta
26쪽
24 menta, ratione securitatis certe superare. Quae enim post Noothousiani βλεφαροφυς ου eXpulsionem, in chirurgorum scholis lanceolae in emplastrum inuolutio commendatur, ea tamen Vtique chirurgum non tam securum facit, ac
nostrum instrumentum , quod lanceolae Vul-nUS atque eius profunditatem ad capilli crassitiem determinat. ) Idem de paracenthesi
in hydrophthalmo, de puris in hypopyii emis
sione dicendum est, in quibus tum Mauchartii acum triquetram , tum etiam UO Olli Ousti lanceolam longe antecellit. Cum enim neque illius cannula in oculo tuto relinqui possit, neque haec alium ac Iulgaris lanceolae usum praestet, ambo instrumenta vero in determinatam in oculum irruendi, quod saepius sine chi
rurgi culpa fieri potest, licentiam habeant, praerogatiuam sane merebitur nostrum, quo, sine
) Memini quidem me saepius Hebenstreitium palpebrae scarifationem simplici lanceola perscientem admiratum fuisse, at vero quis vitio ver ar, si in tanta HEBENS TRLiTio RVM raritate de securioribus instrumentis cogitauerimus l
27쪽
2Sincongruae laesionis metu sussiciens vulnus
oculo infligitur. Superesset adhuc ut aliquam harum operationum commendationem, vel saltem lau des, quas extractio prae depres ione mereatur, subiungerem, iam vero, cum doctissimorum virorum labores rem nondum composuerint, esset id temerarium sit ego, utpote artis tiro hancce litem dirimere conare r. PotiuS Cais amatii ultimam acu institutam Ooerationem
quae eo intuitu mihi integrorum voluminum instar fuit, succincte apponam. Cum HEBENS TRE ITIVS clarus apud nos et suarum rerum
gnarus chirurguS, methodum Casamatae aemulatus fuisset, seque depressionem etiam callere atque exercuisse pronuntiaret, pollicebatur hic, eius quoque operationis specimen ante decessum se editurum est e, promissisque
paulo post stetit. Elegerat sibi in hunc finem publicis eleemosynis sustentatam, ex sud usione coecam, et inde ab aliquot annis ob trichias in lippientem aniculam , priori, per acum
28쪽
alteri, per argenteam vulsellam mederi decreuerat.
Acquamuis quidem omnino quaeri possit,
liceatne, in tanto Ophthalmiae metu recte ciliorum admodum irritantem euulsionem su-
scipere, noS tamen de hac re , uti et de ipsa non ita bene institutae uulssione nihil dicamus, potius depressionem ipso in aggrediamur. Perficiebat autem eam ante aegrotam stans ita, ut sinistra palpebras diduceret, dextra vero lanceolam teneret, cuius puncto in consueto scieroticae loco instituto acui, quaeBrissoniana erat κ) viam parabat. Vix autem immerserat acum, cum statim
totam anteriorem cameram inundans lacteus humor rei peruersum statum declarabat. Ouamuis vero Operator acu eXtemplo remota, corneae inferiorem marginem incideret, atque
syringae anellianae applicatione , effusum
humo Vid. Hei steti Instit. Tab. XIl. Fig. s. theotiscae edit.
29쪽
27 humorem eluere moliretur , fiebant tamen omnia isthaec incassum, quandoquidem bulbi suppuratio, omnem visus recuperandi spe in penitus tollebat. Num vero in tanta diuersorum cataractarum genera diagnoscendi incertitudine, ) quae ipsum C As AMAT IVM cui sane multae cataractae obuenerant fefellerat, depres sio extractioni adhuc anteponenda sit, eorum, penes quos uberior experientia limatiorque mens est, iudicium esto.
) Hanc nostram sententiam vix, locupletiori, quam illustris RiCATEsti autoritate confirmare Ualemus. qui l. c. p. IO. Omnia cataractarum generum signa sibi imposuisse, expressiis verbis scribit.
30쪽
Fig. Ima Vncum et quidem liti. a manubrium, b) unci corpus, c) spinam , cη eandem naturali magnitudine bis maiorem in digitat. Fig. et da a) Casamatiani scalpelli manubrium, b) laminam b laminae ad perpendiculum dissectae superficiem habet. Fig. 3tia a) superioris speculi imam partem, b) inferioris situm appensamque clauiculam, c) uncum, d) chirurgi manum, e scalpellum, significant.
Fig. quarta vero, a) in uersum uncum, b)dissectam corneam e X ponit. Fig. quinta Simonis cultellum, ita ut a
manubrium, b) laminam, b ) eam dissectam demonstret. Fig. sexta a) Simonis retinaculum, b) vero cultellum commonstrat.
