Lyceum Patauinum, siue icones et vitæ professorum, Patauii, 1682. publice docentium. Pars prior, theologos, philosophos & medicos complectens. Per Carolum Patinum ..

발행: 1682년

분량: 213페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

dem, iussit Caesaris, Bo hemicas, Hungarieas, stylia-

easque metallorum fodinas, an . MDCLUll. exeunte , invisit & curiosius perlustrauit. Gest iebat animo jam adeo fauisse Fortunam, ut toto ingenio mathematicis stud ijs vacaret, cum uomesticae res illum in Italiam reuocarunt, atque iterum ad Iurinprudentiam Vel inVitum compulere. Sed factus ad omnia animus dum Florentiae Advocatum causarumq; Patronum aliquot annis non inglorius ageret, interima Selenissimis Medicaris Principibus etiam ad astronomicas obseruationes aliaqua phy sico mathematicia non raro adhibitus eo famae prouectus est, ut non solum eorum sibi benevolentiam mirum in modum eo ne ilia uerit , Sed & Alphon. IV. Mutinae Duci sui desideritim fecerit , qui MONTANARIUM in patriam

reuocauit.

Τunc ille ratus hane optimam esse occasionem quM Bariolo valediceret, & sacrae atque innoxiae mathesi constanter in posterum se deuoueret, sapientissimi illius Principis aulae, titulo Ducalis Philosophi& Mathematici mancipari se facile pallas est j sed pijssmi

ac de se optime meriti Principis obitu iterum sui juris factus, mense Aug. MDCLXII. a nob. Viro Cornelio Maluasi a marchione , S sub eodem Mutinensi Ducta .Peditum imperatore culi tute di communi studiorumtagenio animos conciliante in intimam familiaritatem Ieceptus est, simulque publico matheseωs profitendum muneri in Bononiensi um uersitate destinatus , quam

provinciam an. MDCLXiv. suscepit , α publice ac

162쪽

priuatim seliciter administrauit. Creuerat inter Inu ejus fama & per populos sparsa , serenissimae Reipublicae Venetae ita MONTANARIUM eommendauit, ut nouam Astronomiae cathedram ex composito instituerit Patavij, ad quam illum vocavit juncta etiam Meteororum sede, quae tunc ob mortem celeberrimi

Sertorii ursati Equitis Patauini vacabat , anno MDCLXXVIII. In hac felicitate quae illum jam inter rariora saeculi

ingenia enumerabat , pr ipuos Europae Pi incipes latere non poterat, inter quos Allobrogis Dacibus, Celsissimae scilicet heroinae Mariae Ioannae Baptistae

Sabadiae Duci , & Philiberto Principi sic placuit, ut

amoris & clementiae non vulgaria argumenta & regiam planὶ liberalitatem in Taurinensi aula fuerit expertus, S major quidem declaratus, quam ut plerique Mathematicorum illi compararentur. Caelestibus obseruationibus tum vivente Serenio. Mutinar Duce suo, tum porro una cum Maluasia, ac subinde semper ita addictus suit, ut plures earum my-1iadas sibi hactenus compararit, tametsi caro salutis pretio redemptas, quas thesauri loco habet, suo tem pore publici juris censendas . Has inter vero , ea celebris suit, quando anno MDCLXVII. duas secundi fulgoris stellas in Argonaui, Bayero B & V signatas penitus euanui ila , atque ne vestigio quidem relicto decessisse e caelo comperit, N paucis post annis euulgauit, nouo scilicet & nondum antea obseruato ollentigenere , quippe nouas stellis identidem oriri atqu:

163쪽

oecidere ab Hyppareo usque saepius ab Astronomis

animadversum est, sed antiquas stellas omni aeuo itia catalogis descriptas tam subitis e sse obnoxias mutati nibus ante ipsum nemo adnotauerat, quod & pluribus alijs obseruationibus circa alias stellas confirmauit , orbique latius communicabit suo tempore, in opere quod molitur, cui titulus L instabilita dei Firmamento. Ephemeridibus quas idem Maluasi a promulgauit calculandis corrigendisque , tum obseruationibus in earum calce additis intersuit, imo praesuit: Bononiae vero Academiam physicam experimentalem , prim bapud Abbatem Sampierium, deinde domi propriae , sub nomine Academiae Indagantium, siue Vulgo l'Academia delia Traccia erexit, rexitque ab an. MDCLXVVsque ad discessum, non sine ubere confluentium undique Nobilium, Litteratorumque fructu. Astronomicum Gnomonem Uassarum dictum in aedibus Ill. Io. Ans. Vasse Petrametariae, Senatoris proflantissimi , magnum scilicet murale instrumentum exactissimum ad meridianas Solis, Planctarum, Stella.

rumque a vertice distantias explorandas Bononiae crexit . Venet ijs vero Obseruatoriam Corrariam speculam jam apud exteros quoque celebrem , consimili Gno- mone, alijsque compluribus tum muralibus tum etiam portatilibus instrumentis exactissimis & plerisque de nouo inventis auctisque refertam, ornatamq; extruxit apud ampli A. Senatorem Venetum eumq; doctissimum Hieron. Corrarium , cujus speculae descriptionem , tractatui de cometis insertam exhibebit.

164쪽

Eius opera edita sunt.

Alia ejusdem opera nondum edita.

i L Ingigniero ciuile, diuiso in dieci libri, ne quali si contisne tutio eis cia desiescieno matem iube ba bisog di sapere un publico Perito per gli usi ciuili . 2 Dine gniιro militare , diuiso in sei libri, ne quali la fabrica , ossesa ct disse delle Herie, ii manereio deli arti glieri e , de'mortari , e de bu chi arti sciati

165쪽

astronomicoeteometricus.

168쪽

OCTA UIUSSA VIOLUS.

nus natus est an. C. MDCLIII. Auli I. Sept. patre Petro, ut ingeniosissimo sie accuratissimo census publici aestimatore. Primam aetatem feliciter in huis, manioribus litteris exercuit ; mox Philosophiae stud ijs addictus, optimi ingeni j laudem meri . tus est, quippe qui intra exigua temporis spatia, Theses de uniuersa rerum naturalium scientia bis publice Propugnauit, nullo in arenam ducente magistro; Cujus deinde laurea donarus est, an. MDCLX V. Rei medicar postea sese applicuit, cuius etiam D

ctor subsequente anno renuntiatus est . Acrioribus eius theorematibus atque etiam aenigmatibus totum se radens, nihil quod ad eius intelligentiam saceret, neglexisse videturr Accuratam corporis humani, qui etiam brutorum anatomen AElantarum vires, chirurgiae miracula , chymiae, Pharmaciaque recondita praecepta tanta familiaritate sibi adsciuit, ut ab iis penes quos ius est Patauinis cathedris Prosessores concedere, unanimi consensu , tertio medicinae Practicae Extraordinariae

docenda loco vacanti suflectus sit , an. MDCL UllLP a

169쪽

in quo maximam sanὶ gloriam & quantam quisque sue

aetatis modest E sperare potest, est assequutus. Nec in tradendisa an in m pGeceptis sui nominis famam extendit, verum & saluberrimis artis operibus , quibus erga diuites industriam, erga pauperes charitatem, erga virosque diligentiam suam tam ali Ecomis mendatam probauit, ut Vix ullus sit opem eius post uislans, qui ipsi tanquam Philosopho vete Christiano mcritas gratias non rependat, adeo omnes in eius amo. rem compelli & veluti rapi coguntur. Hae sunt artes felicissimae, optimis aliquando Medicis deficientes, quorum ideo gloria unδ cum eorum cadaueribus sepulta est. Diligenti librorum antiquorum indagationi, recentior uin Medicorum opiniones , interdum & somnia adiungit; que omnia sapienter ab ipso in uelligata, tanta

cum facundia in publicum producuntur, ut ab eius ore pendentes studiosorum, omnisque generis Auditoruin mentes, nulla nouitate Offenis, nullo errore indignat s ,

iuuenis huius Professoris gloriam ampliare parati sint. Id ne est ut eius familis, Academis, urbique Anteno. με decus aniplissimum ab eo Proiuturum litus

SEARCH

MENU NAVIGATION