Lyceum Patauinum, siue icones et vitæ professorum, Patauii, 1682. publice docentium. Pars prior, theologos, philosophos & medicos complectens. Per Carolum Patinum ..

발행: 1682년

분량: 213페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

IOSEPH VS

CARLOTTVS.

N antiquissimo Corsicς atque ut exsta tia adhuc turrium vestigia praeserunt , non ignobili ad radices montium loco,qub scilicet ab Aleria urbe maritima, atque olim totius insulae capite, Saracenorum appulsibus & excursionibus oram illam depopulantium , & grauis coeli incommodis afflicta, Majores ejus se receperant , natus est

IOSEPHVS CARLOTTUS, an. MDCXXXIV.men. se Martu, nocte quam S. Iosepho dicata dies secuta est ,

unde & nomen adeptus. Vix quartum expleuerat an Bum , cum ejus parentes, nescio quid plusquam illius ferrent aetatis primordia, in eo conspicati, auunculo ejus, quem vitae sanctimonia plurimum apud suos commendabat, extra paternam domum educandum tradidere. Pueri ingenio diligentia avunculi respondente factum est ut octennis de Grammatica cum majoribus natu certaret. Ita autem ad Musas natus ut clim nondum seribere cursim didicisset, Etruscos versiculos , secretiorem nactus locum , atque intra se cogitabundus obambulans, mira quadam facilitate componeret, &callentibus scribere postmodum recitaret, quod & de

194쪽

Iatinis earminibus grandior vel deambulando, vel equNtando, vel noctu, amoto jam lumine, facere consueuit. Illud interea Parentis ejus animo insederat, ut validiusculam aetatem nactum,vItra mare, Pisas scilicet vel Genuam, studiorum causa mitteret; at hujusmodi consilium Patris morte interceptum est. Adsuit illi Parentis loco praeceptor: A matre interea jacturam conjugis praesentia filij lenitura, domum reuocatus, si non alti ribus disciplinis,pietate& probis moribus,quod caput est omnium, institutus est. Summus puero erga Dei param cultus, & pricipua sacram Lauretanam aedem invisendi cupiditas, quando sibi per aetatem & matris indulgentiam licuisset; quod factum aliquando est, deducente auunculo, aegre tamen id patiente Matre, Seste data solliciti reditus. Genuam, Romam, dein Lauretum feliciter peruentum est, ubi acceptis literis de, obortis in patria inimicit ijs, de in gente ut ad iras &vltiones maxime prona, gliscente in dies discordia, ,

de non redeundo tunc temporis admonentur. Haesita. tum per aliquot dies, num Romam , num Genuam vorsus retexenda via esset, an vero ad Venetorum ditionem immigrandum, quo magis propendere ductore in suum IOSEPHUS sentiebat, eo scilicet titulo, quod ille antequam clericus factus esset, Veronae tunc armorum sede, substrenuis copiarum ducibus cognatis suis militiae rudimenta posuerat. Placuit per sortes in ipsa Lauretana domo rem decernere, quod quamuis nec incuriosum nec a pietate alienum iit nimis longum.

195쪽

, Ad has igitur terras, sortium lege, properant;ristum primo Patauium est, S ad Gymnasium per eo plures dies manὶ ita tum ac vesperer Placebat puero latini sermonis non ignaro illa loci rerumque facies, vivaxque ingenium utcunque auditionibus illis recre batur. Prosessores eximios quos tot plaudentium voces & ingenuae juventutis acclamationes, accedentesti recedentes excipiebant, intra se beatissimos repuistans , quadam bene de se audendi titillante gloriola &confidentia. Quis sit, mi senex, ad ductorem suum at hat , an & ego inter hos bellE togatos & manicatos homines aliquando recenseor P Insederat quippe illi tunc annos XIV nato, ingens litterarum amor, & praesertim eloquentiar, cui sub non poenitendis praeceptoribus e congregatione Sommasca Veronae, de demum Venet ijs apud P P. Societatis Iesu, post auditam olim philosophiam operam assiduo nauauit. Morte inter haec correpto auunculo , sibi uni IOSEPHUS relictus est y at prouida rerum omnium disponente cura, quem unus reliquerat, non pauci qui eum excipere non tantum vellent sed maximE cuperent, inventi sunt viii Piccei es, de praecipue ex Venetis optimatibus, qui & in conscribendis epistolis, qua in re plurimum ccmmendati jam cceperat, S regnatura capita amoenioribus literis instruisuro vii sunt, adeo tamen illis gratiosus, ut ipse Vel in hilum adoptatus videretura

eronae sacris ordinibus initiatus,& ratione ut aiunt

beneficia, Clericus Veronensis factus, ibidem sacris altaribus cibad motus. Hac fama di moribus, suae mi

196쪽

viris commendatus est, cujus rei testem ille splendidisismum non semel recitat Hieronymum Basadonna, sena torem amplissimum, nuper archi Lycei Moderato ribus additum, & cujus munere post accepta olim plurima beneuolentiae &liberalitatis argumenta,ad Moram Iis Philosephiae cathedram, obitu celeberrimi R. RMacedo vacantem, an. MDCLXXXII. euectus est. Placuit placetque adhuc hisce moribus litterarum Patrono, veraeque pietatis assertori Gregorio S. R. E. Cardinali Barba dico , Patauino Episcopo , a quo ut ibi esset a secretis sponte olim accitus fuerat. lnde

nobilium venetorum collegio datus Rector, dissicillimam alijs visam prouinciam non mediocris prudentiae laude gesserar, quam Cardinalis vota viri praeueniens, cum nihil a IOSEPHo rogaretur, plura congerens luculenter remunerabatur, donec ipsum illustrioris loci munere S dignitate augeret. Id quod factum est, Cadmonicorum scilicet Patavinorum insigni consessui, nullisque non temporibus virorum generis & litteraruma Praestantia clarillimo adscriptum, datumque Io: Bapti Vero, Canonico Poenitestiario, annis & meritis ple-NO , coadjutorem e Cum ante haec honorificentissinio Senatus diplomate, Ueneis ciuitatis juie donatus esset. Ad hac honora virtutis & fortunae decora , proximEsecuta est sacrae doctrinae laurea , promouente Reue

vendisse. P.Mag. HL Rotundo, Theologo primario inis ra scoti, tum etiam Patauino Theologorum collegio

197쪽

MICHAEL ANG

LINETTI nomen non Patavij tanisi sim aut venetiis, sed in tota litteraria

Republica clarum exstiterat , antea MICHAEL Is ANGELI natalia. Ejus siquidem parens Antonius, tum Theois ricae medicinae tum Anatomes Proseia

sor primarius, factis dictisve suis omnium aures N antia mos jucundissime allexerat: Quin & eliganti libello Dr SEN si Bus ET EORVM ORGANis, famam apud remotiores amplam sibi conciliauerat. Ex eo natus est MICHAEL ANGELus, de quo verissimhpraedicari potest illud Amabilis adagium , Patris es filius, adeo virtutes, mores, eruditio, aliaque quae patri singularia erant, in filium migrasse videntur. Natus est an . MDCLIMulij VII. vix rardilis ad medicinae decus quam ad intuendam lucem. Primis quidem annis, diliis genti Parentum cura, ijs omnibus instructus est quae non ad doctoratum modo ,.ut vulgo fit, sed di ad elegantiorem doctrinam quoslibet deducerent. Absente Patre, an. aer. XXII quo Antonius in Bauariam a Ser. Electore vocatus iuerat eo existimationis rei venerat, yt qui Patris vices obiret ab Excell. Aca-

200쪽

demiae Moderatoribus designatus fuerit: Et sueeesii. set, opinor, ingeniosissimo juveni honorificum illud

decretum, ni pater tunc temporis redux ossicium suum intermittere noluisset. Hanc intempestiuitatem, MICH. ANGELI famae noxiam excepit alia calamitas; h vivis paulo post decedente Adelaide, Ser. Bauariae Electoris Conjuge , quae ipsum in suum Medicum adsciueratrHac enim occasione, Assistentis Medici in xenodochio Patauino onus susceperat, ut frequentissimo artis exemcitio , ijs suppleret quae ab aetate negabantur, Principibusque utiliter inseruire mereretur . Mirum in modum illi profuit a Parente manuduci, quem continuum & familiarem praeceptorem habuit et Eum siquidem multis in peregrinationibus comitatus est, quem aegros curantem imitari destinabat. O egregiam Malabarum legem, qua quisque paternam artem exercere tenetur ; sic enim disciplinae integrae conseruantur, nec adeo dissicile est aut eas industrih callere, aut inuentis etiam majora praeclarioraque superaddere. Publicum sui dedit testimonium an. MDCLXXIX.

in anatomico Venetiarum theatro, quippe cum abditiores corporis humani machinas dexterrima subtilitate disi e cuisset & demonstrasset, amplissimum sibi secit ad litterarias dignitates omen, quod euentus no sesellit. Vacanti enim chirurgicae prosessioni in a. loco, consentientibus omnibus Academiae Moderatoribus, atque paulo post Excell. Senatu, ei praepositus est, anno MDCLXXXI.

SEARCH

MENU NAVIGATION