Epistolarum Pauli. Manutij libri. 10. duobus. nuper. additis. Eiusdem quae Praefationes appellantur 3

발행: 1571년

분량: 155페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

me propensam ad bene merendum uoluntatem caseus aliquis impediat, aut haletudinis moretur infirmi

A D. CAROLVM . BOR ROMAE IVM

CARDINALEMIN. D. CAECI L II. CYPRIANI. OPERA

MAGNA in molestia uersor, Carole Borro-marie, praestantissime cardinalis, quod auunculo tuo Flo I v . Pontifice, cuius O benignitas, sapientiet, ueterem dignitatem restituere bonis artiabus facile poterat, uereri saepe cogo ne publica incommoda, ct aduersi communium temporum casus , curseum optimae voluntatis impediant; niaxi-m'. inter homines operis, atque pulcherrimi perfectionem desideremus . nec uero, ubi resideat tanti mali culpa, reperire discillimum est. optimis rebusdsscultatem asserunt uitia nostra,rra Deo permἰttete,ut aliquando resipi sicamus. nam, si homines intelligerent, quod tu optime intelligis, Borromaeie prudenti me quanti sit, ac semper fuerit, ab uno Deo ex*ectare omnia nania ducere, quae a nostris co silijs proficiscuntur:primum illud consequerentriri, ut iucunde uiuerent, soluti molestissimis curis, quiabus in omnium rerum affluentia ne magni quidem principes vacant:deinde, quae metuere solemus aduersa,ea uel nulla umquam acciderent, uel nullosa rim negotio depellerentur . nunc aliter euenit. dum enim

132쪽

emmano stris ingenuis , opibusq. secundas res petiamus; dum O magnificas aedes, ingentem agri modum, O aΗri, argentiq. uim, quae ne bona quidem sunt, sola esse bona credimus; eaq. consiecuti, qua- se nobis dati sint obsides perpetuae felicitatis, ita nia hil timemus incommodi 'destituti saepe diuino praesidio, iure plectimur, e maxima laetitia in maximos luctus, mistras q. coniectia uterer priuatis ex empi s, nisi publica nimium etiam multa suppeteret. Vidimus, gravi Chrisianae Reip. damno, ardentem diu ciuili bello Germaniam: cum exitiosa discordiarum semina, mentibus iniecta multitudinis imperitae , principes ignari quid exsistere malorum posset , auctoritate, opibus, armis denique fouisent .

inde sibi plebs infima it es cupida semper nouarum

rerum, licentiam arbitratu suo uiuendi , simulatione ac specie religionis .arripuit. ex eo nequitia primum, O incestus, dcinde vis, rapinae , caedes squaeq. proposita impunitate nascuntur mala, passe sim consecuta sunt . pendent enim a diuinis humana iura. illa si contemnamus , haec non facile iliebi murrillusi labefactentur, haec statim corruent.'blato igitur , qui per tot saecula viguerat, summi Dei cultu, perturbata sacrorum rituum vetere diasciplina ocum sevum retinere diutius nec honesto, nec piet ad,potuit eruit fides, ct omnis inopiae subleliandae consuetudo: illa vero, minimi pondentis humana omnia , mi Deo seruieηtis amini demissio, qua nulla magis bominem christianum uirtus decet, quaes

133쪽

quae, tamquam hesperus, aut lucifer inter sidera, fies a inter uirtutes reliquas praecipue fulget,exstin rcta penitus est.tum domestica bella,populis uarie di entitas,exorta: externis hostibus, Christiano semper nomini crudeliter infestis,ad uniuersorum i

perniciem patefctus adit us estequosq.antea tot ci uitatum,ac principum, inteirae uires,atque conivnctae facile sustinere irruetes, ac repellere potuisset, nuc ut eorum impetum imminutae, atque distractae, ferre possint,lerandum uix es. Quid reliquae prouinciae' satis ne ualent, O alieno malo doctae sibi cauent'immo, quali sit in dolore uoluptas,in exitio salus, ita se libenter in eandem flammam pleraeque

eonisciunt. uincere iam coepit humanam medicina morbus: proxima quaeque corrumpuntur: nec tantullae possunt aut artes hominum, aut uires tantam

pestem a finibus auertere. Gallia quidem, opibus antea forenti lima, semper hostium religionis expultri emper inuadent ibus Ecclesiam monstris laimi ea,nunc, alienatis multorum animis,deformata domesticis cladibus, a pectu miserabili, paene proclinis ad perniciem labitur . nec periculo uacant finitia mae gentes: quae si forte, quod auertat diuina cle mentia,insanire coeperint; uerendum est, ne malum erumpat, quod ferri non post . nec uero nos , nisi praesidio nitamur innocentiae, quo uno seruari pos sumus,oe vincere, uel excelsa serrimarum alpium, teta, uel amnes rapidi, aut munitae arces, lectaeue militum copiae defendent. communibus remedi L

134쪽

adducta discrimen saltite publica, qui itam quandam, O plane singularem curat ionem rei magnia rudo postulat . cormpta iampridem rutae ratio Deum tendit; eadem placabit emendata . huc uiatur studia conferenda: huc intendendae sunt curae. quod quamquam ad omnes pertinet,cum in communi pcriculo comune ocium requiratur: praecipuae talaen eorum paries uidentur esse,qui,summo ingradu dignitatis, atque honoris, tamquam in specula, constituti, oculis patent omnium mortalium,ut nullum prorsus eorum neque dictum, neque factum obscurum esse post.Quaeramus, quarum rerum amore flagrauerint,aut quibus anibus aditu sibi in castu aperuerint primi illi nosrae religionis antistites, quos ecclesiis moderandis praefecerat DeuM. reperiemus eos,tamquam in hac uita peregrinarentur, ita semper,obuia quaeque eontemnentes, ad caelestem patriam, optimiq. parentis Deι, qui nos ad se uocare numquam desilui alectum,amplexumqtroperas. quam multos e sacrarum litterarum monumentis, ex memoria uetustatis licet eruere quoruomnes uitae partes ea,quae nos in malis ponenda cesemus, paupertas,ex diu carcer, mors denique illustrauerit: cum saepe in maximisincommodis,atque adeo inter exquisitissima tormenta, corporis dolore

animi laetitia superate,quam hoc suaue es,diceret, et immortali Deo pro tam insigni munere gratio se gerent. on longe abemus. est ne quisqua,aut esse

potest

135쪽

potest beato Caecilio Capriano , euius nunc emendatissima scripta emittimus, aut uitae sanctitate, aut mortis constantia maior, clariore quam illesegessit in omni uita abstinenter, pise in Episcopi auteosscio,ac munere quam non attigit immo quam non absoluit magno digna praeside virtutemὰ exstant de eo prodita litteris, aeternaeq. consignata memoriae praeclara sanctorum hominum testimoniacsed in re nota,atque ante oculos posita, Uilbrus non egemus. uitae illius prope animatam imagine in libris , quos reliqui ueris is expressam lineamentis intuemur. quatus est in tueda Ecclesiae Catholicae dignitatae qua seuerus in retinenda uetere disciplinaqua acer in condemnadis nouarum opinionum actoribus, in contumacia in siectanda,libidine comprimen quae sententiarum grauitas,verborum uis,doctrinae praeflantia emo ita languet, aut ita stiget in cupiditate summi boni,qui no excitetur,et quasi facibus admotis,incendatur,cum eius epistolas legit. Iam reliqua eius doctrina quos stuctus assere,quam uberes, quam salutares e docemur exoriri calamitates omiseso ueri Dei cultuiaereses gigni Pontificis auctoritate contempta;qui uirginitatem, pudicitiam colat, ei proposita esse maxima in caelo praemia ,qui Ecclesiae praesit, aperto animo ac simplici esse oportere, prudentia tamrita tectum,ut insidus minime pateat communis inimiciliane omnes ueterum philosophorum libri,praeceptis referti comparandae uirtutis ,s cum Cypriani sermonibus conferantur, inanes I a paem

136쪽

paene pueriles uidebuntur. Sumatur in manus, quae de eleemsena, ac benignitate litteris mandauitsa tim omnes,si quae resident in mentibus nostris,auaritiae Iordes exhauriri, o infundi eximiu erga pauperes amore sentiemus. Gravis est, oe late patet inui diae morbus: at hic rationibus egregie curatur, ex intima Theologia depropiis. Vexamur calamitaribus ,σ aerumnis, quibus proposita est bominum ui ta praeclaram audiamus Cypriam uocem ad patietiam cohortatis,exemplo multorum allato, qui nihil

acerbum, aut malum praeter culpam umqua duxe Tunt, cum illo immenso sempiternae uitae lucro ii benter omnes huius exiguae vitae fructus commuta)verunt. Exsat etiam ad Martyres, primum , ut cum

dolore pugnent,acerbismisq. cruciatibus forti ani- mu res ant, prudens O pia cohortatio ; deinde , . quod morte uitam quaesierint, et ex hostibus Dei uictoriam reportauerint,ainoris 2 gaudii plena gratulatio. eque uero aliter sensit,aut pui dissimilem se praebuit in extremo uitae die:sed, cum ita semper uixisset, ut obscure, inglorieq.decedere non posset, ita decesit, ut hoc uno uel obscurissimam uitam illusrare posset. Multa praetereo: nec sane persequi conor omnia; ne si cepisse hoc uidear,ut cyprianum debitis ornem laud/bus:quod, ut ego sentio, uel pro eius dignitate nemo, uel solus ipse praestare posset. Verum haec me commemoratio cum ipsa per se delectauit,tum quod in ea beneficiij tui magnitudinem, praestantem ad bene merendum natur4e propen

137쪽

PRAEFATIONES II 3sionem agnoscebam, qui totus in eam curam incubueris,ut omnia Cypriani scripta, mendis antea de fommata, nunc in ueterem illam integritatem, ac specie .acccinsito erram Verona mirae uetustatis exemplari accurata doctorum uirorum industria restitueretur. quo sane nomine, incredibile dictus, quantum se tibi omnes boni debere sateantur.quamqVam neque nunc primum,neque hoc uno tuos ad laudem impetus argumento cognoscimus. Omitto illa superiora, qualem te praestiteris in patria, qualem in Ticinen., gymnasio, cum, nihil praeter uerum decus, ueraq. gloriam cogitans, Francisco ciato, singularis doctrinae uiro, inris prudentiam publice profitenti, operam dares. simi haec in tuis laudibus minima e noquia, si ocellentur sola, maxima uideri non debeant: sed minora maioribus oblicurantur; ct angustior ille fit pri lac uitae campus,quam ut in eo tua uirtus comm 'de posset excurr ere.itaque, Roma traductissod publica negotia, par: facultati materiam nactus, dum te fingis quo idie ad exemplum sapientissimi Pontificis, auunculi tui, quotidie tei' mu urn isb ne ag ndo, adiuuante naturam imitatione, quemadmodusne traestanti natura parum profici ret imitatio ab hac disciplinast rerum ista, quae quam p rucis contingant omnia, ignorat nemo; in consilio gravitas, in laboribus patientia, n hil in potestate infulens,nihil in opuia abundantia issolutum; secuer imis omnia continentiae t abus adstricta rutabeius personae,quam sustines, ignitate numquam

138쪽

eulas destectere,fed illud perfectum, absolutumq. decorum, in O studium, oe 'lendor magna ex parte iam obsolevit, assidue pectare uidearis. Iure igitur quotidie tibi Ammae res a summo Pontificecommittuntureiure se in tuam clientelam, quasi portum quendam in tantis horum temporum tempestatibus tutissimum ac salutarem sperantes,conferunt omnes boni. tuum 4t,egentem patrocinio communem caussam Iuscipere; opinari, quod avunculus tuus m- mortalitate dignus, iampridem sibi persi sit, egregieq.praestitit,duas maxime res a Principe uiro postulari,unam,ne quid reprehensione dignum committat; in quo tu excellis omnium consensiri, alteram, ne quid laude dignum praetermittate quod aliqilito est optabilius,atque praestantius. nam, vacare culpa , est illud quidem,his praesiertim moribus, egregium, eiu odi tamen, ut inpriuati homini condicionesubsistat,ad principis ornamenta no perueniat. vera uirtuta actione gaudet; uim suam longe lateq. diffundi , O propagari flua bona cupit;eoq.ipso alitur,ct augetur.ceterae enim res,cum communicantur,minusitum. ex uirtute quantum ad alios manat, tantundemiad ipsem accedit. Quae tibi profecto saepe in mentem uenerunt; neque haec melius cuiusquam oratio, quam tu uita exprimis. me tamen cum incredibilis

quaedam erga re observEtia,ut Cypriani libros tibi inscriptos emitterem,adduxisset, eadem impulit obseruantia, perpetuus in ipsam uirtutem amor, ut haec scriberem.tibi enim,quamquam neque cohortatrioni

139쪽

I R AE F ATI ONE I Itioni tua bonitas, neque admonitioni prudentia locum reliquit, uerum tamen, ut studio meo satis *eerem,liberales disciplinas commendare cupiebam: reliquis autem, qui haec legent, quid ab excellentiabus animi tuι bonis sperari posset,significandum ambitrabar.

CONCILII . TRIDENTINI

Q v I Catholica fide recte fientiunt, fatςntur

omnes utilissimumsuisse humano generi,atque adeo salutare Concilium Tridentinum;quod eximia pummi Dei erga nos clementia,Pj lv. Pont. Max. -- pientia sineulari, mirifica Legatorum Cardinalium, qui praefuere, uigilantia, maximo etiam Imperatoris , Regum, Rerumpnblicarum , Principum, σPatrum, qui interfuere, consensu , ita confedium absiolutumq. videmu , ut exitiosam illam animorupestem,quae quotidie siemebat latius , nunc quidem aliqua iam ex parte compressam esse, breui autem, ope diuina, cuctis populis oe nationibus ad communem salutem consenticntibus, prorses tolli posse omnes cosidat. quo merito gratiae sunt habende priamum immortali Deo maximae, unde bona manant omnia, deinde Pio i v. qui hoc spectauit unum, O in hoc potissmum ab illo primum die, quo summam inter omnes homines potestatem,delatam diuinitus, accepi Ixit curas, cogitationes omnes, ut cori

140쪽

736 P A VL I ίΜ A N v Tomunibus malis generali Concilio medereturiquo saepe remedio christiana Res'. erumpentibus uitiis ueturrit,s impendentes ex dispensione, atque disco dia calamitates euitauit. Hoc beneficium disseminari quamprimum,ac distribui per orbem terrarum,ad propagandam ueritat em , ct diuulgandam Eccle- hae Chatholicae sententiam 'necesse est.itaque nunc eduntur puri Canones,oe ipsa Decreta,cum appedice nulla: tantum ut ea cogno tantur, quae primum

Sacrosaηcta Driodus, m Spiritu sancto legitime cogregata, deinde Tontifex ipse comfirmando seruari pariter ab omnibus in perpetuum iu sit. nam reliqua concili' acta,diligenti mine perscribas publicos in ipso Concilio excepta, litteris mandata,mox ita

demittent Ar, ut, quaecumque res in controuersiam

venerit, quaecumque uel sententia dicta, vel oratio habita sit, omnia denique aestata,quaesita,dcliberara,suo quidque loco, distincte, oe abundanter exponantur. Interim accipe summam rei lector optime , quae ad salutem uehementer pertineteuniuersam uero Triden:ini Concili , trium Pontificum diuinctam tempoi tu ,historiam eodem, cuius ad gloriam haec omnia diriguntur uuante Deo,propediem exspecta. nullam enim tanta negoti, partem ignorare,non modo luctindum es,verum ad multa etiam utile , O a commoda um : quod aliortim Conciliorum lectio de ρlarat. Romae, M DLXIV

SEARCH

MENU NAVIGATION