Epistolarum Pauli. Manutij libri. 10. duobus. nuper. additis. Eiusdem quae Praefationes appellantur 3

발행: 1571년

분량: 155페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

PRAEFATIONES III. tur,noxi ad felicitatem putantur accedere. at ille )aec omnia apud Hericum, Britanniae Regem, O iure propinquitatis, ct multo etia magis sua uirtute cum possideret, ultro conterno sit, ne turpisι-mo Regis actiones, ct aduersantem Chrisi Vicario siententiam probare, aut etiam adiuuare coger tur . Pataui, diu uixit, quamquam erat habitu naturae prope diuino, liberalibus tamen dijciplinis uehementer deditus σ,cum eloquentiae, atque philosophiae.pari studio stagat erit, in utra ta Hen magis . enituerit,non facile est existimare. illud certe costat, qui uel meliora, uel ornatiora scriberet, hac hominum memoria exstitisse neminem. quamquam id ei propositum fuit, eo direxit cogitationes omnes, a que curas, hi philosophiae borientiam non sam scriptis, siuam Arta ostenderet . itaqlse maior , atqMe excelsior Fatanis in te'ui, ct humili fortuna fuit, quam cum in Regno omnibus copjs, ct ipsius maxi- me Regis gratia floreret. Hic, hic nimiru verus est, ac praestant imus optimorum sirindiorum fructus ,

si quis a se ipso pendeat , si temporum uirisiitudines non extimescat, si aduersus hominum iniquitates, fortunaeq. iniurias ratione, O virtute prunet.

- quam in Polo conctantiam, sapientia fuisse, quis. ignorat 'metuedae erat a Rege potet imo insidiae, metuenda uis; propterea quod , suscepta Ecclesiae . caussa luculento illo de Pontificis auctori ate libro,pusceptum simul a se grauissimum eius odium intelli ebat. deIerebatur etiam quotidie magis a re do

122쪽

πestica, fortunis exclusius amplissimis.nemo tamen eum deiecto, aut demisto sensit esse animo, nemo uidit umquam tristiore uultu. in sermonibus, in consuetudine, in conuictu , in tota denique uitae ratione tranquillitatem mentis, quam habuerat antea , perpetuo retinuit. 2Vec defuere , quae numquam speraverat, ac ne cogitauerat quidem, tantis tibiata virtutibus praemia. nam, cum ita uiueret, ut inun o Deo omnia poneret, cetera, quae mortales admirantur , infirma, caduca, inania duceret; cumq.

in illa Patauinigymnasii celebritate, domesticis otii sui finibus contentu , paucorum admodum conssuetudine uteretur: breui tamen,ut sibi uiam facile uirtus aperit, ita mana uitβma de admirabili eius prudentia, temperantia, doctrina, ut ad aures Pauli I I I .Pontauax.peruenerit. qui cum esset ea meute praeditus,ut nemo umquam magis de ornanda egregiis Cardinalibus Ecclesia cogitauerit; eo iudicio, ut nemo in delectu erraverit minus; commotus multorum non dubito sermone , R inaldum Polum , disciplinae ChriBianae renovandae eaussa, cum praestantibus aliquot uiris ad Urbem acciuit: evmq. paullo post non petentem,non optantem, prope etiam recusantem, Cardinalem creauit. In hac dignitate, cum alios antea, se ipsum uicit omni genere laudis. Omitto singularem illam, cui par oratio reperiri nulla potest, in caede matris acerbissimaortitudinem, atque constantiam. unicum illi contra omnes iniurias, omnesq. calamitates conscientia prae-

123쪽

praesidium fuit: ct in aduersis rebus iam antea didicerat esse fortis.grauitatem eximiam, pari comit te conditam, mansiuetudinem , prudentiam, benignitatem in subleuanda miseerorum inopia non attingo. communia sint haec, in quibus tamen praecipua quadam laude Polus excelluit . uenio ad id, quod a cardinalis persiona proprie postulatur. IXam, ubi primum sacerdotio est ornatus amplisiimo , non ille mentem , ut multi, cum fortuna mutauit; nons ricam vestem,non argenteam supellectilem, non denique illustre aliquam, aut opimam prouinciae praefecturam appetiuit; sed, contempta prorsus rerum humanarum specie, diuina studia, quae antea nounon leuiter attigerat, toto pectore complexus , de tuenda Pontificii iuris maiestate, de augenda inter homines Dei gloria , de illustranda ueritate dieς

noctesq. cogitare coepit. quantum enim in ea philosophia, quae a sensibus ducitur, erroris infit, atque obscuritatis,cum antea non ignorasset,lum uero, totus ad eam philosophiam traductus, quae caelestium bonorum cognitionem palat, clarissime perspexit iam,illam, quae colligitur ex rhetorum praeceptis eloquentiam, in qua praeter ceteros antea foruerat,ncglexit penitus,inanemq. duxit, cum sacrarum librorum uoces,non aurium uoliιptati struientes,sed ad intimas animorum partes incredibili quadam suauitate penetrantes,exaudivit attentius. ec uero quidqua habuit antiquius,quam ut a sau

ct imis Ecclesiae legibus discedetes, quoquo modo

124쪽

ad sanitatem redirent:cum ipsie multos cobortatione siua, consilio, doctrina, nonnullos etiam lenitate quadam ad meliora consillia conuerteret. Incidit tempua, cum de uulficiendo post obitum Paulli ta I,Ponti ce habenda Cardinalibus deliberatio esset, affuit

Tolus ita sedato animo,ita cupiditatis, O ambitionis expers, ut, maiore Collegii parte Pontificatum ad eum deferente, non statim assenserit, disserendamq. rem tantam in posterum diem censuerit: fore enim, si probaret Deus, eundem post aliquot horas Cardinalium consiensium : sim minus, omnino sibi,

quod 'Deo displiceret, placere nihil post e. Scri ser

ctium in eo Conclaui praeclara quaedam de ossicio Pontificis: quae cum alijs eius lιbris, quos Ioannes Moronus, Cardinalis ob summa erga Sede Apostolicam merita, pcrpetuamq. Ditae innocentiam clarisiimus, accurate sieruauit,propediem in lucem proferentur. quibus in libris cuinctiirare adhuc mens illa diuini hominis, O uigere uideatur; ascimur non tam praeceptis, atque doctrina, quam recordatio ne tantarum virinium, quas in illo uidimus. Vitae riuugula vit,in qua Uendit lumen animi, ingentiq. sui, Britis mca Legatio.nain,ci in illa insula per ann6s multos, duorum Regum imperio, Henrici primam, deinde Odoardi, eius fili, legitimus Dei cultur intermisis optimis ritibus, obsolevisset; cumq. interirus Odoardi uccedente eius sorore Maria, spem ali sitiam reuocandae pietatis, ct rellionis attulisset:

125쪽

yus uiam monstrare posse, adiuncta praesertim au .ctoritate tanta, quantam nec sine uirtute dignitas

ulla pareret, nec sine dignitate uirtus. in ea legatio ne optimos Reginae senseres confirmat: principi yiu uiris. O maltitudini, persuasit, ut notιam haeresim, Henrici 1acfaria libidine indi: Ilum,abjcerent, ueterem sacrorum disciplinam, rationemq fuscipe rent; cum Ecclesia, sit salvi esse uellent , ingratiam

redirent: uni messe Romae,potestat esumna, Chriasi Vicarium,in quo creando commotae Spiritus cto Cardinalium mentes, ex uetere multorum saeculorum instituto, tradita per man consuetudine , consentirent; quaecumque ille sanciret in terris, ea firma O rata in caelo esse: cetera communi saluti vehementer a duersari, hominum seditiosorum, uel Satanae potius ipsius inuenta, ut genus humanum .

si positi, uniuersum perdat , suaeq. socios habeat plurimos infelicitatis, oe culpae . Mansit in scio, o fide,quam diu Polus, Regina uixerunt,fritanica natio,utriusque innocentia , O sanctitate, aiaterius etiam sermonibus,praeceptisq. commota . Postea, cum utrumque Deus, cuius abdita consilia

non assequitur humana mens,ad caelestis uitae praemia uocasset ama est iterum, et cocidit illa gens, desituta consiliis quibus antea nitebatur. iamq.ad sinitimas nationes peruasit haec pestis, et dira cotagio, nec iuderetur posse consistere,msi tua, Pie Iv. Pont. Arax apietia singularis occurreret, Trideti indicto

126쪽

talemq. reuocatis.Quod uero etiam eorum scripta, quos in beatorum numerum iure olim Ecclesia retulit, integra, deletis omnibus maculis, peruulgari iubes e quod excellentem nobis Riginaldi Poli , amissa eius uoce, doctrinam restituis e mirum est , quam uehementer adiuves commAnem caussam , quantum se tibi pro illa mente , saq. cura omnes homines debere fateantur, quantam ab ipso Deo , qui tibi nostram salutem commisit , gratiam , O beneuolentiam in eas. Haec sunt illa merita, quibus hominum uita, breuissimis circumscripta finibus, ad infinitam memoriam pro 'agatur;haec illa,numquasatis laudata,ueterum Pontificum instituta, quibus hanc nobis Ecclesia n tam praeclare fundatam, e structamq.reliquerisnt. quae utinam,sicuti propria tua sunt, ita perpetua esse possent. nemo enim dubirat, quin, optare tibi perρetuam uitam, idem sit optare nobis perpetuam felicitatem . nec uero cuiquam bono uiro tanti est huiusce lucis usura , quinde sua detractum aliquid uita libenter, si possit,

in tuam conferat . sed, quoniam bac lege huc omnes

ingredimur , ut aliquando discedamus ; nec licet nobis in te uno singularem condicionem pro tua singulari beneficentia postulare: saltem, ut quamdiuisime te prae siente perfruamur , ct petimus a Deo supplices, ct futurum pro summa eius erga nos clementia confidimus. magna enim sunt, quae iam in choastio maiora tamen,quae mente designas . nihil sulare cogitas,nihil humile,nihil angustum: metiris

127쪽

PRAEFATION Es 123ris omnia tua dignitate potius, quam communibus exemplis. praeclare . non enim 'Pontificiae laudes in mediocritate versanture nec decet, qui potestate, Ionore cunctis hominibu antecellat, eum ab ullo homine recte agendi cupiditate , studioq. sup rari. In te igitur, Pontifex Max. primum tuendae,atque amplificandae religionis, deinde eius otii construandi, cuiua auctor , custos antea fuisti, sita, pes omnis est.ate honesta studia , a te liberales disciplinae,ate ipsa uirtuU ornam nia siua repetit'.

tu, quod facis, O fecisti egregie, perpetuo facies,

ut omnes gentes diuturna pace, iustititia, pietate foveo; urbem Romam operibis magnificentissimis, o cum ipsa antiquitate comparandis, exornes; ciuitatem, tui studiosi mam , superiorum temporum calamitatibus afflictam, perpetua benignitate recrees, denique tollas aliquando ex imperiturum animis dubitationem illam,quae laudabilia multorum studia remoratur, utrum res maximo fortuna possit sine uirtute perficere,an uirtus, quo contendat, fine fortuna peruenire. de quo quid sentires ipsie, oste dit iampridem tuae uitae ratio: nunc, ut omnes iadem sentiant, facile unua praesare potes, restit ta iis artibus dignitate,quae te talem, tantumqf cerunt,ut quales ipsae, quantaeq.essent,vetμa, ludioq.omnes mortales intelligerent.

128쪽

IN Tridentino Concilio, singulari, atque di

urna PII suarti Pont. Max. Iapientia constituto,cum aliae res,vel antea parum exploratae, uel astutis hominum consilijs immutatae, atque corru 'ae,in conseultationem controuersiamq. uenerunt:

tum uero grauis illa , ct perdi*cilis de iuri i- Bione Episcoporum, O summi Pontificis auctoritate exorta quaestio est . qua in deliberatione cum Ela Fatres illi, uitae innocentia , doctrinaq. in ignes, dimerent, uix ut aliquando res conuenia reposse videretur : Pastor optimus , ut est ani- .mo siemper ac mente in grege seruando, tuendaq. communi salute defixus , incubuit in eam curam', ut, adhibitis in consilium lect itiis Cardinalibus, hunc nodum mpediret . O quoniam Francisci Vargo , Catholici Ruis Oratoris, in maximisybus antea saepe spest ita uirilis erat: expedire in primis Re . nisum est , talem Πιrum , cum tanta res ageretur, interesse. Qui cum esset accersitus a Pontifice, rogatusq. ut ea diceret, quae ad ε ρο-

solicae Sedis dignitatem , idest ad Christi gloriam,

129쪽

in salutem animorum nostrorum pertinere uehemfter duceret: sententiam dixitgrauissimis ornati misq.uerbi ea doctrina refertam, ut nihil aut e sacris litteris aut ex antiquarum legum, nonum vefontibus derivari potist, quod ille non memoria, scientiaq. comprehendisse , O summarum rerum, in quibus aetatem fere totam contriuit Nuperientia comprobasse uideretur. cepta est perattentis animis eius oratio: magnaq. est omniuin Cardinalium, praecipue uero ipsius Pontificis , cuius ut potestas, ita iudicium, sapientiaq. eminet, assensio consecuta. Et quoniam, quae tum quisque sensit, eadem ut mandata litteris ad Tridentinos Patres mirterentur, Pontifex adiuuandae cupidus publicae caussae iam decreuerat: de Francisco Vargo hoc

amplius placuit, urcius Responsum c sic enim in 'scriptum est9 impressum ederetur. Est hoc quoquePII Quarti diuinae liberalitatis, ac beneficentiae, ut I unde aliquid ad commune commodum emanare possit, id non latere in tenebris, aut paucisiimis impertiri,quod angusti eiuniq. nimiu animi est,sed pes uulgari ad omnium gentium utilitatem uehemente curet. porro, si nihil est religione utilius, quae beatam, aeternamq. uitam una largitur et quantam iis debemus gratiam, qui suam ladustriam eo totam coferunt, ur, nouis quorundam opinionibus, quaύ in

scitia dicam, an improbitas peperit c confutatis: veritatem ipsam suae doctrinae lumine ita patesciant,atque illustrent, ut a nemine iam,nis plane im pista

130쪽

pio,vocari in controuersiam post quod in bac ma- iximi ponderis quaestione , quae per aliquot menses plurimorum hominum ingenia,mentesq.torsit,Francisci Vargas praenanti beneficio cosecuti sumus. uirenim egregius laboranti publicae caussae multis nominibus opem tulit , doctrina primum,tot annorum sudio collecta; inde prudentia,quam a natura ac 'ceptam diuturnus rerum maximarum usus uehementer auxit;tum integritate uitae, sine qua inanis prudentia,pernicios etiam doctrina omnises;postremo auctoritate tanta,quantam capere uidetur ea per Ρηa posse, quae pro seummo omnium,quos meminiamus, aut legimus , Imperatore Carolo Quincto , eiusq.dignissimo filio Philippo, Catbolico Regegra uissimis in muneribus, ac legationibus primariis emporibus disscillimis,divisime tractata sit. haec igitur ubi coniunguntur omnia, quae per se singula in

paucis excellere uidemus. praeclarum quiddam,atque excellens fieri necesse est. nec nos ueremur , cum haec simul uniuersa tali uiro tribuimus,ne nos ali-qliando res ipsa redarguat, eiusq. scripta , cum I

gentur,ita e pectationi non respondeant, ut ei Diasam vinxisse laudem uel gratiae caussat, uel iudicii

errore uideamur . perfecta uirtus laudem quasi stu-ctum non quaerit; cognitu, testimonio non indiget. id ipsum,lector optime, tum ex hoc R Jonso, quod nunc, a multis iam expetitum , exit ; tum ex reliquis eiusdem libris, qui propediem, ut spero , con sequentur, facile iudicabis. id modo unum exopta,

SEARCH

MENU NAVIGATION